← 小塞内卡

论愤怒

§3.13.1-3.13.7

克制愤怒的外在表象与苏格拉底的榜样

作者力劝读者通过主动压制愤怒的外在迹象并授予亲友直言进谏之权来克制愤怒,援引苏格拉底的榜样以及防范醉酒和病态的预备手段,进而引向关于愤怒之危害与自制力的一组历史范例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.13.1

​Pugna tecum ipse! Si vis vincere iram, non potest te illa.1 Incipis vincere, si absconditur, si illi exitus non datur. Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.

要与你自己争战!如果你想要战胜愤怒,愤怒就无法战胜你。如果它被掩藏起来,如果没有给它以出路,你就开始获胜了。让我们掩埋它的迹象,尽可能让它保持隐秘与隔绝。

§3.13.2

​Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem; sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est. In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat;2 immo in contrarium omnia eius indicia flectamus. Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior; paulatim cum exterioribus interiora formantur.

这将伴随着我们巨大的痛苦而发生,因为它渴望跃出、燃起双目并改变面容;但如果允许它突出于我们身外,它便凌驾于我们之上了。让它深藏在胸膛最隐秘的幽处,被承受,而不是让它来驱使;不仅如此,让我们将它的一切表征引向反面。让容颜舒缓,让声音更柔和,让步伐更迟缓;逐渐地,内在的事物会随着外在的事物一同成型。

§3.13.3

​In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius. Apparebat tunc illum sibi obstare. Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi exprobratio latitantis irae ingrata. Quidni gauderet, quod iram suam multi intellegerent, nemo sentiret? Sensissent autem, nisi ius amicis obiurgandi se dedisset, sicut ipse sibi in amicos sumpserat.

在苏格拉底身上,愤怒的迹象就是压低声音、言辞更加寡少。那时显而易见他在阻遏自己。因此他被亲近之人察觉并受到规劝,而潜伏的愤怒受到指责对他而言并非不快。许多人能察知他的愤怒,却没有人承受它的恶果,对此他怎能不欢喜呢?然而,若非他赋予了朋友们斥责自己的权利——正如他自己向朋友们所行使的那样——他们本会承受它的恶果。

§3.13.4

​Quanto magis hoc nobis faciendum est! Rogemus amicissimum quemque, ut tunc maxime libertate adversus nos utatur, cum minime illam pati poterimus, nec adsentiatur irae nostrae; contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.3

这对我们来说是何等更加应当去做的啊!让我们请求每一位最亲密的朋友,在我们最难以忍受率直谏言之时,尤要对我们施展直言的自由,切莫顺从我们的怒火;趁我们神志清醒、趁我们还属于我们自己时,让我们求助以对抗这种强大且在我们中间大受欢迎的祸害。

§3.13.5

​Qui vinum male ferunt et ebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis, ut e convivio auferantur; intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.

那些不胜酒力、畏惧自身醉酒后的鲁莽与放肆之人,会吩咐家仆将自己抬离宴席;那些体验过自己在病中放纵失控之人,则禁止仆人在自己抱恙时遵从自己的命令。

§3.13.6

​Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.

最好的做法是预先针对已知的恶习设下阻碍,并在一切之先这样整饬心灵:即便受到极其严重而突发的事件震动,它要么不感到愤怒,要么将那由意外侵害之大而萌生的怒火重新拉回深处,而不公开宣泄自己的痛苦。

§3.13.7

​Id fieri posse apparebit, si pauca ex turba ingenti exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quantum mali habeat ira, ubi hominum praepotentium potestate tota utitur, quantum sibi imperare possit, ubi metu maiore compressa est.

只要我从庞大的一群中列举出少数几个例子,这件事情的可行性便会显明出来;从这些例子中人们可以学到两点:当愤怒运用极有权势之人的全部权力时具有何等巨大的危害,以及当它被更大的恐惧所压制时,它在多大程度上能够克制自身。

语法注3 条
  1. 3.13.1non potest te illa

    承前句中的动词 vincere 而构成的省略句,即 illa non potest [vincere] te。主语 illa 指代阴性名词 ira,宾格 te 是其宾语。

  2. 3.13.2recondatur feraturque, non ferat

    被动语态虚拟式 feratur 与主动语态 ferat 构成对比。feratur 意为“让它被(我们)承受/压制”,ferat 意为“让它不至于驱使/席卷(我们)”,强调理智应当掌控愤怒,而不应任由愤怒摆布自身。

  3. 3.13.4contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus

    动词 advocemus(劝勉性现在虚拟式)源自诉讼用语,意为“召唤辩护人/援手”。此处无明确的直接宾语,承接上文 rogemus amicissimum quemque 的语境,意为“召唤(朋友作为援军/劝解者)”。介词短语 contra ... malum 则表示召唤援助所要对抗的对手(祸害)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.13.1-3.13.7