← 小塞内卡

论愤怒

§1.7.1-1.7.4

反驳愤怒有用论与情欲的不可控性

塞涅卡提出了论敌关于愤怒在战争中有用因而应当予以节制而非根除的观点,并对此进行反驳,指出理性一旦放任情欲便无法再加控制,情欲的爆发如同坠落深渊一般具有不可逆性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7.1

​Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit? Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces. Optimum itaque quidam putant temperare iram, non tollere, eoque detracto, quod exundat, ad salutarem modum cogere, id vero retinere sine quo languebit actio et vis ac vigor animi resolvetur.

难道即使愤怒并非合乎自然,却因它常常有用而应当被采纳吗?它振奋人心并激励斗志,若非由此处点燃火焰,若非这一刺棒催促勇士并将其送入险境,勇敢在战争中没有它便无法成就任何显赫之举。因此,有些人认为最好是节制愤怒而非根除它,在削去溢出的部分之后将其约束在有益的限度内,但保留那若缺少它行动便会松懈、心灵的力量与活力便会瓦解的部分。

§1.7.2

​Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari; nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.

首先,拒有害之物于门外,比驾驭它们更容易;不予接纳,比接纳之后再行约束更容易。因为一旦它们占据了阵地,便比统治者更强大,不容许自己被削减或减退。

§1.7.3

​Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est quam diu diducta est ab adfectibus; si miscuit se illis et inquinavit, non potest continere quos summovere potuisset. Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.

其次,执掌缰绳的理性本身,唯有在与情欲分离时才具有力量;理性若与它们混杂并受到玷污,就无法遏制它本可以驱逐的对象。因为心灵一旦动摇并失据,便会沦为驱使它的力量的奴仆。

§1.7.4

​Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt. Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset,1 ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum; rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis.2

某些事物的开端掌握在我们手中,但随后的发展却以自身的力量掳走我们,不留退路。正如被抛入深渊的身体已无自决权,在坠落时既无法抗拒也无法停滞,不可逆转的坠落斩断了所有的谋虑与悔恨,以致不可能不抵达那原本可以不去的地方一样;心灵若是纵身投入愤怒、爱欲及其他情欲中,便不被容许抑制其冲势;其自身的重力与恶习顺流而下的本性必然会裹挟它,将其推向最深渊底。

语法注2 条
  1. 1.7.4non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset

    双重否定与关系从句的对比结构。直陈式现在时否定结构“non licet eo non pervenire”(字面意为“不容许不抵达那里”)与带有过去反事实潜能意味的虚拟式过去完成时“quo non ire licuisset”(“去那本来可以不去的地方”)形成对照,鲜明地表达出坠落过程一旦开始便不可逆转的必然性:人终将不可避免地落在本有能力避免涉足的境地。

  2. 1.7.4rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis

    无人称动词“oportet”省去“ut”直接统领两个虚拟式动词“rapiat”与“agat”。置于句末的名词短语“pondus suum et vitiorum natura proclivis”(“其自身的重力与恶习顺流而下的本性”)构成分隔结构(hyperbaton),充当这两个动词的共同主语,而“illum”则指代前文的“animus”(心灵),作宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.7.1-1.7.4