← 小塞内卡

论生命之短暂

§7.1-7.9

未学如何生活之忙人与真正的生命长度

塞涅卡论述了沉湎于欲乐与世俗纷扰之人如何任由时间被他人夺走而终生未能学会生活,指出唯有将每一天都用于自身的人才是真正活得长久而非仅仅久存。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1

​In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi vino ac libidini vacant; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine teneantur, speciose tamen errant; licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant; in ventrem ac libidinem proiectorum inhonesta labes est.

然而,在这些人中,我首先列入那些除了沉湎于酒色之外别无闲暇的人;因为没有人的忙碌比他们更为可耻。其他人即使被虚妄的荣耀幻象所束缚,其过错尚带有些许体面;纵然你向我列举贪婪者、暴怒者,或是施加不公仇恨乃至发动战争的人,所有这些人都是以男人的气力在犯罪;而那些委身于口腹与淫欲之人的堕落则是可耻的败坏。

§7.2

​Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam ipsa officia sunt: videbis, quemadmodum illos respirare non sinant vel mala sua vel bona.

审查这些人所有的时间,看看他们盘算了多久,设局了多久,恐惧了多久,奉承了多久,被人奉承了多久,他们自己和他人的出庭保证占用了多少时间,如今本身已成为公务的宴会又占用了多少时间:你就会看到,他们的祸患也好,幸事也罢,如何让他们连喘息之机都没有。

§7.3

​Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit. Nihil minus est hominis occupati quam vivere; nullius rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri admodum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent. Vivere tota vita discendum est et, quod magis fortasse miraberis, tota vita discendum est mori.

归根结底,众所公认的是,任何事情都无法由一个忙碌的人很好地从事,无论是雄辩术还是自由人的技艺,因为分心的心灵无法接纳任何更深刻的事物,而是像被强行塞入一般将一切吐出。对忙碌的人而言,最不关己的事莫过于生活;没有任何学问比这更难掌握。其他技艺的教授者随处可见且人数众多,其中某些技艺年纪尚幼的少年似乎就能掌握得如此之好,以至于他们甚至能够教授他人。生活必须用整整一生去学习,而且或许会让你更为惊奇的是,死亡必须用整整一生去学习。

§7.4

​Tot maximi viri relictis omnibus impedimentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent; plures tamen ex his nondum se scire confessi vita abierunt, nedum ut isti sciant.1

如此众多最伟大的人物抛弃了一切阻碍,在放弃了财富、公职和享乐之后,直到垂暮之年只致力于这一件事:懂得如何生活;然而他们中许多人仍在承认自己尚未懂得中离开了人世,更不用说这些人能懂得了。

§7.5

​Magni, mihi crede, et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius vita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum ipsi vacavit. Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus. Itaque satis illi fuit; iis vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum populus tulit.

请相信我,不容许从自己的时间中被剥夺丝毫,乃是属于伟大且超越人类盲目的杰出人物的作为;因此他的生命最为长久,因为无论这生命有多长,全都是留给他自己的。其中没有任何部分荒芜闲置,没有任何部分受制于他人;因为作为自己时间最严苛的看守者,他没有发现任何值得与自己的时间相交换的东西。因此对他来说时间是充足的;但对于那些生命中很大一部分被民众掠去的人来说,时间必然是匮乏的。

§7.6

​Nec est quod putes2 non illos aliquando intellegere damnum suum. Plerosque certe audies ex iis, quos magna felicitas gravat, inter clientium greges aut causarum actiones aut ceteras honestas miserias exclamare interdum: "Vivere mihi non licet."

你也没有理由认为他们有时不明白自己的损失。你肯定会听到那些被巨大幸运压得喘不过气来的人中,大多数人在成群结队的门客之间、或诉讼辩护之中、或其余体面的凄惨境遇中,时不时感叹道:“我不被允许生活。”

§7.7

​Quidni non liceat? Omnes illi, qui te sibi advocant, tibi abducunt. Ille reus quot dies abstulit? Quot ille candidatus? Quot illa anus efferendis heredibus lassa?3 Quot ille ad irritandam avaritiam captantium simulatus aeger? Quot ille potentior amicus, qui vos non in amicitiam, sed in apparatu habet? Dispunge, inquam, et recense vitae tuae dies; videbis paucos admodum et reiculos apud te resedisse.

