- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:19.1-19.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡剖析了玛尔基娅悲痛的根源,指出哀伤源于对所爱之人的主观观念以及对现实得失的顾虑;他驳斥了冥界受难的神话,论证死亡乃是回归无感觉与宁静的终结,表明她的儿子如今已摆脱尘世劳苦与命运的摆布,安享永恒的平和。
Sed ut ad solacia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Movet lugentem desiderium eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet; absentis enim afuturosque, dum vivent, non flemus, quamvis omnis usus nobis illorum cum aspectu ereptus sit. Opinio est ergo, quae nos cruciat, et tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus.1 In nostra potestate remedium habemus. Iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus, dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus.
然而,为了转入安慰的话题,让我们首先看看何事须当医治,其次看看当如何医治。使哀痛者心神不宁的,是对所爱之人的思念。此事本身显然是可以忍受的;因为对于活着却不在身边且将继续分离的人,我们并不哭泣,尽管我们与他们的交往连同容颜已被尽数剥夺。因此,折磨我们的是观念本身,每一种祸患的轻重,全凭我们对它的估价。解药就在我们自己的掌控之中。让我们认定他们只是暂且离开,让我们自欺一番吧:我们打发了他们上路,甚至不如说,既然我们终将随后而至,我们是让他们先行了一步。
Movet et illud lugentem: "Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar,2 in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas:
哀痛者还会被这样的念头所打动:“将再没有人保护我,没有人救我免受轻蔑。”若用一种最不宜称许但却真实确凿的安慰来说:在我们的城邦中,无嗣所带来的恩惠远甚于它所剥夺的,而往昔摧残暮年的孤独,如今却能将老年引向权柄,以至于有人竟伪装对儿子的仇恨并弃绝子女,亲手造成自己的无嗣之局。我知道你会说什么:
" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio respicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit? Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti moriturum.
“我的损失丝毫不能动摇我;事实上,谁若是像对待奴隶一样为儿子的离世而愤懑不平,谁若是有闲暇在儿子身上顾及除了儿子本人以外的任何事物,谁就不配得到安慰。”那么,玛尔基娅,究竟是什么在打动你呢?是因为你的儿子死了,还是因为他活得不够长久?如果是由于他的离去,你本应当永远哀痛,因为你自始至终都知道他注定会死。
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos: luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.
请想一想,逝者并未遭受任何祸害;那些使冥界在我们眼中显得阴森可怖的事物不过是神话寓言,并没有任何黑暗笼罩着亡灵,没有牢狱,没有烈火翻滚的江河,没有遗忘之川,没有法庭与被告,在那般无限宽广的自由中也不再有任何暴君:诗人们拿这些虚构之物戏耍,以虚妄的恐惧扰乱了我们。
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
死亡是一切痛苦的解脱与终局,我们的灾难绝无法逾越它;它将我们送回我们在出生前所卧息的那种宁静之中。若是有人怜悯死者,就让他也怜悯未生者吧。死亡非善亦非恶;因为凡能成为善或恶者,必先是某种存在;但死亡本身既是无,又将万物化归为无,便不会将我们交托给任何命运;因为或恶或善皆依附于某种质料。自然已经释放之物,命运无法挽留;化为乌有之人,绝不可能沦为不幸。
Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur,3 excepit illum magna et aeterna pax. Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur; non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur; nulla publica clades prospicitur, nulla privata; non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti.4 Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
你的儿子已经跨越了人们在其中为奴的界限,伟大而永恒的安宁迎接了他。他不再受贫困恐惧的侵袭,不再受财富忧虑的困扰,不再受欲望借享乐啃噬心灵之刺的折磨;他既不受他人福祉之嫉妒的触动,也不为自己的福泽〔之嫉妒〕所累,贞静的双耳不再遭受任何辱骂的鞭笞;无论是公共的灾殃还是私人的祸患,皆不再被预见;他不再忧心忡忡于未来,悬心于那总是带来更大变数的机运。他终于定居于彼处,没有任何事物能将他从那里驱逐,没有任何事物能令他恐惧。
- 19.1tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus
tanti 与 quanti 构成相互照应的价值属格(genitivus pretii):“每种恶的严重程度,恰好等同于我们给它评定的价值”,表明痛苦的程度完全取决于主观观念(opinio)。
- 19.2Ut minime probabili sed vero solacio utar
带有现在时虚拟式 utar 的 ut 从句,用作修辞性的独立目的从句(插入句),限定讲话者的陈述:“若采用一种最不值得称许但却真实确凿的安慰……”。
- 19.6intra quos servitur
不及物动词 servio 的非人称被动态,由 intra quos(先行词为 terminos)所引导,意为“在其中人们沦为奴隶”或“在其中存在着奴役”。
- 19.6non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti
形容词 sollicitus 作主语同位表语,支配宾格性属格 futuri(“对未来充满忧虑”);pendet ex 意为“悬系于/取决于”,rependenti 是与 eventu 一致的夺格现在分词(“系于那总是回报以更大不确定性的结局”)。
