← 小塞内卡

论智者的坚定

§13.1-13.5

如医者容忍病人般不为侮辱所动的智者

塞内卡以面对狂躁病人辱骂亦不动怒的医生为例,论述智者将包括君王在内的所有人的侮辱视同病者的胡话而不为所动,从而保持自心的安宁。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13.1

​Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat? Quis enim phrenetico medicus irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit?

然而,既然你能够在其他人身上看到同样的表现——哪怕并非出于同样的原因——你为何不相信这种精神的坚定会属于智者呢?因为有哪个医生会对狂躁症患者发怒呢?有谁会把一个发着高烧且被禁止喝冷水之人的咒骂记恨于心呢?

§13.2

​Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.

智者对所有人都抱有如同医生对待自己病人一样的态度:如果需要医治,医生既不耻于触摸他们隐秘不洁之处,也不耻于察看他们的排泄物与呕吐物,亦不耻于承受那些在狂乱中施暴之人的谩骂。智者知道,所有这些穿着托加袍、身着紫袍像健康人一样昂首阔步的人,都不过是面色尚红润的不健康之人,他看待他们与看待失控的病人并无二致。因此,若他们在病痛中对医治他们的人有何过分放肆之举,他甚至绝不恼怒;而且,他是以怎样轻视其尊荣的心境,便以同样的心境来看待他们那些失礼无礼之举。

§13.3

​Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint—scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent—et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit. Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.

正如同若有一个乞丐奉承他,他不会沾沾自喜,若一个极底层的平民在他问候时未予回礼,他亦不会视之为侮辱一样;同样,即使有许多富人尊崇他,他也绝不会高看他们——因为他知道他们与乞丐并无不同,甚至更为可怜,因为乞丐所缺甚少,而他们所缺甚多——;再者,如果米底亚的国王或亚洲的阿塔罗斯以沉默与傲慢的脸色走过正在问候的他,他也绝不会受到触动。他知道那国王的境遇,并不比在庞大的家仆群体中受命负责约束病弱与疯癫者之人的差事更值得羡慕。

§13.4

​Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: "Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.

如果在卡斯托尔神庙附近经商、买卖劣等奴隶、店铺里挤满最下等奴仆之徒中有人未曾回呼我的名字致意,难道我会为此恼怒吗?我认为不会;因为一个手下除恶人外别无他人的家伙,能有什么好处呢?因此,智者如同忽视此等商人的恭敬或不逊一样,也忽视国王的恭敬或不逊:“你手下虽有帕提亚人、米底亚人和巴克特里亚人,但那些人是你靠恐惧约束的,但正是因为他们,你才无法松开弓弦,但他们是最可怖的敌人,但他们随时待价而沽,但他们正窥伺着新的主人。”

§13.5

" Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant,1 sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit;2 necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.3

因此,他绝不会被任何人的侮辱所动摇。因为即便众人彼此各异,智者却因他们同等的愚蠢而视他们全属平等;因为智者一旦自甘堕落到被伤害或侮辱所触动的境地,他就再也不可能获得安宁。而安宁乃是智者特有的善;智者亦绝不会犯下因断定自己受了侮辱反倒赋予施加侮辱者以尊荣的过错;因为任何把受人轻视视为难堪痛苦的人,必然也会因受同一人仰慕而沾沾自喜。

语法注3 条
  1. 13.5Omnes enim inter se differant

    现在时虚拟语气 differant 表让步(“就算众人彼此各异”)。此处承认一个相反的事实前提,以引出后文主句 sapiens quidem pares illos ... omnis putat 中智者的视角。

  2. 13.5nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit

    短语 committere ut 接虚拟语气表示“犯下……过错”或“招致……结果”。夺格动名词 iudicando 在内部支配宾格不定式短语 contumeliam sibi factam [esse],表手段或原因(“通过判定侮辱加诸自身”)。

  3. 13.5a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat

    该句由 necesse est 统领,省略了主句的指示代词先行词(ab eo)。关系代词短语 a quo 前置,构成对称结构:“任何人若苦于被某人(a quo)轻视,必然也会乐于受到[同一人(ab eo)]仰慕”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:13.1-13.5