- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.5.1-1.5.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
总结此前已讨论的问题后,转向探讨愤怒是否符合自然这一新议题,并通过对比人先天的利他协作本质与愤怒的残暴毁灭性,论证愤怒完全违背人的自然本性。
Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot eius species essent; nunc quaeramus an ira secundum naturam sit et an utilis atque ex aliqua parte retinenda.
愤怒为何物、它是否会降临于人以外的任何动物、它与易怒有何区别、以及它有多少种类,此前已作了考察;现在让我们探讨愤怒是否合乎自然,以及它是否有用、是否应在某种程度上予以保留。
An secundum naturam sit manifestum erit, si hominem inspexerimus. Quo quid est mitius,1 dum in recto animi habitus est? Quid autem ira crudelius est? Quid homine aliorum amantius? Quid ira infestius? Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere; hic prodesse, illa nocere; hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere; hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat,2 descendere.
它是否合乎自然,如果我们审视人自身,便会昭然若揭。只要心灵的状态处于正道之中,还有什么比人更为温和?然而还有什么比愤怒更为残忍?还有什么比人更关爱他人?还有什么比愤怒更具敌意?人是为相互扶助而生,愤怒则是为毁灭而生;前者欲相聚,后者欲离散;前者欲利人,后者欲害人;前者甚至救援陌生之人,后者甚至扑向至亲至爱之人;前者甚至准备为了他人的福祉牺牲自己,后者只要能把对方拖下水,便甘愿自投危险。
Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat? Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est.3 Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
那么,将这种野蛮而有害的恶习归诸自然最卓越、最完满的造物之人,还有谁比他更无知于事物的自然呢?如我们所言,愤怒贪图惩罚;而这种欲求潜藏于人至为平静的胸怀中,是最不符合其本性的。因为人类生活是由恩惠与和谐构成的,它不是靠恐怖,而是靠相互的爱结合为盟约与共同的互助。
- 1.5.2Quo quid est mitius
Quo 为比较夺格,指代前句的先行词 hominem,在此充当承上启下的连接关系代词,构成修辞性疑问句:“比他(人)更为温和的还有什么呢?”
- 1.5.2dummodo deducat
由连词 dummodo 引出接虚拟式现在时 deducat 的限制从句(“只要……”)。及物动词 deducat 的直接宾语(对方、他人)承前文省略,意为“只要能将对方拉下水”。
- 1.5.3cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est
cuius 为指代 poenae 的关系代词属格。宾格加不定式短语 cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori(“这种欲求存在于人至为平静的胸怀中”)整体作为主语,主节谓语为 minime secundum eius naturam est。
