- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:16.1-16.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡指出伊壁鸠鲁派与斯多亚派在藐视不义上完全一致,并以两位角斗士的喻象说明两者的异同。他进一步指出,免受侮辱的伤害并不需要智者的高度,只需常人的明智即可,并以身体缺陷的玩笑为例揭示了被侮辱感之荒谬。
Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest1 aut supra humanae naturae mensuram? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. Nec enim est, quod dicas2 hoc naturae repugnare.
既然连极力娇惯肉体的伊壁鸠鲁也奋起抗击不义,那么在我们的门下,这怎么可能显得不可置信,或是超越了人性的限度呢?他宣称不义对于智者而言是可以忍受的,而我们则宣称那些根本就算不上不义。你也确实没有任何理由断言这有悖于自然。
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non potest recipi virtute salva.3 Uter verius dicat videbimus; ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit? Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
我们并不否认,遭受鞭笞、被推搡以及失去某个肢体是不便之事;但我们否认所有这些是不义。我们并没有除去它们的痛苦之感,而是除去了“不义”之名——只要德性完好无损,这个名称就不可接受。我们将看看到底谁说得更真确;然而在藐视不义这一点上,两者是完全一致的。你问这两者之间有什么区别?这就像两个最勇猛的角斗士之间的区别一样:其中一个按住伤口并坚守阵位,另一个则回头看着呼喊的人群,示意并无大碍,且不容许比赛中断。
Non est, quod putes magnum, quo dissidemus; illud quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere: "Utrum merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est contumelia, iudicium est; si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est."
你没有任何理由认为我们产生分歧之处十分重大;至于那件真正关键、且唯独关乎你们的事,这两种典范都在劝勉同一件事:藐视不义,并藐视侮辱——我愿称侮辱为不义的阴影和虚声。要鄙弃这些侮辱,根本不需要一个智者,而只需要一个头脑清醒的人,他能够对自己说:“这些事落到我头上,是理所应当还是无端妄加?若是理所应当,这就不是侮辱,而是公正的评判;若是无端妄加,那么行不义之事的那个人才应当感到羞愧。”
Et quid est illud quod contumelia dicitur? In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam. Quae contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus, quae ipsi in nos dicere adsuevimus; iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
说到底,那被称为侮辱的事物究竟是什么呢?有人拿我的头秃开玩笑,拿我的眼疾、细瘦的双腿或身材矮小开玩笑。听到显而易见的事实,算是什么侮辱呢?当着一个人的面说某件事,我们一笑了之;当着众人的面说,我们却义愤填膺;而对于那些我们自己平日里习惯于自嘲的事,我们却不肯给别人说出来的自由。我们因适度的玩笑而愉悦,却因过度的玩笑而恼怒。
- 16.1qui id apud nos incredibile videri potest
此处的 qui 并非关系代名词,而是疑问副词(源自古夺格,相当于 quomodo,“如何、怎能”)。它引导紧跟在以 Quodsi 开头的条件从句之后的主句疑问句。
- 16.1Nec enim est, quod dicas
est quod 接虚拟语气(dicas)是表示“有理由/依据做……”的固定句式,与否定词 Nec 连用表示“你绝无理由断言……”。第3节开头的 Non est, quod putes 亦同属此句式。
- 16.2virtute salva
由名词 virtute 和形容词 salva 构成的独立夺格结构,表示伴随状况或条件:“在德性完好无损的前提下”。它支撑了这一论点:只要德性未遭破坏,在逻辑上就绝不可能承认自己遭受了不义之害。
