- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa009.humanitext-lat2:10.1-10.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡从对伤害的讨论转向对侮辱的考察,指出侮辱是不配受到法律惩处的较轻之过,其产生源于受触动者心灵的卑下。他阐明智者虽能感受到肉体痛苦或国家灾难等重大打击并将其克服,但对侮辱这类微不足道的小事则完全不以为意。
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus. Est minor iniuria, quam queri magis quam exsequi possumus,1 quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt.
既然我们已经浏览了第一部分,就让我们转向第二部分,在其中我们将借由某些特有的、但大部分是共有的论据来驳斥侮辱。侮辱是一种较轻的伤害,对此我们与其能够诉诸法律惩处,不如说更多只能发发怨言,法律也认为它不配受到任何惩罚。
Hunc affectum movet humilitas animi contrahentis se ob dictum factumve inhonorificum: "Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et "sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et "non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi? In quae fere delicati et felices incidunt; non vacat enim haec notare cui peiora instant.2
激起这种情绪的,是心灵在遭受不敬的言辞或举动时退缩萎缩的卑下:“那人今天没有接见我,尽管他接见了别人”;以及“他要么傲慢地避开我的话语,要么公然发笑”;还有“他没有把我安排在座榻正中,而是放在最下位”,以及其他这类事情——除了称之为作呕心灵的牢骚外,我还能叫它们什么呢?大抵只有娇生惯养和春风得意之人会陷入这些琐事中;因为面临更险恶之事的人,根本无暇去留意这些。
Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia verae iniuriae lascivientia his commoventur, quorum pars maior constat vitio interpretantis. Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia afficitur; non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi3 et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
由于过度的闲散,天性孱弱、脂粉气且因缺乏真正的伤害而放纵任性的性情,就会被这些事情所扰乱,而其中大部分完全在于诠释者自身的过错。因此,遭受侮辱而受触动的人,表明其自身既无明智也无自信;因为他毫无疑问地判定自己受到了轻蔑,而这种刺痛的发生,绝非没有贬抑自身、自降身份的心灵卑下。然而,智者不被任何人轻蔑:他深知自己的伟大,告诫自己任何人都无权对他如此放肆,而对于所有这些我宁愿称之为烦扰而非心灵苦难的事,他并非加以克服,而是甚至根本感觉不到。
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas. Haec non nego sentire sapientem; nec enim lapidis illi duritiam ferrive adserimus. Nulla virtus est, quae non sentiat se perpeti. Quid ergo est? Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit, haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi,4 sed aut non adnotat aut digna risu putat.
另有一些事情会打击智者,即便不能摧毁他,诸如肉体的痛苦与虚弱,或者失去朋友与子女,以及祖国被战火吞噬的灾难。我不否认智者会感受到这些;因为我们并未赋予他石头或钢铁般的坚硬。没有任何德性会感觉不到自身正在承受苦难。那么实情究竟如何?他承受了某些打击,但一旦承受,便将其克制、抚平并平息;至于这些更为微不足道的事,他甚至根本感觉不到,也不针对它们动用忍受艰难的那种惯常德性,而是要么不加理会,要么认为它们只配付之一笑。
- 10.1quam queri magis quam exsequi possumus
在双重比较结构 magis... quam... 中,异相动词 queri(抱怨、申诉)与 exsequi(依法追究、执行惩处)并列。此处的 exsequi 指法律上的追究或处罚,与紧接着的“法律也认为不配受到任何惩罚”在语意上承接。
- 10.2non vacat enim haec notare cui peiora instant
非人称动词 vacat 接不定式短语 haec notare 作为主语,与格 cui(先行词 ei 被省略)表示“对谁而言没有闲暇”。关系从句 cui peiora instant 意为“有更险恶之事迫在眉睫的人”。
- 10.3nullique tantum de se licere renuntiat sibi
主动词 renuntiat sibi(向自己宣告、自省)支配对格不定式结构 nulli... tantum de se licere。通常用作非人称动词的 licere 在此以中性代词 tantum 作为宾格主语,意为“任何人都不被允许对自身拥有如此大的权力”。
- 10.4solita illa virtute utitur dura tolerandi
动词 utitur 支配夺格短语 solita illa virtute。dura tolerandi 是动名词 tolerandi(属格)修饰 virtute(“忍受……的德性”),并支配中性复数宾格形容词 dura(实质化为名词,“艰辛困苦之事”)作为其直接宾语。
