← 普鲁登修斯

驳西马库斯

§2.1.611-2.1.683

预备基督降临的和平与新生罗马的演说

诗人论述罗马帝国的普世和平乃是上帝为基督降临预备道路的旨意,并将其比作理性对心灵的统治。随后他驳斥了辛马库斯将罗马描绘为衰老垂危的说法,借罗马自身之口发表庄严演说,宣告在基督教统治下重获新生并悔悟昔日迫害教会的罪愆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
611

​cives congenitos concludat moenibus unis

恰如一座祖国之城将共同诞生的公民包容于同一道城墙之内,

​urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.

使我们皆联合于祖传的炉灶旁。

​distantes regione plagae divisaque ponto

地域相隔的远方土地与重洋阻隔的海岸,

​litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum

如今或因法庭传唤而汇聚于同一座共同的集市广场,

615

​et commune forum, nunc per commercia et artes

或因贸易与技艺而汇聚于盛大的集会,

​ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra

或因婚榻而汇聚于外族通婚的法权;

​externi ad ius conubii; nam sanguine mixto

因为通过血液的融合,

​texitur alternis ex gentibus una propago.

由不同的民族编织出了同一支后裔。

​hoc actum est tantis successibus atque triumphis

这正是借由罗马帝国如此巨大的成就与凯旋所达成的:

620

​Romani imperii: Christo iam tunc venienti,

请相信,在彼时,

​crede, parata via est, quam dudum publica nostrae

通往即将降临的基督的道路便已预备停当,这是在罗马的统驭下,

​pacis amicitia struxit moderamine Romae.

我们和平所结成的公谊早已筑就的道路。

​nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci

因为倘若在凶暴的世间,在人心乖离、

​pectoribusque hominum discordibus et sua iura

各凭不同理据维护自身权益的境况下,

625

​dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?

如昔日所见,又怎能有安顿上帝之处呢?

​sic inconpositos humano in pectore sensus

同样,在人类胸中,若情感杂乱无章,

​disiunctasque animi turbato foedere partes

精神的各部分因秩序被毁而彼此割裂,

​nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat.

明澈的智慧便不会降临,上帝亦不会进入;

​at si mentis apex1 regnandi iure potitus

然而,若精神的峰顶掌握了统治的法权,

630

​pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles

约束好战脾性的冲动与叛逆的脏腑,

​frenet et omne iecur ratione coerceat una,

并以统合的理性克制所有的私欲,

​fit stabilis vitae status, et sententia certa

生命便呈现出稳定的状态,

​haurit corde Deum domino et subiungitur uni.

坚定的意志便在心中接纳上帝,并顺服于独一的主。

​en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:

看哪,降临吧,全能者,注入这和谐的大地吧:

635

​iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu

基督啊,如今世界容纳了祢,

​pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum

和平与罗马以联结的纽带维系着这个世界;祢命定二者为万物的领袖与顶峰,

​esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur,

若无和平,罗马便不得祢悦纳,

​et pax ut placeat facit excellentia Romae,

而正是罗马的卓越使得和平令人称心,

​quae motus varios simul et dicione coercet

因为罗马以主权约束各方动乱,

640

​et terrore premit; nec enim spoliata prioris

同时以威严予以平抑。因为罗马并未因被剥夺昔日勇武之力而衰老,

​robore virtutis senuit nec saecula sensit,

亦未感到岁月的侵蚀;

​nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,​nec tam degeneri venerandis supplicat ore

当战事召唤之时,她并不以颤抖的手臂拿起兵器;

​principibus, quam vult praenobilis ille senator

她亦未曾以那位显赫的元老所期望的下贱言辞向令人敬畏的皇帝们哀求——那位元老长于雄辩之术,

645

​orandi arte potens2 et callida fingere doctus

精于巧妙虚构,

​mentitumque gravis personae inducere pondus,

惯于戴上庄重角色的虚假面具,

​ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,

正如悲剧演员用镂空的木面具遮盖面庞,

​grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.

以便从那敞开的口中喘息着吐出某种弥天大罪。

​si vocem simulare licet, nempe aptior ista

若允许拟托声音,那么我现在以罗马之名所道出的,

650

​vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.

