← 小塞内卡

论智者的坚定

§18.1-18.5

加里古拉的辱人恶习与刺杀及智者的忍耐

阐述了加里古拉极好侮辱他人却自身丑陋的恶习,记述了他因羞辱凯雷亚而招致刺杀的经过,指出乐于辱人者自身最难容忍轻微触犯,并以苏格拉底和安提斯泰尼的忍受作为正面典范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18.1

​C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avosque suos contumeliosus fuit, per quae in universos ordines; ea referam, quae illum exitio dederunt.

盖乌斯·恺撒在他身上充斥的其他恶习之外,还沉溺于侮辱他人,怀着一种奇特的狂热企图用某种污名去中伤每一个人,然而他自己却是最丰厚的笑柄:他那证明其疯狂的苍白面色是何等丑陋,潜藏在老妇般前额下的目光是何等阴沉,光秃秃且零星散布着乞讨来般稀疏头发的脑袋是何等畸形;再加上他那长满粗毛的脖颈、纤细的双腿和不成比例的巨足。倘若我想一一列举他在哪些事上侮辱过自己的父母和祖先,在哪些事上侮辱过所有社会阶层,那将是无穷无尽的;我且列举那些将他引向毁灭的事例。

§18.2

​Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum; huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!1

他把瓦勒里乌斯·阿西亚蒂库斯视为至交好友,此人勇猛刚烈,绝难平心静气地忍受别人的侮辱;盖乌斯竟在宴席上——也就是在众目睽睽的大庭广众之下——用最响亮的声音当面嘲笑他的妻子在床第之间是何种表现。良善的神明啊,一个丈夫竟要听闻这等事,一个国家元首竟通晓这等事,放纵竟达到了如此地步,以至于元首竟然向一个丈夫——我不说是向一位前执政官,也不说是向一位友人,而仅仅是向一个丈夫——讲述自己的通奸以及自己的厌腻!

§18.3

​Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret! Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est.

相反,身为军政官的凯雷亚,其言辞与其勇力并不相称,语调软弱,若非知晓其事迹,便极易令人起疑。每当他前来请示军令口令时,盖乌斯时而给他“维纳斯”,时而给他“普里阿普斯”,变着法子当面讥讽一个武装战士的柔弱;而盖乌斯自己当时却身披透光的薄纱,脚踩希腊式拖鞋,浑身穿金戴银。因此盖乌斯迫使他拿起了铁剑,好教他不再这般频繁地去请示口令!在同谋者中,是他率先动的手,是他一击砍断了脖颈的正中;随后,从四面八方涌来的复仇之剑刺向盖乌斯,以雪公仇与私恨,但率先表现得像个男子汉的,正是那个此前看起来最不像男子汉的人。

§18.4

​At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi;2 iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.3

然而同一个盖乌斯却把一切都看作是对自己的侮辱,正如那些最热衷于施加侮辱的人往往最不能忍受侮辱一样;他因赫伦尼乌斯·马塞尔称呼他为“盖乌斯”而大发雷霆,一名首席百夫长因称他为“卡利古拉”也未能免受惩罚;因为他出生在军营之中,曾是军团的养子,向来习惯于被这样称呼,而且没有哪个名字曾使他与士兵们如此亲近,可如今穿上了悲剧厚底长靴的他,却判定“卡利古拉”是一种谩骂与耻辱。

§18.5

​Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae vitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur. Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur; respondit et deorum matrem Idaeam esse.

因此,即使我们的宽厚放弃了报复,这也将成为一种安慰:定会有人向无礼、傲慢与为非作歹之辈讨回公道,因为这些恶习绝不会在一个人身上或一次侮辱中就耗尽。让我们回想那些我们称颂其隐忍之人的榜样吧,比如苏格拉底,他好意接受了喜剧中针对自己公开上演并供人观赏的讥讽,其发笑的程度并不亚于被妻子克珊西珀泼了一身脏水之时。安提斯泰尼曾被人指责其母亲是蛮族色雷斯人;他回答说,众神之母也是来自伊达山。

语法注3 条
  1. 18.2Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!

    感叹性对格加不定式结构(hoc virum audire, principem scire, licentiam pervenisse),用以表达强烈的愤慨与惊愕。其后的 ut 引导结果从句,极力强调元首竟然直接向身为丈夫者(tantum marito)倾诉通奸与厌腻之情的荒谬与放肆。

  2. 18.4ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi

    对仗工整的格言警句。动形容词 ferendarum 和 faciendarum 承接前文承前省略了 contumeliarum(侮辱)。形容词 impatientes 与 cupidissimi 均支配宾格性属格,鲜明对比了乐于施加侮辱者自身却最难以忍受侮辱的矛盾性格。

  3. 18.4cothurnatus

    意为“脚穿悲剧厚底长靴(cothurnus)的”分词形容词。此处为比喻用法,与他童年时在军营中获得的爱称“卡利古拉(小军靴)”形成鲜明对照,描绘了盖乌斯在身居帝位后自命不凡、装腔作势的悲剧式傲慢姿态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:18.1-18.5