- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:26.1-26.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
克雷穆提乌斯·科尔杜斯的灵魂从天上向女儿马尔基娅说话,向她阐述尘世的苦难、历史的无常以及宇宙最终将在大火中毁灭与重生的命运,劝诫她当为儿子早早离世并进入天上福境而感到欣慰。
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere;1 “Cur te, filia, tam longa tenet aegritudo? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum cum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam facilemque se praestiterit nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos?
因此,马尔基娅,请想象你的父亲正从那座天上的堡垒中对你说话——他在你心中的威望,正如你在你儿子心中的威望一样巨大——不是带着他当年为内乱哀泣、亲自将公敌宣告者判入永恒公敌名单时的心境,而是带着一种正如他自身如今更为崇高一般、更加高昂的心境: “女儿啊,为何悲痛如此长久地缠绕着你?为何你置身于对真理如此巨大的无知之中,竟认为你儿子遭到了不公的对待,只因在他家族地位完好无损之时,他自己也完好无损地回归了先祖?难道你不知道命运以多么猛烈的风暴摧毁万物吗?不知道她除了对那些与她交涉最少的人之外,从未对任何人显出仁慈与宽容吗?要我向你列举那些如果在迫近的厄运之前早早被死亡带走便会极其幸福的君王吗?还是列举那些如果从其寿命中削减几岁其伟大便毫无缺憾的罗马将领?或是那些为了承受士兵刀剑的一击而摆正脖颈俯下身去的最高贵、最显赫的名人?
Respice patrem atque avum tuum: ille in alieni percussoris venit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi2 et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!3
看看你的父亲与你的祖父吧:后者落入了他人刺客的任意裁决之中;而我没有允许任何人对我拥有任何权力,我绝食而死,表明我写作时的胸襟正如我所显出的那样宏大。为何在我们家中,死得最幸福的人反而被哀悼得最久?我们众人齐聚于一处,并未被深沉的黑夜包围,我们看到在你们那里,根本没有任何如你们所想的那样值得渴望之事、崇高之事或辉煌之事,而全都是卑微、沉重、焦虑之物,所能见到的不过是我们光芒的微小一部分!
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
我何须细说这里没有武器在相互冲突中肆虐,没有舰队被舰队撞得粉碎,没有弑亲之罪被策划或思虑,没有法庭终日被诉讼喧嚣所充斥;没有任何隐秘之事,心灵被揭开,胸怀被敞开,生活在公众与众人之中,并能洞见所有的时代与未来的事物?
Iuvabat unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet visere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
我曾乐于记录单一时代的业绩,那些发生于世界极地、仅在极少数人之间展开的往事。如今,我得以纵览如此多的世纪,如此多时代的交织与序列,以及所有的年岁;得以展望必将兴起与必将衰落的王国,大都市的倾覆,以及海洋的新河道。
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet; alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.
因为,如果共同的命运能为你的思念带来慰藉,那么没有任何事物会留在它如今站立的地方,悠久的岁月将夷平一切并将其随身卷走。它不仅将戏弄人类(那算得上这偶然力量的多大一部分呢?),而且戏弄地点、地域与世界的各个部分。它将彻底压平整座山脉,并在别处将新的岩峰高高挤出;它将吞噬海洋,转移河流,切断各民族的交往,解体人类社会的联合与聚集;在别处,它将以巨大的裂口吞没城市,以震颤摇撼它们,从地底散发瘟疫的毒气,以洪水淹没一切有人居住之地,淹没整个世界以消灭一切生灵,并以广阔的烈火烤焦、焚毁凡尘之物。当世界为了自我更新而自行毁灭的时刻到来时,这些事物将以自身的力量互相击碎,星辰将与星辰碰撞,在一切物质燃烧之际,一切如今井然闪耀之物都将在同一场大火中燃烧。
Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa vertemur.”4 Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit!5
我们这些获得了永恒的幸福灵魂,当神认为应当再次筹划这番造化之时,在万物倾覆之际,我们自身作为巨大毁灭的一点微小添头,也将化归为昔日的元素。” 马尔基娅,你的儿子是多么幸福啊,因为他如今已知晓了这些!
- 26.1Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia... dicere
命令式动词 puta(“请设想/假定”)支配带宾格的不定式结构(acc. c. inf.),其中 patrem tuum 为逻辑主语(宾格),dicere 为不定式动词。其间插入了修饰性的关系从句(cui tantum...)以及表示心境对比的夺格短语(non illo ingenio... sed tanto elatiore...)。
- 26.3Respice patrem atque avum tuum : ille in alieni percussoris venit arbitrium ; ego nihil in me cuiquam permisi
叙述者克雷穆提乌斯·科尔杜斯正是马尔基娅的父亲(patrem)。后句中代词 ille 指代“你的祖父(avum tuum)”(死于他人刺客之手),而 ego(“我”)则指代“父亲”(绝食自裁)。此处形成了指示代词 ille 与第一人称 ego 之间的对应分配。
- 26.3quotam partem luminis nostri cernentia
现在分词 cernentia(中性复数宾格)与前面的 cuncta(万事万物)同格或作其修饰语。短语 quota pars 在感叹或反问语境中为惯用表达,意为“多么微小的一部分”,在此表达尘世之物只能感知到天上光芒中极其微小之部分的叹息。
- 26.7labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa vertemur
labentibus cunctis 为独立夺格结构(“当万物倾覆时”)。et ipsae(“我们自身亦”)为阴性复数主格,与主语 felices animae(受祝福的灵魂们)一致。parva... accessio(“对巨大毁灭的一点微小添头”)作主语的同格成分,体现了斯多亚学派关于宇宙大火(ekpyrosis)中万物乃至灵魂皆化归本初元素的学说。
- 26.7Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit !
Felicem filium tuum 是感叹宾格(accusativus exclamationis)。此处克雷穆提乌斯·科尔杜斯的虚拟演说结束,塞涅卡恢复自己的口吻向马尔基娅赞叹其子的幸福。
