← 小塞内卡

论愤怒

§2.31.1-2.31.8

始料未及的不公引发的愤怒与惩罚的真正目的

塞涅卡阐明了始料未及的事态与过度的自爱如何引发愤怒,进而论证了伤害同类的荒谬性,指出惩罚的目的应着眼于未来的防范而非对过去的报复。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.31.1

​Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent: primum, si iniuriam videmur accepisse—de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse — de hoc dicendum est. Iniqua quaedam iudicant homines, quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint.1 Indigna putamus quae inopinata sunt; ​itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.

正如我所说,激起愤怒的因素有二:第一,若我们看似遭受了伤害——关于这一点已谈得够多;第二,若看似遭受了不公正的伤害——关于这一点必须予以阐明。人们判定某些事情不公,是因为他们本不应承受;判定某些事情不公,则是因为他们不曾预料。我们把意想不到之事视为不相称的耻辱;因此,那些违反希望与预期而发生的事最能使我们动摇;对于家中之人,最微小的事也会令人恼怒,对于朋友,我们会将疏忽称作伤害,这亦绝非由于别的缘故。

§2.31.3

" Quomodo ergo," inquit, "inimicorum nos iniuriae movent? "Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.2

“那么,”有人问,“仇敌的伤害又何以能打动我们呢?”因为我们不曾预料到那些伤害,或者至少未料到有如此严重。这是我们过度的自爱所致。我们认为即使对仇敌而言,自己也应当是不可侵犯的;每个人心中都怀有君王的欲念,希望肆意行事之权赋予自己,却不愿加诸自身。

§2.31.4

​Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum; quid enim mirum est malos mala facinora edere? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse: "Non putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta; etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.

因此,使我们易怒的,要么是狂妄,要么是对事物规律的无知;恶人做出恶行,究竟有什么值得奇怪的呢?如果仇敌施害、朋友得罪、儿子失足、奴隶犯错,这又有何新奇?法比乌斯曾说,统帅最可耻的借口便是“我没料到”;而我认为,这对普通人而言也是最可耻的。凡事皆须预料,皆须期待;即便在纯良的德行之中,也会滋生出某种苛刻之处。

§2.31.5

​Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. Ubi maxime gaudebis, maxime metues. Ubi tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima. Gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.

人性会孕育阴险的心灵,孕育忘恩负义之人,孕育贪婪之人,孕育不敬之徒。当你评判一个人的品性时,请考量世人的普遍常态。在你最为欢喜之处,你当最为戒惧。在你看来一切风平浪静之处,有害之物并非缺席,而是在休眠。始终应当认为会有某种令你反感之事发生。舵手绝不会在毫无防备之下张开全部风帆,以至于不能随时调遣索具以收帆。

§2.31.6

​Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt. Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras; pudebit cum animalibus permutasse mores. Nefas est nocere patriae; ​ergo civi quoque, nam hic pars patriae est—sanctae partes sunt, si universum venerabile est, — ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi? Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.

在一切事情之前,请思考这一点:施害的暴力是丑陋且可憎的,对于人类而言是极其格格不入的,借由人类的恩泽,甚至凶暴的禽兽也能变得驯顺。请看大象屈颈服从枷锁,公牛的脊背任由少年与妇人同样在其上跳跃、不受惩罚地践踏,长蛇在杯盏与怀袖之间作无害的滑行,而在房舍之中,熊与狮子对抚弄它们的人显露温和的面容,野兽向主人谄媚摇尾;与动物互换了性情,必将令人羞愧。危害祖国是一种罪孽;因此,危害公民亦是罪孽,因为他是祖国的一部分——如果整体是崇高的,那么局部也是神圣的——;同样,危害他人亦是罪孽,因为在这座更伟大的城邦之中,他也是你的同胞公民。倘若双手企图伤害双足,双眼企图伤害双手,结果将会怎样?正如所有的肢体之间彼此协调,因为各个部分的保全关乎整体的利益;人类亦当宽宥每一个个体,因为他们生来是为了聚合在一起,而社会若无各部分的庇护与关爱,便无法得以保全。

§2.31.8

​Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur; non enim irascitur, sed cavet.3 Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.

倘若我们往后能够加以驯化,或者使它们不再成为我们或他人的危害,我们甚至不会扑灭毒蛇和水蛇,以及任何通过咬击或螫刺致害的生物。因此,我们亦绝不会因某人犯了过失而伤害他,而是为了防止他再犯;惩罚绝不诉诸过去,而是着眼于未来;因为它并非出于愤怒,而是在于防范。假若凡具有邪恶歹毒本性的人都必须受到惩罚,那么刑罚将不会放过任何人。

语法注3 条
  1. 2.31.1Iniqua quaedam iudicant homines, quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint.

    quia从句中的动词debuerint和speraverint使用了完成时虚拟式。这并非作者陈述客观事实,而是用来表达下判断的人(homines)主观上的理由与认知(即虚拟间接引语性质的理由从句)。

  2. 2.31.3regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.

    ut从句在此用作解释性或结果性从句(explicative/consecutive clause),用以具体说明regis animum(君王的心态)的内容,即“人人都希望自己享有肆意妄为的特权,却不容许他人对自己如此”。

  3. 2.31.8non enim irascitur, sed cavet.

    动词irascitur和cavet在句中并未明确给出主语,而是承接上文拟人化的poena(刑罚)作为主语(下一句亦继续以poena为主语)。这体现了塞涅卡借鉴自柏拉图的惩罚理论:惩罚绝非出于个人的泄愤,而是着眼于未来的防范与警示。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.31.1-2.31.8