- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:5.1-5.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指出幸福不取决于外在境遇而在于自身,自承虽非智者,却听从智者的教诲预先防备命运的冲击。他进而论述富贵荣华并非真正的善,而世人所畏惧的流放等所谓恶事,不过是被世俗偏见夸大了的幻象。
Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset;1 unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat. Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. Quid ergo?
只要我们自己不加以放弃,我们生来就处在良好的条件之下。大自然已经做出安排,使过上美好的生活不需要庞大的排场;每个人都能使自己幸福。外在之物分量微轻,对任何一方都没有巨大的力量。顺境不使智者狂喜,逆境也不使他沮丧;因为他始终努力把最重要的依靠寄于自身,从自身中寻求一切快乐。那么,这又如何呢?
Sapientem esse me dico? Minime; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum2 praedicarem. Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei3 validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ac suos tuentur.
我说我自己是智者吗?绝非如此;因为如果我真能如此自称,我不仅会否认自己的不幸,反而会宣称我是所有人中最幸运的,并已被引至与神比邻的境界。如今,足以抚平一切痛苦的是,我已将自己交付给智者们;我自己尚无足够力量自救,便逃奔到他人的阵营中,也就是那些能轻易护卫自身及其同道的人的阵营中。
Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus repentina est; facile eam sustinet, qui semper expectat. Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit; at qui futuro se bello ante bellum paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumultuosissimus est, ictum facile excipiunt.
他们命令我始终如哨兵般坚守岗位,在命运的一切企图与冲击袭来之前很久,就预先洞察它们。对于猝不及防者,命运是沉重的;而时刻戒备者,却能轻易承受它。因为敌人的到来也会击溃那些被打得措手不及的人;但在战前就为未来战争做好准备的人,整顿齐备,能够轻易抵挡住最为混乱的第一击。
Numquam ego fortunae credidi, etiam cum videretur pacem agere; omnia illa, quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui, unde posset sine motu meo repetere. Intervallum inter illa et me magnum habui; itaque abstulit illa, non avulsit.4 Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit.
我从未信任过命运,即便在她看似休战之时也是如此;她极其慷慨地赐予我的一切——财富、荣誉、声望,我都放置在一个她无需惊动我便可收回的地方。我在它们与我之间保持了巨大的距离;因此,她是把它们取走,而不是生生撕扯走。逆境中的命运从未击垮过任何人,除非顺境曾欺骗了他。
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, cum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt; at ille, qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit. Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis; nam in ipsa felicitate, quid contra infelicitatem valeret, expertus est.
那些把命运的赏赐当作自己固有且永恒之物而加以珍爱的人,那些渴望因这些赏赐而受人仰慕的人,当虚假而易变的消遣抛弃了他们那虚妄幼稚、对一切坚实快乐一无所知的心灵时,他们便倒地哀泣;然而,在顺境中未曾自我膨胀的人,在境遇变迁时也不会萎缩畏缩。面对这两种状态,他都保持着历经考验、坚不可摧的心灵;因为正是置身于幸福之中时,他已检验过自己对抗不幸的力量。
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile. Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terribile ac durum invenio quam opinio volgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit. Ita enim populus iussit; sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.5
因此,在众人企求的那些事物中,我一向认为不存在真正的善,随后更发现它们是空虚的,涂抹着看似华美实则欺人的伪装,内部毫无与外表相似之物。如今,在这些被称为恶的事物中,我发现没有一件如市井舆论所威胁的那般可怕而严酷。甚至这个词本身,在某种成见与共识之下,传到耳中已格外刺耳,如同阴郁可憎之物般击中听者。因为民众确实是这样命令的;但民众的决议,智者多半予以废除。
- 5.1Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset
id agere ut 为固定短语,意为“致力于……,促成……,做出安排使……”。从句中的 opus esset 与夺格 magno apparatu 连用,构成 opus est 表达“需要……”的无人称句式。
- 5.2in vicinum deo perductum
vicinum 作中性名词用,意为“邻近处、邻域”,deo 是受 vicinus 支配的与格(“邻近神之域”),指被提升到近乎与神明比邻的境界。
- 5.2in auxilium mei
mei 是第一人称代词 ego 的属格形式,依附于名词 auxilium,充当宾格性属格(“为了援助我自己”),而非使用物主形容词 meum。
- 5.4abstulit illa, non avulsit
aufero(拿走、取去)与 avello(撕扯下、强行拔除)的对照,主语为命运(fortuna)。作者因与身外之物保持距离而未沉溺附着,故命运收回这些赏赐时只是拿走,而非将之从他身上生生撕裂。
- 5.6populi scita ex magna parte sapientes abrogant
populi scita(民众决议、平民会决议)与 abrogant(废除、废止法律)借用了罗马公法及立法术语作为比喻,表明智者废除了普罗大众所确立的世俗价值判断与词义定性。
