← 小塞内卡

论愤怒

§3.19.1-3.19.5

卡利古拉对元老院议员的酷刑与愤怒之暴虐

塞涅卡列举了盖乌斯·卡利古拉对元老院议员施以夜间酷刑、塞口灭声并杀其父辈的滔天暴行,借此阐明愤怒如何超越个人界限而肆意摧毁整个群体。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.19.1

​Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars erit irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis senatores; ipse effecit, ut dici posset "solet fieri." Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.

了解他的残忍是多么狂妄傲慢,与当前的主题息息相关,尽管在某些人看来我们可能是在偏离正题、步入歧路;但这一件事本身就是愤怒超越常轨而肆虐的一部分。他曾用皮鞭抽打元老们;是他自己使得人们能够说“这是常有的事”。他借由自然界中最阴森可怖的一切手段拷打了他们:用拉弦机、夹踝器、木马刑具、火、以及他自己的脸色。

§3.19.2

​Et hoc loco respondebitur: "Magnam rem!1 si tres senatores quasi nequam mancipia inter verbera et flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret." Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium? Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversiones quo notiores sunt,2 plus in exemplum emendationemque proficiant.

在这里有人会反驳道:“好大一桩事!如果一个正盘算着屠杀整个元老院的人,一个曾祈愿罗马人民只长着一副脖颈、以便把自己分散在那么多地点与时间的罪行凝缩为一击与一日的人,竟把三位元老院议员当成无用的奴隶一般在鞭打与烈火中撕裂毁弃。”有什么能像夜间处刑那样闻所未闻?强盗行径通常隐匿于黑暗之中,而刑罚则是越为人所知,就越有助于警戒与纠正。

§3.19.3

​Et hoc loco respondebitur mihi: "Quod tanto opere admiraris, isti beluae cotidianum est; ad hoc vivit, ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat." Nemo certe invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos animadverti iubebat, os inserta spongea includi, ne vocis emittendae haberent facultatem. Cui umquam morituro non est relictum qua gemeret?3 Timuit, ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid quod nollet audiret; sciebat autem innumerabilia esse, quae obicere illi nemo nisi periturus auderet.

在这里又会有人回答我说:“你如此大为惊异之事,对那个畜生来说不过是家常便饭;他活着就是为了这个,醒着是为了这个,挑灯夜战也是为了这个。”确实再也找不到另一个人,竟会对他下令处决的所有人下令将海绵塞入其口以封住嘴巴,免得他们有发出声音的机会。曾有哪个将死之人未被留下呻吟的途径?他害怕极度的痛苦会发出过分自由的声音,害怕听到他不愿听到的事;然而他心知肚明,有些斥责除了将死之人外没有任何人敢当面抛向他,而这类事是不计其数的。

§3.19.4

​Cum spongeae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit. Quae ista saevitia est? Liceat ultimum spiritum trahere, da exiturae animae locum, liceat illam non per vulnus emittere!

当找不到海绵时,他便下令撕碎可怜人的衣物,把破布塞进嘴里。这是何等的残虐!让人吸取最后一口气吧,给出走的心魂让出一条通道吧,容许它不必通过伤口释放出来吧!

§3.19.5

​Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit! Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.

要在这些之上再作补充便嫌冗长了:他在同一夜派遣百夫长前往各家各户,连同那些被杀之人的父亲们也一同处决了——也就是说,这位仁慈的人解除了他们的哀恸!因为这里旨在描述的并非盖乌斯的残暴,而是愤怒的狂虐;愤怒不仅向个人施虐,更撕裂整个部族,鞭挞城镇、江河以及本免于一切痛感之物。

语法注3 条
  1. 3.19.2Magnam rem !

    感叹宾格(accusative of exclamation),带有反讽与讥诮意味(“好大一桩事!”或“这算得了什么!”)。这里借虚拟的反驳者之口指出:相比于盖乌斯企图屠杀整个元老院、祈愿全罗马人共有一副脖颈的狂妄妄想,处死三名元老根本不足挂齿。

  2. 3.19.2animadversiones quo notiores sunt

    与前面的 cum 从句(“强盗行径通常隐匿于黑暗之中”)相对比的主句部分。主语为主格复数 animadversiones,其核心句法骨架为 quo... plus... 的相关结构(“越……就越……”),意在阐明公开刑罚方能达到警戒与矫正效用的常理。

  3. 3.19.3qua gemeret

    关系副词 qua 引出未完成过去时虚拟式 gemeret。其先行词(如表示途径、手段的 via、ratio 或 facultas 等)被省略,此处的虚拟式具有特征或可能性/目的用法,意为“得以呻吟的途径”或“发出呻吟的手段”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.19.1-3.19.5