← 小塞内卡

论愤怒

§2.36.1-2.36.6

镜中照见的丑态与损害身心的至大恶德

塞克斯提乌斯谈及照镜抑怒的局限与心灵内在的真正丑陋,指出怒火会直接导致血管破裂、失明及精神失常等严重身心伤害,并阐明愤怒乃是凌驾并奴役爱情、贪婪、野心等一切其他激情的最大恶德。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.36.1

​Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat?

正如塞克斯提乌斯所言,照镜子对某些愤怒之人曾大有裨益:自身如此巨大的转变令他们惊恐;仿佛被带到了现实面前,他们认不出自己了。然而,镜中所映出的影像,又表现出了真正丑陋的几分呢?

§2.36.2

​Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet1 ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis; quid si nudus ostenderetur?

如果心灵能够展现出来,能够在任何物质中透射出来,那漆黑、斑驳、沸腾、扭曲、肿胀的模样,定会使注视着它的我们感到困惑震恐。即便在眼下,它透过骨骼、血肉与如此之多的障碍奔涌而出,其丑陋已然巨大;若是赤裸裸地展现出来,又当如何?

§2.36.3

​Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris: quid ergo est? Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, iam mutaverat; iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.

你大可相信,绝没有人曾因镜子而真正被吓退、远离愤怒。那么事情究竟是怎样的呢?那走向镜子去改变自己的人,早已改变了;对愤怒者而言,实在没有任何形象比凶残可怖的模样更美,他们想要成为怎样的,也希望看起来是怎样。

§2.36.4

​Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior ad insaniam via est.

更应当看到的是,愤怒由于自身之故加害了多少人。有些人因过度激愤而胀破了血管;超出力量的高声呼喊使之吐出血来;剧烈涌入双眼的体液遮蔽了视线的明锐;虚弱的人重又跌入疾病。通往疯狂的道路,莫过于此更快捷了。

§2.36.5

​Multi itaque continuaverunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores,2 ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.

因此,许多人将愤怒的狂乱延续下去,再也未能收复他们曾驱逐的理智。狂乱驱使埃阿斯走向死亡,而愤怒驱使他走向狂乱。他们诅咒自己的子女去死,诅咒自己陷入赤贫,诅咒家道破落,且极力否认自己在发怒,正如狂人极力否认自己在发狂一般。他们成为挚友的仇敌,令至亲避之唯恐不及,除了能用来害人之处外对律法全然不顾,因极细微的小事便动荡不安,不容以言语或尽心侍奉来接近,以暴力行一切之事,随时准备拔剑交锋,也随时准备引颈自刎。

§2.36.6

​Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant, repentina et universa vis huius est. Omnis denique alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere3 et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid? Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit? Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.

因为最大的灾祸、压倒一切恶德的灾祸已然攫住了他们。其他恶德是渐渐潜入的,而此恶的力量却是突发且全盘的。总之,它使所有其他激情臣服于自身。它战胜最炽热的爱,因此他们刺穿了所爱的身躯,躺在被他们杀死之人的怀抱之中;贪婪是极其顽固、极难变通的恶,愤怒却将其踩在脚下,迫使它散尽资财,并将房屋连同聚拢于一处的财物付之一炬。何止于此?汲汲于功名者岂不是抛弃了备受珍视的官职标志,回绝了呈献给他的尊荣吗?没有任何一种激情,是怒火不能主宰的。

语法注3 条
  1. 2.36.2intuentis nos confunderet

    intuentis 为第三变格现在分词的古体宾格复数形式(-īs 相当于 -ēs),修饰主句宾语 nos(“使注视着的我们陷入困惑震恐”)。在形态上它也可被视为属格单数,但直接作为宾格复数修饰 nos 在句法上更为简明自然。

  2. 2.36.5legum nisi qua nocent immemores

    qua 在此作副词性离格或关系副词(“在……的限度内”或“在……方面”)。整句意为“除了律法能用以害人的地方之外,对律法全不放在心上”,表明愤怒者唯有在律法能成为伤人工具时才会记起律法。

  3. 2.36.6avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere

    adactam 是修饰 avaritiam(阴性单数宾格)的完成时被动分词。在此贪婪(avaritia)被拟人化,形成了“贪婪被迫(adactam)散尽资财……而遭到愤怒的践踏(calcavit)”的结构;adigo 支配不定式(spargere 与 inicere)表示“迫使做某事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.36.1-2.36.6