← 小塞内卡

致马尔基娅的慰问信

§17.1-17.7

锡拉库萨之旅的譬喻与生命的条件

著者承认痛失已成栋梁的青年骨肉乃极大沉痛,但指出这实属人类的宿命;他以航向锡拉库萨为喻,阐明生命与养育子女必然兼具福乐与祸患,既然是在知晓法则的前提下作出选择,便无可归咎于未曾作出保证的诸神。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17.1

"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere." Quis negat grave esse? Sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.1

“然而,失去一个你所抚养长大的青年,一个如今对母亲与父亲而言都是依托与荣耀的人,实乃沉重之事。”谁会否认这是沉重的呢?但这正是人之常情。你生来就是为了面对这些:为了失去,为了毁灭,为了抱有希望,为了恐惧,为了使他人与你自己陷于不安,为了既畏惧死亡又期盼死亡,而且,最糟糕的是,永远不知自己处于何种境地。

§17.2

​Si quis Syracusas petenti diceret: "Omnia incommoda, omnes voluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita naviga. Haec sunt, quae mirari possis: videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat; subitum illo mare irrupit et" Hesperium Siculo latus abscidit. "Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem perstringere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.

假若有人对前往锡拉库萨的人说:“请先了解你未来旅途中的一切不利与一切乐趣,然后再启航。以下是你所能赞叹之景:首先,你将看到这座岛屿本身被一条狭窄的海峡从意大利割断开来,众所周知它曾与大陆相连;大海突然涌入那里,并且 ‘将赫斯佩里亚的侧岸从西西里切断。’ 接着你将看到(因为你将得以掠过那片海上最贪婪的漩涡)传说中声名显赫的卡律布狄斯;只要不受南风侵扰,它便平铺如席,但若有任何风暴从那里更为猛烈地吹来,它就会张开巨大而幽深的巨口吞噬船只。

§17.3

​Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni,2 gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.

你将看到在诗歌中备受赞颂的阿剌图萨泉,汇成直至池底都极清澈透亮的池塘,倾泻出极其甘冽冰凉的泉水,无论这是泉水在那里面初次生成而为它所发现,抑或是一条潜入大地的河流完好无损地穿行于重重大海之下,免于混入恶浊的海水而被它重新吐露。

§17.4

​Videbis portum quietissimum omnium, quos aut natura posuit in tutelam classium aut adiuvit manus, sic tutum, ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captivorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis nativus carcer incluserat, ipsam ingentem civitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interventu solis.

你将看到在自然为庇护舰队所设或人工加以修葺的所有港口中最宁静的港口;它是如此安全,以至于连最大风暴的狂暴也无立足之地。你将看到雅典的国力被击碎的地方,那里由开凿至无尽深度的巨石构成的天然牢狱曾囚禁了数以千计的战俘;你将看到那巨大的城邦本身,比许多城邦疆界更为辽阔的领土,极为温暖的冬季,以及没有一天见不到太阳。

§17.5

​Sed cum omnia ista cognoveris, gravis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis, iustitiae, legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, vitae etiam post exilium! Alios uret, alios verberabit, alios ob levem offensam detruncari iubebit, accerset ad libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit simul binis coire. Audisti quid te invitare possit, quid absterrere; proinde aut naviga aut resiste.”

然而,当你了解了所有这一切之后,沉闷而有害健康的夏季将破坏冬季天空的恩赐。那里将有僭主狄奥尼修斯,他是自由、正义与法律的毁灭者,即使在柏拉图之后仍贪恋统治,即使在流放之后仍贪恋生命!他将焚烧一些人,鞭挞另一些人,因微小的触犯而下令将另一些人斩首;他将召来男女以纵私欲,而在宫廷放荡不羁的丑恶群体中,同时与两人交媾尚嫌不足。你已听闻了何者能吸引你,何者能阻吓你;因此,要么扬帆起航,要么驻足留下。”

§17.6

​Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? Dicit omnibus nobis natura: “Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris; fortasse muti nascentur. Esse aliquis ex illis tam servator patriae quam proditor poterit.

在这番告诫之后,如果有人说自己仍想进入锡拉库萨,他难道还能对除自己以外的任何人抱有足够正当的怨尤吗——既然他不是偶然陷入那些灾厄,而是清醒自知、心知肚明地前来的?自然对我们所有人说:“我不欺骗任何人。你若抚育儿女,你可能拥有俊美的,也可能拥有丑陋的;也许他们生来便是哑巴。他们中的某个人可能成为祖国的拯救者,也可能成为叛徒。

§17.7

​Non est quod desperes3 tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur.4" Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.

你没有理由绝望于他们将来会获得如此崇高的威望,以致无人敢因他们而恶语中伤你;然而你也要预料到他们可能具有极大的卑劣,以致他们自身便成了咒骂之词。没有任何事物阻碍他们为你料理后事,使你受到你儿女的赞扬;但你要作好准备,就如同你将要把一个男童、一个青年或一个老人送上火葬堆一样;因为年岁与此事无关,既然父母送葬的任何葬礼无一不是痛苦残忍的。”在这些法则摆明之后,如果你抚育儿女,你便使未曾向你许下任何确定之诺的诸神免受了一切怨怼。

语法注4 条
  1. 17.1cuius esses status

    在间接疑问句中,cuius 为疑问代词 quis(或形容词 qui)的属格,与第四变格法名词单数属格 status 构成表语性质属性属格,与未完成过去时虚拟式 esses 连用,表示“你处于何种境地或状态”。

  2. 17.3nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni

    stagni 为中性名词 stagnum(池、水潭)的属格,受最高级形容词 nitidissimi 及形容词 perlucidi 修饰,作为性质属格修饰 Arethusam(或 fontem),意为“直达底部(ad imum)都至为澄澈明净的水潭(般的泉水)”。

  3. 17.7Non est quod desperes

    non est quod 后接虚拟式(desperes),是表示“没有理由……/用不着……”的习惯句式(相当于 nihil causae est cur...),其中 quod 源自表内在原因或目的的关系代词宾格。

  4. 17.7quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur

    双重否定 nullum non 是强调“每一个、所有的”(omne)的表达法。关系从句 quod parens sequitur 修饰 funus,其中 sequitur 具有出殡语境下的惯用含义,即“跟在(灵柩)后送葬”:“父母随行送葬的葬礼”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:17.1-17.7