- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:19.1-19.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡力劝保利努斯辞去粮食主管的俗务,投身于探求神性与宇宙法则的崇高闲暇,并痛斥那些受役于他人的忙碌者何其可悲。
Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora! Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma; quis animum tuum casus expectet; ubi nos a corporibus dimissos natura componat; quid sit quod huius mundi gravissima quaeque in medio sustineat, supra levia suspendat, in summum ignem ferat, sidera vicibus suis excitet; cetera deinceps ingentibus plena miraculis?
退回到这些更安宁、更安全、更伟大的事物中去吧!难道你认为这二者是等同的吗:一边是留心照管粮食,使其既不受运送者的欺诈,也不因其疏忽而在运入粮仓时受损,免得因受潮而败坏发热,并使其与斛斗和重量相符;另一边则是走向这些神圣而崇高的领域,去认知神明的实体为何,其意趣、状况、形态为何;怎样的命运在等待着你的灵魂;当从肉体解脱之后,自然会将我们安置在何处;是什么托住了这个世界中一切最沉重之物居于中央,将轻盈之物悬于上方,将烈火引向最高处,并按其周期唤起群星;以及随后接踵而至的、充满巨大奇迹的其余万物?
Vis tu relicto solo mente ad ista respicere!1 Nunc, dum calet sanguis, agentibus ad meliora eundum est.2 Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
你难道不愿离开大地,用心灵去仰望那些事物吗!如今,趁热血尚温,有行动能力之人当迈向更美好的境地。在这一生活方式中,等待着你的是丰富的优良学艺、对美德的热爱与践行、对欲望的遗忘、生与死的真知,以及万物的深沉宁谧。
Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si volent scire quam brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte3 sua sit.
诚然,所有忙碌之人的处境都是悲惨的,然而最悲惨的莫过于那些甚至不是为自己的事务操劳,而是顺从他人的睡眠而睡,依从他人的步调而行,甚至连万事中最自由的爱与恨都要听从命令的人。这些人若是想知道自己的生命究竟有多么短促,就让他们想想其中究竟有多微小的份额真正属于他们自己吧。
- 19.2Vis tu relicto solo mente ad ista respicere !
短语 vis tu 加不定式在此并非单纯询问意愿(“你是否愿意……”),而是一个富有促请意味的口语惯用劝勉句式(“你难道不愿……”或“请你务必……”)。
- 19.2agentibus ad meliora eundum est
agentibus 是非人称被动动形词结构 eundum est 所带的施事者与格。agere 在此取其绝对用法,意为“行动、积极有所作为”,故 agentibus 指“尚有行动能力者”或“处于能动壮年之人”。
- 19.3ex quota parte
成语 ex quota parte 中使用了表示序数或分数比例的疑问形容词 quotus,字面为“以几分之一”,引申为“占多么微小的一份”。此处强调在这些人的生命中,真正属于他们自己的份额微乎其微。
