← 小塞内卡

论愤怒

§3.16.1-3.16.4

臣民与君王对愤怒的克制及波斯王的恶例

塞涅卡论证只要选择活下去,臣民就应当忍耐并摈弃愤怒,而统治者更应克制愤怒以免招致灭顶之灾,并列举了大流士与薛西斯暴虐无度的例子。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.16.1

​Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum iactat, adstringit; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem.1 Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.

只要我们未曾觉得有任何事物难以忍受到必须将我们驱逐出生命的程度,那么无论处于何种境地,我们都应当屏除愤怒。愤怒对于为奴之人是有害的。因为一切愤慨不过是化作折磨自身的工具,而且越是顽抗地承受,便越觉得命令沉重。野兽越是挣扎,越是收紧陷阱的套索;鸟雀因惊恐而扑翅欲除黏胶,反倒将黏胶涂遍全身的羽毛。没有哪副枷锁狭窄到对顺从拉车者的伤害不比对抗拒者更轻。面对滔天巨祸,唯一的缓解之道便是忍耐并遵从强加给自己的必然。

§3.16.2

​Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare; periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit. Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, cum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset.

然而,克制自身的情感,尤其是这种狂暴而放荡的情感,对于为奴之人固然有益,对于君王却更加有益。一旦命运允许做出愤怒所驱使的一切,万物便将归于毁灭;而以多数人的不幸所施行的强权,绝不能长久维持;因为当共同的恐惧将那些各自呻吟的人联合在一起时,强权便陷入险境。因此,只要公共的悲愤迫使人们将各自的愤怒聚为一体,有时是个别人,有时是全体臣民,往往就诛杀了许多统治者。

§3.16.3

​Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit. Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.2

可是,大多数君王却把施行愤怒当作王权的象征,正如在大权从术士手中被夺回之后首位统治波斯人及东方大部的国王大流士一样。当他对环绕东方的斯基泰人宣战时,贵族老人奥埃奥巴佐斯请求他从三个儿子中留下一人给父亲作为安慰,只使用两个儿子的效劳;大流士答应了超出请求的要求,说自己要把所有的孩子都还给他,随即当着这位父亲的面将他们杀死并抛弃——仿佛如果把他们全部带走,自己反倒会显得残酷似的。

§3.16.4

​At quanto Xerses facilior!3 Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit et hac victima lustravit exercitum. Habuit itaque quem debuit exitum; victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.

然而薛西斯又要仁慈多少啊!当身为五个儿子之父的皮修斯请求免除一人的兵役时,薛西斯允许他挑选自己想要的任何人,随后竟将他挑中的那个儿子撕成两半,置于道路两侧,用这具牺牲洗雪了全军。因此,他得到了应得的下场:被击败,远走溃逃,目睹自己的毁灭随处倒卧,他在自己士兵的尸堆之中穿行。

语法注3 条
  1. 3.16.1Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem.

    带有 quod non 的从句在否定性先行词后引导结果或特征关系从句(“没有哪副枷锁狭窄到不……”)。两个现在分词 ducentem(顺从拉车/承受轭者)与 repugnantem(顽抗抵触者)形成对比,说明顺从而拉车比起抗拒所受的伤害更轻。

  2. 3.16.3crudelis futurus, si omnis abduxisset.

    将来分词 futurus 在过去非真实条件句的归结从句中代指 crudelis fuisset(“仿佛如果他把所有人带走,他就会成为残忍之人”)。这是对大流士将儿子们杀害留给父亲却自以为并未全部强征带走的扭曲逻辑所作的辛辣讽刺。

  3. 3.16.4At quanto Xerses facilior !

    带有强烈反讽(ironia)的感叹句。facilior 字面意为“更随和的、更仁慈的”,然而塞涅卡紧接着记叙了薛西斯将选中的儿子腰斩并用作军队净化祭品的更残酷暴行,在此作正话反说的尖刻嘲弄。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.16.1-3.16.4