- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.3.1-3.3.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对对话者要求直接给出治疗方法的催促,塞涅卡指出,鉴于仍有亚里士多德等人将愤怒辩护为美德的马刺,必须首先借助酷刑器具等可怖意象,彻底揭露其疯狂与毁灭性的本质。
"Non est," inquis, "dubium, quin magna ista et pestifera sit vis; ideo quemadmodum sanari debeat monstra." Atqui, ut in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor irae et vetat illam nobis exsecari;1 calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
“毋庸置疑,”你说,“你所说的这股力量既强大又极具毁灭性;因此,请指明应当如何医治它。”然而,正如我在前几卷中所言,亚里士多德站出来充当了愤怒的辩护者,禁止我们将其从身上割除;他说愤怒是美德的马刺,若将此物剥除,心灵便会解除武装,在伟大的图谋面前变得怠惰而迟钝。
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.2 Quid ergo?
因此,有必要揭露其丑陋与凶暴,并将以下景象呈现在眼前:一个人向另一个人发狂时,是何等可怖的怪物,他又以何等的冲击力狂奔——在带来毁灭的同时并非不毁掉自身,并将那些唯有同沉没者一起才能沉没的事物一同拖入深渊。那么,这又如何呢?
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex?
难道会有人称这样的人为神志清明吗?他宛如被暴风雨卷走一般,并非自主前行而是被驱使着,沦为那肆虐的邪恶之奴隶;他不将自己的复仇假手于人,而是作为其亲自的执行者,手脑并用大施残暴,充当了自己最挚爱之人以及那些他一旦失去很快就会为之痛哭之物的刽子手?
Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem? Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.
难道会有人将这种扰乱谋划——美德若没有谋划便一事无成——的情感,赋予美德作为帮手与同伴吗?疾病与发作使病人亢奋起来的那种力量,乃是脆弱而凶险的,且仅仅在招致自身祸害上才强劲有力。
Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere,3 quod iram, quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.
因此,你绝不应认为我因仿佛愤怒在人们当中的名声存疑那般贬斥它,便是在多余的事情上耗费光阴;因为确实有人——而且是在显赫的哲学家之中——指派给它劳务,并仿佛它有用且能在战斗中、在事务处理中、在凡需带着某种热忱去从事的一切事物中提供勇气那般,召唤着它。
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae—inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.4
为了不让任何人受其欺骗,以为它在某个时刻、某个地点会有所助益,必须揭露其放纵而狂乱的暴怒,并须将其原有的器械归还于它:刑架、弦绞、私牢、十字架、环绕被掘坑掩埋身躯的烈火,以及连尸体也一并拖曳的铁钩,各种各样的镣铐,各种各样的刑罚,肢体的撕裂,额头上的刺印,乃至凶猛野兽的铁笼——在这些工具之中,应当将愤怒安置于其间,它发出某种可怖而骇人的嘶鸣,比它借以肆虐的一切手段还要令人作呕。
- 3.3.1vetat illam nobis exsecari
在接于 vetat 之后的被动不定式结构(exsecari)中,nobis 起到分离与格(或关系与格)的作用,意为“禁止从我们身上将其割除”。在语境中指亚里士多德反对彻底根除愤怒的立场。
- 3.3.2ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt
deprimens 为修饰主语 homo 的现在分词。在 quae 引导的关系从句中,mergi 为被动不定式,cum mergente 为现在分词 mergens(沉没者/击沉他人者)的夺格,形象地表现出愤怒的自毁特性——企图拖垮那些唯有连同击沉者自身一起才能沉没的事物。
- 3.3.5Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere
Non est quod + 虚拟式(putes)是表示“没有理由/用不着认为……”的惯用句式。putes 以宾格加不定式结构(me ... consumere,“我将时间浪费在多余之事上”)作宾语,而下一分句中的 quod(quod iram ... infamem)为表原因的连词(“因为我贬斥愤怒”)。
- 3.3.6omnibus per quae furit taetrior
taetrior 是与 ira 一致的比较级谓语形容词,omnibus 则是比较夺格,意为“比它借以肆虐的全部手段还要丑恶”。per quae furit 是以 omnibus 为先行词的关系从句。
