← 小塞内卡

论愤怒

§1.3.1-1.3.8

对愤怒定义的反论与无理性兽类的情感

塞涅卡驳斥了关于对将加害者发怒以及弱者对强者发怒的反论,论证缺乏理性的野兽与动物并不具有真正的愤怒与情感,而仅具备冲动与外观上的相似。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.1

" Irascimur," inquit, "saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt; ut scias1 iram non ex iniuria nasci." Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit.

“我们常常发怒,”他说,“不是针对那些已经造成伤害的人,而是针对那些将要造成伤害的人;由此可知,愤怒并非源于侵害。”诚然,我们确实会对将要造成伤害的人发怒,但他们单凭这一意图就已经伤害了我们,而将要施加侵害的人,早已在施加侵害了。

§1.3.2

" Ut scias," inquit, "non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem; concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristotelis finitio non multum a nostra abest; ​ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa; nam etiam si haec efficiunt, non haec petunt.

“由此可知,”他说,“愤怒并不是对惩罚的欲求,最弱小者往往对最有权势者发怒,却不会贪图他们不敢指望的惩罚。”首先我们说过,这是一种要求施加惩罚的欲求,而不是施加惩罚的能力;况且人们甚至会贪图自己无能为力之事。其次,没有人卑微到连最高位者的受罚都不能指望的地步;在作恶害人方面,人人皆有能力。亚里士多德的定义与我们的定义相去不远;因为他说,愤怒是回报痛苦的欲求。探讨我们与他的定义之间有何差异,说来话长。反对此二者的人主张,野兽也会发怒,既非受侵害所激怒,亦非为了他人的惩处或痛苦;因为纵使野兽造成了这些,它们所追求的却并非这些。

§1.3.4

​Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia praeter hominem; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum; iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.

然而必须指出,野兽没有愤怒,除人之外的一切动物亦然;因为愤怒尽管与理性为敌,却唯有在容得下理性之处方能产生。野兽拥有冲力、狂暴、凶猛和突袭;但它们拥有愤怒并不比拥有骄奢更多,尽管在某些享乐上它们比人更加不知节制。

§1.3.5

​Non est quod credas illi qui dicit: Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis sciunt quam ignoscere.

你没有理由相信那位这样说的人:“野猪忘记了发怒,雌鹿忘记了依凭奔跑,熊也不再扑击强壮的畜群。”他所谓的发怒,指的是被激发、被驱策;事实上,它们懂得发怒并不比懂得宽恕更多。

§1.3.6

​Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quosdam impulsus. Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia; quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt.

哑默的动物缺乏人类的情感,却拥有某些与情感相似的冲动。否则,如果它们之中存在爱与恨,就会存在友谊与仇隙、分歧与和睦;这些的某些痕迹固然也存在于它们之中,然而善与恶终究是人心所特有的。

§1.3.7

​Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt. Tota illorum ut extra ita intra forma humanae dissimilis est; regium est illud et principale aliter ductum.2 Ut vox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et verborum inefficax,3 ut lingua, sed devincta nec in motus varios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum exactum. Capit ergo visus speciesque rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas.

审慎、预见、勤谨、沉思,除人之外未赋予任何生灵,动物不仅与人类的德性无涉,亦与恶习无缘。它们无论外在还是内在的形态,都全然不同于人类;那处于主导与统治地位的部分塑造得截然不同。正如确实有声音,但不可言说、杂乱无序且无法形成言辞;正如确实有舌头,但受到拘束而未能自如地作各种运动,同样,那主导部分本身也欠缺精细,欠缺完备。因此,它接受那些能将其引向冲动的物象和表象,但却是浑浊而混乱的。

§1.3.8

​Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia. Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.

由此,它们的突奔与骚动虽然猛烈,恐惧、忧虑、悲哀与愤怒却并不存在,存在的只是与这些相似的某些状态。因此它们迅速消退并转为反面,在极其猛烈地肆虐和惊骇之后,便安然觅食,而在狂暴的咆哮和乱窜之后,紧接着便是平静与沉睡。

语法注3 条
  1. 1.3.1ut scias

    由目的连词 ut 连结现在时虚拟式 scias 的结构。此处并非表示主句动词的动作目的,而是作为插入性的独立目的从句,用以说明说话者的言说动机(“为了让你明白……”)。

  2. 1.3.7regium est illud et principale aliter ductum

    包含语序倒装与斯多亚派哲学专门术语的结构。主语为 regium illud et principale(“那起统治与主导作用的部分”,对应希腊语的 ἡγεμονικόν),谓语为 aliter ductum [est](“被以不同方式塑造”)。ductum 源于铸造或引申成形的隐喻。

  3. 1.3.7verborum inefficax

    形容词 inefficax(无能力的、不能产生效果的)支配属格名词 verborum 的结构。属于表能力或属性的形容词所带有的宾格性属格(或关联属格),意为“无法形成言辞的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.3.1-1.3.8