← 小塞内卡

致马尔基娅的慰问信

§4.1-4.4

哲学家阿莱乌斯劝慰莉薇娅的先例

塞内加并未主张彻底压抑常情,而是提出探讨悲痛的无休止性,并举出尤利亚·奥古斯塔(莉薇娅)接纳丈夫的哲学家阿莱乌斯而重获心绪平静的先例,开始引述阿莱乌斯的劝慰之辞。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.1

​Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem. Ad arbitrum tecum veniam; hoc inter nos quaeretur, utrum magnus dolor esse debeat an perpetuus. Non dubito quin Iuliae Augustae, quam familiariter coluisti, magis tibi placeat exemplum; illa te ad suum consilium vocat.

我不会引领你走向那些更为严苛的教条,以致命令你以不近人情的方式去承受凡人的遭遇,以致在葬礼当天便要拭干一位母亲的双眼。我将与你一同去见仲裁人;在我们之间所要探讨的是这个问题:悲痛应当是深沉的,还是无休止的?我毫不怀疑,你素来亲近尊崇的尤利亚·奥古斯塔的榜样,会更合你的心意;她正召唤你去采纳她的决意。

§4.2

​Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in illo acerbo et defleto gentibus funere1 nihil sibi nisi numerum deesse sentiret.2 Hic, ut opinor, aditus illi ​fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae custodem diligentissimam: “Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam—adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus—dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet; ​nec id in maioribus modo observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere.3 Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque re tuus mos est, ne quid committas, quod minus aliterve factum velis.

她在悲痛初起的冲动之中——当不幸之人最为难以按捺与桀骜之时——接纳了她丈夫的哲学家阿莱乌斯,并承认此事对自己大有裨益:胜过了她不愿因自身悲戚而使其伤感的罗马人民,胜过了因失去两根支柱之一而摇摇欲坠、不当再被亲人的哀恸压垮的奥古斯都,也胜过了她的儿子提比略——他的孝敬之心使得她在诸民族为之哀泣的那场残酷葬礼中,感到自己除了儿子的数目之外未缺少任何东西。在我看来,对这位极其悉心守护自身声誉的女性,他的切入点与开场白是这样的:“直到今日,尤利亚,至少就我所知而言——作为你丈夫形影不离的伴侣,我不但知晓那些公诸于世之事,亦熟知你们心中一切隐秘的情感波动——你向来用心致力于不使任何人能在你身上挑出任何过错; 你不仅在重大事务上,亦在极细微之事上遵循此道,绝不做出任何你会希望世评——这位对君主最自由无拘的审判官——去予以宽宥的事情。我认为没有任何事情比身居极顶之人宽宥诸多事物却不为任何一事请求宽宥更为崇高美好。因此在这件事上,你也必须持守你的习惯,切莫做出任何你后来希望做得少些或换种方式去做的举动。”

语法注3 条
  1. 4.2in illo acerbo et defleto gentibus funere

    illo 为指示代词夺格单数形式,修饰 funere。同样,其后紧接的 aditus illi 中的 illi 为指示代词与格单数形式(指阿莱乌斯,与 fuit 构成领属与格)。

  2. 4.2nihil sibi nisi numerum deesse sentiret

    短语 nihil ... nisi numerum(除数目之外无物)充当不定式 deesse 的主格/主格宾语,sibi 为与格(作领属或间接宾语)。句意指德鲁苏斯死后,尽管儿子的“数目”减少了,但提比略极其深厚的孝心使得她在母亲的情感与关怀上并未感到有任何缺憾。

  3. 4.4cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere

    关系代词 cui 为与格,由 ignoscere(接与格宾语)所支配,指代先行词 quid。famam 附带同位语 liberrimam principum iudicem,充当由表示意愿的第二人称未完成过去时虚拟式 velles 所带的不定式 ignoscere 的主格宾语(主谓结构:即“你希望世评去宽宥之事”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:4.1-4.4