才确是更合宜的罗马之声。

​quae quia turpe putat templorum flere repulsam

因为她认为为神庙的废弃而哭泣、

​aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis

宣称阿吉斯神盾在危急关头曾为她作战,以及承认自己屈从于衰颓的迟暮,

​dicere seque gravem senio inclinante fateri,

皆是可耻之事,于是她欣然拥抱自己的统帅们,如此说道:

​ductores conplexa suos sic laeta profatur:

“向你们致敬,

655

‘O clari salvete duces, generosa propago

光荣的领袖们,无敌皇帝的高贵后裔!

​principis invicti, sub quo senium omne renascens

在他治下,我褪去了一切老态而重获新生,

​deposui vidique meam flavescere rursus

得见我的白发再次化为金黄。

​canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas

因为尽管岁月会削弱一切终有一死之物,

​inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum,

漫长的岁月却为我孕育出另一个世代,

660

​quae vivendo diu didici contemnere finem.

我在漫长的存续中学会了蔑视终结。

​nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis,

如今,唯有如今,应有的敬重才配得上我的岁月;

​nunc merito dicor venerabilis et caput orbis,

如今我理所当然地被称为受人尊崇者和寰宇之首,

​cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes

因为我在橄榄枝下摇动头盔与赤色羽冠,

​concutio viridi velans fera cingula serto

以翠绿的花环遮掩强悍的带扣,

665

​atque armata Deum sine crimine caedis adoro.

披坚执锐却无杀戮之罪地敬拜上帝。

​crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox

因为那是一桩罪孽,唉,令人悔恨,

​Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta

残暴的朱庇特曾教唆下那桩罪孽,使我沾染义人的圣血,

​adsuetum bellis scelerarem funere ferrum,

让惯于征战的铁刃蒙受凶杀的玷污。

​illius instinctu primus Nero matre perempta

在他的指使下,弑母的尼禄率先饮下使徒的鲜血,

670

​sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum

以对虔诚者的屠杀玷污了我,

​polluit et proprium facinus mihi saevus inussit.

残暴地将他自身的罪行烙印在我的身上。

​post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis

在他之后,德基乌斯亦在敞开的喉管上狂饮作乐,

​insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit

滋养着疯狂的暴戾;不久,

​multorum similis, per vulnera tristia flagrans

相似的干渴在许多人心中炽烈燃烧,

675

​extrahere insignes animas ac ludere poenis

他们热衷于透过惨烈的创口攫取卓越的灵魂,

​undantesque meum in gremium defundere mortes

以酷刑为乐,将汹涌的死亡倾注入我的怀抱,

​et sub iure fori non noxia colla secare.

并在广场的法令下斩断无辜的头颅。

​hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.

正是你们的时代刚刚将我从这罪责的玷污中洗净。

​vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem

有赖于你们,我如今虔诚地活着;我承认,

680

​arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum

昔日因朱庇特的诡计我是不敬的;因为他曾传下过何种不带血腥之物?

​tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit?

抑或他曾为自己索求过何种温和与安详之物?

​qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,

他因预先恐惧基督信仰的兴盛,遂大肆施暴,

​saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum.

以鲜血玷污了那悲惨的时代。”

语法注3 条
  1. 2.1.629mentis apex

    对应于斯多亚派和新柏拉图主义灵魂学说中灵魂最高统御部分(hegemonikon)的诗意表达。诗人随后借助身体隐喻展开灵魂三分说——pugnacis stomachi pulsus(意气、愤怒之所在)与 omne iecur(欲望与激情之所在),以此表明帝国的政治统合与个体内在的理性和谐具有同构性。

  2. 2.1.644quam vult praenobilis ille senator / orandi arte potens

    比较连词 quam 与前文的 tam(tam degeneri ... ore“以如此卑屈的言辞”)相呼应。praenobilis ille senator 指向在《第三建议书》中主张恢复异教祭仪的名流辛马库斯。辛马库斯在文中曾拟托老态龙钟的罗马之口发出哀告,普鲁登修斯在此借悲剧演员的中空面具(ligno cavato)抨击其修辞拟托为虚伪的戏剧表演。

  3. 2.1.611haud secus ac si / cives congenitos concludat moenibus unis / urbs patria

    由前一段落末尾的 haud secus ac si 所引导的虚拟比较从句,支配现在时虚拟式动词 concludat 以及后文的 conciliemur。诗人将罗马帝国全境的法律与和平所带来的统一感,比作所有居民如同生活在同一座城邦围墙内的同胞公民。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.humanitext-lat2:2.1.611-2.1.683