← 小塞内卡

论生命之短暂

§10.1-10.6

时间的三重划分与忙碌者对过去的丧失

将生命划分为过去、现在与未来三者,并阐述忙碌者如何无法亦无暇回顾过去,从而丧失了这一唯一摆脱了命运摆布的确定领域。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1

​Quod proposui si in partes velim et argumenta diducere, multa mihi occurrent, per quae probem brevissimam esse occupatorum vitam. Solebat dicere Fabianus, non ex his cathedraris philosophis, sed ex veris et antiquis: ' contra adfectus impetu, non suptilitate pugnandum, nec minutis vulneribus sed incursu avertendam aciem; non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.' Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non tantum deplorandi sunt.

如果我愿意把所提出的论题细分为若干部分与论据,我将想到许多论点,借以证明忙碌者的生命是最为短暂的。法比安努斯——并非这类讲坛哲学家中的一员,而是属于真正且古老的那一派——过去常说:“对抗激情必须凭借冲击之力,而非微妙之辨;击退敌阵不当用微小的创伤,而当用全面的突击;吹毛求疵并非端正之道,因为它们应当被击溃,而非被轻啄。”然而,为了让他们意识到自身的过错,对他们必须予以教导,而非仅作哀叹。

§10.2

​In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex iis quod agimus breve est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum. Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati; nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.

生命被划分为三个时期:过去、现在与未来。在其中,我们正在经历的短暂,将要经历的未定,已经经历的确定。因为正是对于后者,命运已失去了支配权,它已无法被收回到任何人的任意处置之下。忙碌者丧失了这部分;因为他们无暇回顾过去,即便有暇,回忆起令人悔恨之事亦是不悦的。

§10.3

​Inviti itaque ad tempora male exacta animum revocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi quoi1 omnia acta sunt sub censura sua, quae numquam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet; ​ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet; haec nec turbari nec eripi potest: perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt; at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis non vacat.

因此,他们不愿将心灵召回那虚度了的时光,也不敢重新审视它们——其中的过失,甚至包括曾被当下的某种享乐诱惑所掩盖的过失,都在重新省察中暴露无遗。除非一个人的所有行为都处在他自己那绝不受蒙骗的审视之下,否则没有人会情愿回首过往;那个出于野心渴求诸多事物、傲慢蔑视、肆无忌惮地获胜、诡诈欺瞒、贪婪掠夺、挥霍浪费之人,必然畏惧自己的记忆。然而,这恰是我们时间中神圣而奉献的部分,它超越了凡人的一切祸患,脱离了命运的统治领域,既不受匮乏、不受恐惧、亦不受疾病侵袭的骚扰;它既不能被扰乱,也不能被夺走:对其占有是永久且无忧的。只有单个的日子是当下的,且是以瞬间的方式存在;但过去的一切日子,只要你们召唤,便会侍立在侧,任凭依你的意愿被检视和留驻——忙碌者却无暇行此事。

§10.5

​Securae et quietae mentis est2 in omnes vitae suae partes discurrere; occupatorum animi, velut sub iugo sint, flectere se ac respicere non possunt. Abit igitur vita eorum in profundum; et ut nihil prodest, licet quantumlibet ingeras,3 si non subest quod excipiat ac servet, sic, nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.

漫游于自身生命的全部领域,唯属于安宁平静的心灵;而忙碌者的心灵仿佛套在轭下,无法转身与回顾。因此,他们的生命沉入深渊;正如若没有承接和保留的底部,无论倾注多少皆无济于事,同样,若没有可以沉淀之处,无论赐予多少时间也毫无意义,它径直穿过破碎漏损的心灵流失殆尽。

§10.6

​Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum videatur; in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam venit,4 nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa subducitur.

当下之时极其短暂,以致在某些人看来甚至宛如不存在;因为它始终处于奔流之中,流淌且疾驰;它尚未到达便已止息,不容半分停留,恰如宇宙与星辰,其不息的运动永不停留在同一足迹之上。因此,唯有当下之时属于忙碌者,而它又是如此短暂以至于无法被把握,甚至就在他们分心于诸多事务时,这当下本身也被悄然夺走了。

语法注4 条
  1. 10.3quoi

    关系代名词 qui 的古体与格单数形式,相当于古典拉丁语的 cui。整句为“Nemo, nisi [is] quoi...”,省略了充当先行词的指示代词主格。

  2. 10.5Securae et quietae mentis est

    带系动词 est 的性质/特质属格(述语性属格),后随的不定词短语“in omnes vitae suae partes discurrere”作真正主语,意为“在自身生命的一切部分漫游属于安宁平静的心灵”。

  3. 10.5licet quantumlibet ingeras

    此处 licet 用作让步连词,引导虚拟式现在时 ingeras,意为“任凭你倾注多少”。该让步从句与以 si 引导的条件从句共同修饰“nihil prodest”,构成“ut... sic...”对比句式的前半部分。

  4. 10.6ante desinit esse quam venit

    时间相关连词“ante... quam”(在……之前)发生分离(tmesis),夹隔着主动词 desinit 与不定词 esse。这是一种悖论性修辞表达,突显当下转瞬即逝的极度短暂性,意为“它尚未到来便已止息存在”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:10.1-10.6