← 小塞内卡

论愤怒

§2.14.1-2.14.4

伪装愤怒的作用与盲目报复的危害

论证绝不应真正产生愤怒而仅在必要时伪装,并借运动员的隐忍与皮洛斯的教导,警示受愤怒驱动的报复会招致比最初侵害更严重的灾祸。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.14.1

​Numquam itaque iracundia admittenda est; aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis1 ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit; irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere. "Quid ergo?

因此,易怒绝不可被接纳;有时却应当伪装,如果必须唤起听众迟钝的心灵,正如我们用马刺和火把驱策那些迟迟不肯奔跑的马匹一样。有时必须将恐惧注入那些理性对其无效的人心中;然而真正发怒并不比悲伤或恐惧更有益。“那么又怎样呢?

§2.14.2

​Non incidunt causae quae iram lacessant? "Sed tunc maxime illi opponendae manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed cum occasio.2

难道没有激起愤怒的原因出现吗?”但正是在那时,尤须向愤怒出手抵挡。征服心灵也并非难事,因为就连那些只致力于自身最卑微部分的运动员,也能忍受打击与痛苦,以耗尽击打者的力量,且不是在愤怒催促时、而是在时机催促时才予以还击。

§2.14.3

​Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur; ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis3 potuimus, in maiora devolvimur.

据说体操格斗最伟大的导师皮洛斯,常常嘱咐他所训练的人切勿发怒;因为愤怒会扰乱技艺,只顾着在何处造成伤害。因此,理性常常建议容忍,愤怒却建议复仇;而我们本可以在承受最初的祸患后便告了结,却跌入了更大的灾难之中。

§2.14.4

​Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.

有些人因为未能心平气和地承受一句言语的侮辱而被放逐流亡;那些不愿默默忍受轻微侵害的人,被最沉重的灾难所压垮;他们因自己的绝对自由受到丝毫削减而愤愤不平,反倒把奴役的重轭套在了自己身上。

语法注3 条
  1. 2.14.1consurgentis

    现在分词的宾格复数形式(词尾 -īs 相当于 -ēs),修饰宾格复数名词 equos,而非属格单数。构成 tarde consurgentis equos(“迟缓起步奔跑的马匹”)这一宾语短语。

  2. 2.14.2cum occasio

    与前面的 nec cum ira suadet(“非在愤怒催促时”)相对照,此处作 sed cum occasio [suadet](“而是在时机催促时”)理解,省略了动词 suadet。

  3. 2.14.3primis defungi malis

    异态动词 defungor 要求夺格补足语,意为“了结、摆脱、只承受……便脱身”。primis malis 为其夺格补足语,表示“本可以在承受最初的祸患后便算了事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.14.1-2.14.4