不被允许岂非当然?所有那些把你召集到他们身边的人,都在把你从你自己身边带走。那个被告夺去了你多少天?那个公职候选人夺去了多少天?那个因埋葬继承人而精疲力竭的老妇夺去了多少天?那个为刺激遗产猎取者的贪婪而装病的人夺去了多少天?那个不是为了友谊而是为了排场而笼络你们的更有势力的朋友夺去了多少天?我说,去核对账目并清点你生命的日子吧;你就会发现,留在你这里的日子寥寥无几,且不过是弃物而已。

§7.8

​Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et subinde dicit: "Quando hic annus praeteribit? "Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno aestimavit: "Quando," inquit, "istos effugiam? "Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, complet: "Quando," inquit, "res proferentur? "Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.

那个人获得了他所渴望的束棒,却一心想把它放下,并不时说道:“这一年何时才能过去?”另一个人举办赛会,当抽签落到自己身上时曾视之为莫大的幸事,如今却说:“我何时才能摆脱它们?”全广场都在争抢那位辩护人,他带着庞大的人群将整个地方填塞得超出声音所能听闻的范围,却说:“何时才能休庭?”每个人都在催促自己的生命,受困于对未来的渴望和对当下的厌倦。

§7.9

​At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse; non ille diu vixit, sed diu fuit.4 Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.

然而,凡是将所有时间都用于自身、将每一天都当作最后一天来安排的人,既不期盼明天,也不畏惧明天。因为如今还有什么时刻能带来任何新的快乐呢?一切都已被知晓,一切都已被领会至餍足。至于其余的事,且让命运随心所欲去安排吧;生命早已处于安全之境。对此尚可有所增益,却不可有所减损,而且其增益的方式,正如给一个已经饱腹充盈的人添上一点食物,他既不渴望,却也能容纳。因此,你没有理由仅仅因为某人的白发或皱纹就认为他活了很久;那个人并非活了很久,而只是存在了很久。因为,如果一个人刚出港口就被狂暴的风暴截住,被吹得东颠西倒,在来自相反方向的狂风交替肆虐下于同一片海域打转,难道你会认为他航行了很远吗?他并没有航行很多,只是被严重颠簸罢了。

语法注4 条
  1. 7.4nedum ut isti sciant

    nedum ut 接虚拟式(sciant)的习惯用法,表示“更不用说……”或“遑论……”。承接前文许多伟人尚且自承不知如何生活,断然否定这些终日忙碌的平庸之辈(isti)有可能懂得如何生活。

  2. 7.6Nec est quod putes

    nec est quod 接虚拟式(putes)的固定句式,意为“你没有理由认为……”。与随后的双重否定 non illos... intellegere(“并非他们不明白”)相结合,引出忙碌者自身有时也完全清楚自己正在遭受时间损失这一事实。

  3. 7.7efferendis heredibus lassa

    动形词 efferendis 与 heredibus 一致构成的夺格短语,作形容词 lassa 的原因(“因埋葬继承人而精疲力竭”)。动词 efferre 在此处取其专门含义,指将死者“抬出送葬”。此处讽刺地描绘了那些图谋遗产的人(captantes)企图继承其财产,老妇人却反而将他们一个个送终埋葬的情景。

  4. 7.9non ille diu vixit, sed diu fuit

    通过动词 vivere(真正地生活)与 esse(单纯地存在)的鲜明对照构成的修辞对偶句。塞涅卡借此结构严格区分了只是在物理时间上度过了漫长岁月(diu fuit),与通过理性自主支配时间而完满度日(diu vixit)之间的本质差异。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:7.1-7.9