← 小塞内卡

论愤怒

§2.23.1-2.23.4

希庇阿斯的暴怒与亚历山大和恺撒的宽宏

作者将希庇阿斯因暴怒而诛杀自己亲信的愚行,与亚历山大不顾投毒警告而坚信身为医生的挚友、以及恺撒不加审阅便焚毁通敌信函以行宽恕的克制之举进行了对比与赞赏。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.23.1

​Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat; et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi iussisset, interroganti, ecquis superesset,1 "Tu," inquit, "solus; neminem enim alium cui carus esses reliqui." Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.

那位著名的刺杀僭主者是众所周知的:他在大业未成时被捕,遭受希庇阿斯的拷打以令其供出同谋,于是他供出了站在僭主周围的朋友,以及他所知道最珍视僭主安危的人;当希庇阿斯下令将被指名者逐一处决,并询问是否还有人幸存时,他说道:“唯有你了;因为其他将你视为珍爱之人,我都未曾留下一个。”愤怒所造成的结果,竟是僭主助了刺客一臂之力,用自己的佩剑砍倒了自己的护卫。

§2.23.2

​Quanto animosius Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit.

亚历山大又要英勇多少啊!他读了母亲的来信,信中告诫他要提防医生腓力的毒药,但他接下药剂,毫无畏惧地一饮而尽。关于自己的朋友,他更信任自己的判断。

§2.23.3

​Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret!2 Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit; quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.

他配得上拥有清白的朋友,也配得上让朋友保持清白!我在亚历山大身上格外称赞这一点,因为没有人比他更容易受愤怒驱使;而在君王之中,节制越是罕见,就越值得称赞。

§2.23.4

​Fecit hoc et C. Caesar ille qui victoria civili clementissime usus est; cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse;3 gratissimum putavit genus veniae nescire quid quisque peccasset.

那位在内战胜利中极尽宽仁的盖乌斯·恺撒亦是如此行事;当他缴获了那些看似属于敌对派系或中立派系的人写给格涅乌斯·庞培的信函木匣时,便将其付之一炬。尽管他向来能够克制地动怒,但他宁可让自己根本无法动怒;他认为最受人感激的宽恕方式,莫过于不知道每个人究竟犯下了何种过错。

语法注3 条
  1. 2.23.1interroganti, ecquis superesset

    interroganti 为现在分词与格,作为 inquit 的间接宾语(或指代发问者希庇阿斯),意为“当他询问是否还有人剩下时”。随后的“ecquis superesset”构成间接疑问从句。

  2. 2.23.3Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret !

    “dignus qui”搭配虚拟式(haberet, faceret),表示“具备……资格”或“配得上……”。后半句的对仗将“拥有清白者”(haberet)与“使之成为清白者”(faceret,含使役意味,即通过信任促使其坚守忠诚)并置。

  3. 2.23.4maluit tamen non posse

    posse 之后省略了不定式 irasci。“maluit non posse”并非单纯指选择“不发怒”,而是指通过烧毁信件、销毁罪证,使自己根本“无法发怒”(无从发怒),体现了一种主动剥夺自身愤怒可能性的决断。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.23.1-2.23.4