← 小塞内卡

致马尔基娅的慰问信

§14.1-14.3

毕布鲁斯与恺撒承受丧子之痛

作者举出曾尖锐对立的同僚执政官毕布鲁斯与恺撒为例,指出无人能免于厄运,而二人都在痛失子女后迅速克服悲伤并重返公职。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.1

​Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices? Quota enim quaeque domus1 usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita: Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.

我现在何必引你阅尽伟大人物的无数例证,去搜寻那些不幸之人呢?难道找出幸运之人反倒不更加困难吗?究竟有几个家族能够完好无损地支撑到最后?又有哪一家未曾遭受过某种动荡?你且随意挑选一年,并指出那一年的执政官:若你愿意,便看看卢基乌斯·毕布鲁斯和盖乌斯·恺撒——你将在这一对势同水火的同僚之间,看到完全一致的命运。

§14.2

​L. Bibuli, melioris quam fortioris viri,2 duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam3 geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia. Quis minus potest quam unum diem duobus filis dare? Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.

卢基乌斯·毕布鲁斯为人良善胜于坚毅,他的两个儿子同时遇害,竟成了埃及士兵戏虐的对象,以致这桩惨剧不仅因丧子之痛本身,更因凶手的卑劣而格外令人掬泪。然而,毕布鲁斯在担任执政官的整整一年里,因对同僚的怨恨而闭门不出,却在接到这双重死讯的次日,便前往履行执掌大权的例行公事。谁能给两个儿子少于一天的哀悼呢?那个为自己的执政官职位哀悼了一整年的人,竟然如此迅速地结束了对子女的居丧。

§14.3

​C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem.4 In oculis erat iam Cn. Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementis, quae gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent. Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.

盖乌斯·恺撒在巡视不列颠、无法将自己的幸运约束在大洋之内之时,听闻女儿去世,将国家的命运也一同带走。格奈乌斯·庞培的身影已赫然出现在眼前——他绝不能平静地容忍城邦中还有其他伟人,并定要遏制那些在他看来沉重的势力扩张,即便这扩张本是为了公共福祉。然而,恺撒在三天之内便重理将领之职,并如同他一贯战胜一切事物那样,迅速克服了悲痛。

语法注4 条
  1. 14.1Quota enim quaeque domus

    quotus quisque 是一种表达极高稀缺性或反问的习惯搭配,意为“有几多……”、“何其罕见”。此处采用阴性单数形式 quota quaeque 与 domus 一致,表明“几乎没有任何家族能够始终完好无损”。

  2. 14.2melioris quam fortioris viri

    通过 quam 并列两个比较级的句式,用以对比同一主体的两种品质(“良善胜于坚毅”或“与其说勇敢,不如说善良”)。在古典拉丁语中,对比同一人的两项特质时,两个形容词通常都使用比较级。

  3. 14.2postero die quam

    与 postridie quam 同义的时间副词短语,意为“在……之后的次日”。其后接直陈式完成时 renuntiatum est,表示两件历史事实的时间先后关系。

  4. 14.3publica secum fata ducentem

    现在分词 ducentem 修饰 filiam。此处的 ducere 含有“在死时携……随行、连带拖入命运”之意,是一种修辞性表达,指恺撒之女尤莉娅之死断绝了恺撒与庞培的联姻维系,进而将整个罗马国家的命运拖入了内战与动荡。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:14.1-14.3