← 小塞内卡

论愤怒

§3.23.1-3.23.8

腓力与奥古斯都容忍侮辱的宽容

塞涅卡将任由愤怒支配的亚历山大,同宽宥无礼使节的腓力,以及宽容对待不断侮辱并挑衅自己的历史学家蒂玛革涅斯的奥古斯都作了对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.23.1

​Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum sibi.1 Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est vixit.

此人的孙子便是亚历山大,他曾向自己的同席宾客投掷长矛,并将我刚才提到的两位友人中的一位抛给猛兽,另一位抛给自己。然而在这两人之中,被抛给狮子的人却活了下来。

§3.23.2

​Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: "Dicite," inquit, "mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum.2" Excepit Demochares et: "Te," inquit, "suspendere."

他这种恶德并非继承自祖父,甚至也不是来自父亲;因为腓力即使还有其他美德,也同样具备对侮辱的容忍,这是守护王权的强大工具。因言辞过分无礼而被冠以“直言者”之称的德摩卡列斯,曾同其他雅典使节一起来到他面前。在亲切地听取了使团的陈述后,腓力说道:“请告诉我,我能做些什么让雅典人感到欣悦的事?”德摩卡列斯插嘴道:“去上吊。”

§3.23.3

​Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. "At vos," inquit, "ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."

旁观者面对如此粗暴的回答群情激愤;腓力却命令他们安静,让那个忒耳西忒斯安全无恙地离开。他说:“至于你们其余的使节,请转告雅典人:说出这等话的人,远比那些免予惩罚而听受此话的人更加傲慢。”

§3.23.4

​Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.

神圣的奥古斯都也曾做过并说过许多值得铭记之事,从中显出愤怒并未支配过他。历史学家蒂玛革涅斯曾针对他本人、他的妻子以及全家说过某些话,并且这些言论并未落空;因为鲁莽的俏皮话传播得更快,更常挂在众人嘴边。

§3.23.5

​Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur; perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit.

凯撒曾多次告诫他应更加克制地使用舌头;见其固执不改,便禁止他出入自己的府邸。此后,蒂玛革涅斯在阿西尼乌斯·波利奥家中安度晚年,并受到全城的争相延揽。凯撒府第的大门紧闭,并未夺走他任何一处门槛。

§3.23.6

​Historias, quas postea scripserat, recitavit et libros acta Caesaris Augusti continentis3 in igne posuit et combussit; inimicitias gessit cum Caesare; nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum.4 Tulit hoc, ut dixi, ​Caesar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat; numquam cum hospite inimici sui questus est.

他朗读了后来撰写的历史著作,并将记录凯撒·奥古斯都事迹的书卷投进火中焚毁;他始终同凯撒保持敌对状态;却无人畏惧与他的友谊,无人像躲避雷击之人那样避开他,反而有人向这个从如此高位坠落的人敞开怀抱施以庇护。正如我所说,凯撒宽容地忍受了这一切,甚至未因对方将手伸向自己的功绩与赞颂而动摇;他从未向自己仇敌的寄宿主人抱怨过。

§3.23.8

​Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit: θηριοτροφεῖς; paranti deinde excusationem obstitit et "Fruere," inquit, "mi Pollio, fruere! "et cum Pollio diceret: "Si iubes, Caesar, statim illi domo mea interdicam," "Hoc me," inquit, "putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim? "Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam desinendi, quam quod Caesar coeperat.

他仅对阿西尼乌斯·波利奥说了这样一句:“你在豢养猛兽。”接着,他阻止了正准备为此辩解的波利奥,说道:“好好享受吧,我的波利奥,好好享受吧!”当波利奥说:“凯撒,如果你下令,我立刻禁止他踏入我的家门”,凯撒答道:“既然是我促成了你们的和解,你以为我会这样做吗?”因为波利奥曾经对蒂玛革涅斯极为恼怒,而他停止愤怒的唯一原因,正是凯撒自己开始了动怒。

语法注4 条
  1. 3.23.1alterum ferae obiecit, alterum sibi

    在对照结构 alterum ferae obiecit, alterum sibi 中,与格 sibi 与前面的与格 ferae 构成平行并列,形象地表明亚历山大将一位朋友抛给了猛兽,而将另一位抛给了自己失控的愤怒残害。

  2. 3.23.2facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum

    间接疑问从句 quid possim 后面带有表达特征与限定的虚拟式关系从句 quod sit Atheniensibus gratum。德摩卡列斯的简短回答 Te suspendere 在语法上充当前文省略的 facere possis 的宾语补足成分(意为“[你能做的是]去上吊”)。

  3. 3.23.6libros acta Caesaris Augusti continentis

    分词 continentis 为对格复数形式(古体或变体词尾 -īs 相当于 -ēs),修饰前文的对格复数名词 libros,并支配中性复数对格短语 acta Caesaris Augusti 作为其直接宾语。

  4. 3.23.6fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum

    句式 fuit qui + 虚拟式(praeberet)表示特质从句(“有人愿意提供……”)。与格现在分词 cadenti 指失势的蒂玛革涅斯,受副词短语 tam alte(“从如此高位坠落”)修饰。习语 sinum praebere 意为“敞开怀抱/提供庇护”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.23.1-3.23.8