← 小塞内卡

致赫尔维娅的慰问信

§15.1-15.4

思子之痛的根源与基于过往磨难的激励

作者直面母亲悲痛的真正根源——对儿子的思念与失落,指出命运在流放前三日刚让母亲离别的残酷安排,并激励这位身经百劫、伤疤累累的母亲唤起更大的德性与勇气以迎战痛苦。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15.1

​Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur: "Ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum frui! Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater1 intereram? Ubi ille occursus? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas?

我所有的劝慰都必须转向母性悲痛的真正力量所由发的那一点:“难道我就这样失去了最心爱的儿子的拥抱吗?我既不能见到他的容颜,也不能享受他的谈吐了吗?那个我一见到就展颜舒眉、将自己所有的焦虑全然卸下的儿子在哪里呢?那些我总听不够的促膝交谈在哪里呢?那些我以超乎寻常妇人的喜悦、以胜过寻常母亲的亲密而参与其中的学问探讨,如今在哪里呢?他那迎接我的身影在哪里?一见到母亲便总是流露出的那种少年般的欣悦,又在哪里呢?”

§15.2

" Adicis istis loca ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum,2 securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.

您又在这诸多思念之上,增添了彼此欢聚共处的地点,并且不可避免地增添了最能折磨心灵的、近期促膝交谈的鲜活印记。因为命运在针对您时也同样残酷地作了安排:它竟让您在我遭受重创的仅仅三天之前离去,那时您心中安宁,未曾料想会有此等变故。

§15.3

​Bene nos longinquitas locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparaverat. Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses ipso intervallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius videndi filium tulisses. Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.

两地的遥远距离本已很好地将我们分开,数年之久的别离也本已很好地让您对这场灾难有所防备。您之所以归来,并非为了从儿子那里获得快乐,而是为了让您失去对思念的习惯。如果您早就身处远方,时间本身的间歇自会冲淡思念,您本可以更坚强地承受;如果您未曾离去,您至少本可以再多看儿子两天,享受到这最后的安慰。如今残酷的命运却作了如此安排,使您既未能在场分担我的厄运,也未能重新习惯我的不在。

§15.4

​Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum. Non ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit; per ipsas cicatrices percussa es.3

然而,这些情境越是残酷,您就越应当唤起更大的德性与勇气,宛如面对一个早已熟悉且已被屡次击败的敌人一样,更加顽强地与之交锋。这流出的鲜血并非来自您未曾受损的身躯;您是正中旧创,被刺穿了昔日的伤疤。

语法注3 条
  1. 15.1libentius quam femina, familiarius quam mater

    由比较级(libentius, familiarius)接“quam+名词”构成的短语,意为“比寻常妇人更为热心,比寻常母亲更为亲密”。这表明赫尔维娅对塞涅卡哲学与文学研究的参与,超越了当时罗马社会对女性及母亲角色的常规界限。

  2. 15.2ante tertium demum diem quam perculsus sum

    此处为介词 ante 支配对格(tertium diem)并与 quam(在……之前若干天)搭配的句式,其中插入了起限定作用的副词 demum(仅仅、才)。全句意为“在我遭受打击的仅仅三天之前”,突显了赫尔维娅刚离开罗马塞涅卡便遭流放这一时机上的残酷性。

  3. 15.4per ipsas cicatrices percussa es

    介词 per 在此处意为“正中……之上/贯穿……”,指打击直接落在了“旧日的伤疤本身”之上。这与前句“鲜血并非来自未曾受损的身躯”相呼应,用生动的身体隐喻说明:历经多次丧亲之痛的母亲,其心灵是在未愈的旧伤疤上再次遭受了重创。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:15.1-15.4