- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:12.1-12.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者审视悲痛究竟是源于自私的计较还是对亡者的顾念,劝导对方将儿子早慧的卓绝天赋及抚育经历本身视为值得感激的善赐。随后,作者提出平静承受厄运的先例,并首先以失去儿子后依旧岿然不动的苏拉为例进行论证。
Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum; minus enim homines desiderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque perceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
你的悲痛,如果它还有任何理性可言的话,究竟是在注视着自身的损失,还是在注视着那位离世之人的损失?在失去儿子一事上,触动你的究竟是从他那里未曾获得过任何快乐,还是若他活得更长久一些,你本可以体会到更大的快乐?如果你说未曾体会到任何快乐,你将使你的损失变得更容易承受;因为人们对于那些未曾从中体会到喜悦与欢欣的事物,往往不会那般思念。如果你承认曾体会过巨大的快乐,那么你应当做的不是抱怨被剥夺之物,而是为所赐予之物心怀感激。
Provenerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est.1 Licet itaque nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est. " At potuit longior esse, maior."
因为从养育本身就已经为你的辛劳带来了足够巨大的果实,除非那些极其细心饲养幼犬、禽鸟以及供心灵排遣之微末玩物的人,能从无言动物的视觉、抚摸以及顺从的谄媚中享受到某种快乐,而对于抚育子女的人来说,养育本身却不是养育的果实。因此,即使他的勤奋没有为你带来任何贡献,他的周密没有为你守护任何事物,他的审慎没有为你提出任何建议,你曾经拥有他、曾经爱过他这一事实本身,就已经是果实了。“但它本可以更长久、更大。”
Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere. Utrumne malles degenerem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans ? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt; non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest. Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui non liceret filio.2 Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes; ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam, omnis; nullam tam miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.
然而,比起这一切全然未曾发生,你的处境已然好得多了;因为如果摆出一个抉择:究竟是不长久的幸福更好,还是从未拥有过幸福更好,那么对我们来说,获得终将离去的福祉总比什么都没获得要好。你难道宁愿要一个堕落平庸、仅仅用来充填儿子的名分与人数的人,还是要一个像你儿子那般具有卓越天赋的青年——早早懂得审慎,早早恪尽孝道,早早为人夫,早早为人父,早早对各项职责悉心以对,早早担任祭司,仿佛匆忙地做完这一切?几乎没有任何人能同时获得伟大而又长久的福祉;若非步调迟缓的幸福,绝不能持久,也无法走到最后。不死的神明既然不打算把儿子长久地赐予你,便立刻赐给了你这样一个需要长久岁月才能塑造出来的青年。你甚至不能说是神明特意挑选了你,让你无法享受儿子的陪伴。把你的目光转向熟人与陌生人所构成的整个人群吧,在各个地方都会遇见遭受过更大不幸的人。伟大的将领们经历过这些,城邦的首领们也经历过这些;神话甚至没有让神明置身事外,我想,这是为了让神明的倒下也能成为对我们丧葬之痛的抚慰。环视所有人吧,我敢说,你找不出任何一个如此悲惨的家庭,以至于不能在更为悲惨的家庭中找到慰藉。
Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.
凭赫拉克勒斯起誓,我绝不至于把你的品德看得如此低下,以至于认为如果我为你列举出庞大数量的服丧者,你就能更轻松地承受你的不幸。一群不幸者是一种充满恶意的慰藉形式;然而我还是要提及某些人,并非为了让你知道这种事常常发生在凡人身上——因为去搜集必死性的例证是荒谬的——,而是为了让你知道,曾有许多人通过平静承受来抚平残酷的境遇。我将从最为幸运的人开始。
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant,3 nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.
卢基乌斯·苏拉失去了儿子,但这件事既没有挫败他那针对敌人和同胞公民的狠戾与极其猛烈的勇力,也没有使他在失去儿子后所采用的那个称号显得名不副实;他既不惧怕人们的怨恨——他的极度顺遂正是以那些人的苦难为代价的——,也不惧怕神明的嫉妒——苏拉如此幸运正是对神明的指责。不过,关于苏拉究竟是怎样一个人,且让这问题留在尚未定论的事情当中吧——就连他的敌手也不得不承认,他善于拿起武器,也善于放下武器。正在讨论的这一点则是无可争议的:即便是最幸运的人也会遭遇的事情,绝不是最大的恶。
- 12.2liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est
这是由 nisi forte 引导的从句的后半部分,与前半句 ii, qui catulos... nutriunt, fruuntur... 形成对举。nutrientibus 为参考/利益与格(“对抚育子女的人而言”),主语为 ipsa educatio,而 fructus 为谓语名词。
- 12.4cui frui non liceret filio
带有未完成过去时虚拟式 liceret 的关系从句,修饰先行词 te(electam te a dis),表示特征或结果从句(characteristic clause),指玛尔基娅并未被神明特意选定为“不准享受儿子陪伴的人”。
- 12.6quorum malo illae nimis secundae res constabant
名词 malo 作表示代价/价格的夺格,受动词 constabant 支配。全句意指苏拉那极其顺遂的盛运是“以那些人的苦难/不幸为代价而成立的”。
