- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:17.1-17.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
忙碌之人即使在享乐的高潮中也受困于对终局的恐惧与不稳定感;他们为了守住费力得来的地位而被驱赶进新的俗务中,终其一生都无法享受真正的闲暇。
Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis1 sollicita cogitatio: "Haec quam diu? "Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.
他们自身的享乐也是惴惴不安的,受到各种恐惧的扰乱;正在狂喜之际,忧虑的念头便悄然袭来:“这能持续多久?”出于这种情绪,君王们曾为自己的权位痛哭;他们自身命运的伟大并未使他们欣喜,而是终将到来的结局使他们惊骇。当波斯最傲慢的国王在平原的广阔原野上展开大军,并非计算其人数、而是丈量其范围之时,他洒下了泪水,因为在百年之内,如此众多青年中将无一人幸存。
At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat.
然而,正是那哭泣之人自己将把厄运带给他们;他将使一些人丧生于大海,一些人丧生于陆地,一些人死于交战,一些人死于逃溃,并将在极短的时间内耗尽那些他曾为其担忧第一百个年头的人。
Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint?
更何况,他们的快乐也是惶恐不安的,这又当如何解释呢?因为这些快乐并非建立在坚固的根基之上,而是受到滋生出它们的同一种虚妄的扰乱。当连这些他们借以自我抬高、凌驾于凡人之上的时刻都如此缺乏纯粹之时,你想想看,那些连他们自己都承认是悲惨的时光又会是怎样一番景象呢?
Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant; miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant.2 Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt; nulla interim numquam amplius redituri temporis ratio est. Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores torserunt? Plus temporis alieni auferunt. Candidati laborare desimus? Suffragatores incipimus. Accusandi deposimus molestiam? Iudicandi nanciscimur. Iudex desit esse? Quaesitor est. Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit? Suis opibus distinetur.
一切至高的福祉都充满忧虑,没有任何命运比最好的命运更难以令人安心托付;维护幸运需要另一种幸运,并且必须为那些已经得遂的心愿许下新的心愿。因为偶然降临之物皆是不稳定的,升得越高,越容易倾覆。再者,注定要崩塌之物绝不会使任何人感到喜悦;因此,那些以极大劳苦获取须以更大劳苦把守之物的人,其生命必然不仅是最短促的,而且也是最悲惨的。他们费尽心力去获取所欲之物,又战战兢兢地把守所获之物;与此同时,对于绝不再返的时光却毫无筹划。新的事务取代了旧的事务,希望激起希望,野心煽动野心。人们并非在寻求苦难的终结,而只是变换了苦难的材料。我们自己的官职曾折磨我们吗?他人的官职夺走了更多的时间。我们不再作为候选人辛劳了吗?我们又作为助选者开始忙碌。我们放下了指控的烦恼吗?我们又染上了审理的烦恼。某人不再做审判官了吗?他成了专案调查官。某人在受雇打理他人财产中老去了吗?他又被自己的财富所缠绕。
Marium caliga dimisit? Consulatus exercet. Quintius dictaturam properat pervadere? Ab aratro revocabitur. Ibit in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio; victor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Iove reponeretur;3 civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores4 iam senem contumacis exili delectabit ambitio. Numquam derunt vel felices vel miserae sollicitudinis causae; per occupationes vita trudetur. Otium numquam agetur, semper optabitur.
士兵的军靴放过了马略吗?执政官之职又在役使他。昆克提乌斯正急于卸任独裁官吗?他又将被从犁耙旁召回。西庇阿尚未成熟到足以担当如此重任,就将去迎击迦太基人;他是汉尼拔的征服者,安条克的征服者,自身执政官职位的荣耀,兄弟执政官职位的担保人——若非因他自己阻止,他本可与朱庇特同享神庙供奉;内乱将折磨这位救主,在年轻时鄙弃了同等于神明的崇敬之后,如今已是风烛残年的他,却沉溺于顽固流亡的虚名之中。无论是出于顺境还是逆境,焦虑的由头永远不会匮乏;生命将在俗务中被不断驱赶。闲暇永不会被享有,而只会永远被企盼。
- 17.1cum maxime exsultantis
短语 cum maxime 是表示“正当其时”、“正在高潮之际”的惯用表达。exsultantis 是动词 exsulto 的现在分词属格单数,可理解为指代前文 eorum 中的个体,并修饰所省去的 subit 宾语 animum(“狂喜之人的[心灵]”),亦有观点视其为古体宾格复数(= exsultantes)作 subit 的直接宾语。此处将 sollicita cogitatio 视为主语,分词作为属格修饰体验该狂喜之人。
- 17.4quod maiore possideant
在关系代名词 quod 引导的关系从句中使用了虚拟式 possideant。这是表特征或结果的虚拟式(subjunctive of characteristic),意为“那种须以更大劳苦才能守住之物”。
- 17.6ni per ipsum mora esset, cum Iove reponeretur
使用了未完成过去时虚拟式的过去非真实条件句(反事实条件句)。条件从句 ni (= nisi) per ipsum mora esset(“若非因他自身阻止”)与主句 cum Iove reponeretur(“他本可与朱庇特同享供奉”)呼应,指大西庇阿生前曾推辞在卡比托利欧神庙安放其塑像等神圣荣誉的历史典故。
- 17.6post fastiditos a iuvene diis aequos honores
介词 post 与名词 honores 以及完成被动分词 fastiditos 连用,构成了所谓“建城以来”(ab urbe condita)类型的分词名词化结构,意指“在年轻时鄙弃了同等于神明的崇敬之后”这一事件本身。
