← 普鲁登修斯

罪恶的起源

§1.564-1.643

毒蛇之喻与罪孽滋生及对恶之起源的诘难

作者将人类罪孽的产生比作噬破母体而出的毒蛇幼崽,谴责灵魂与恶魔交合生出毁灭性恶习的过程,随后引出异端关于上帝为何容许罪恶的辩难。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
564

​crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum,

罪犯押沙龙;那位父亲虽只一个,却在无辜的

565

​innocuas inter suboles genuit patricidam,

子嗣中生下了一个可怖的弑父者,

​ausus in auctorem generis qui stringere ferrum1

此人竟敢向赋予其生命的始祖拔刀, (哀哉,孝道!)

(a pietas!) signis contraria signa paternis

率领军旗对抗父亲的旗帜,

​egit et unius commisit sanguinis arma.

使同出一脉的兵刃自相残杀。

​nostra itidem diros urente propagine natos

我们的胸怀同样以灼热的繁衍产下可怕的子女,

570

​pectora parturiunt, versis qui protinus in nos

他们立刻将毒牙转向我们,

​morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;

习于靠残害生育他们之人的痛苦为生;

​depopulantur enim nimium fecunda parentum

因为他们践踏父母过于丰饶的脏腑,

​viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.

以生育他们的骨肉之毁灭为滋养。

​progeniem verum ille suam, rex utpote summus

然而那位伟大的君王,作为至高的君主、

575

​atque Dei vates pariturae et virginis auctor,

上帝的先知以及将要生育的贞女之先祖,

​tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis

使其子嗣兼具悲痛与虔敬,以使所罗门的

​frater Abessalon sereret sua crimina iustis

兄弟押沙龙将他的罪恶播撒在义子之间,

​pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.

用苦楚扰乱温馨的家室。

​nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet

我们却未能怀抱任何配得上所罗门的事物,唯有堕落的

580

​solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.

押沙龙充塞我们,以铁器撕扯虔敬的心肠。

​si licet ex ethicis quidquam praesumere vel si

如果允许从伦理学中假定任何例证,或者

​de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt,

从物理学中提取范例,正如人们所说,毒蛇正是如此

​dentibus emoritur fusae per viscera prolis,2

丧命于散布在其内脏中的子嗣之牙齿,

​mater morte sua, non sexu fertilis aut de

母蛇因自身的死亡而育子;非因两性而受孕,亦非因

585

​concubitu distenta uterum, sed cum calet igni

交合而腹部隆起,而是当她受雌性的烈火所激

​percita femineo, moriturum obscena maritum

而炽热时,淫乱地张开大口渴求那注定死去的丈夫;

​ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue

雄蛇将其三舌之头伸入妻子的

​coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat,

咽喉,炽热地迎向亲吻,

​insinuans oris coitu genitale venenum,

在口部的交合中注入生育的毒液;

590

​nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum

新娘在欢愉的力量下受伤,在温柔的契约中

​frangit amatoris blanda inter foedera guttur,

一口咬碎所吞入的爱侣喉咙,

​infusasque bibit caro pereunte salivas.

在爱夫殒命之际饮下注入的唾液。

​his pater inlecebris consumitur, at genitricem

做父亲的被这些诱惑所吞噬,然而幽闭的后代

​clausa necat subolis; nam postquam semine adulto

反过来杀害母亲;因为在成熟的种子之后,

595

​incipiunt calidis corpuscula parva latebris

幼小的躯体开始在温暖的隐秘之处爬行,

​serpere motatumque uterum vibrata ferire,

颤动着击打不安的子宫,

​aestuat interno pietatis crimine mater

母亲因违背本性的隐秘罪孽而焦灼,

​carnificemque gemit damnati conscia sexus

深知注定受惩的性别,哀叹着那如刽子手般的

​progeniem, saepti rumpentem obstacula partus,

后嗣冲破狭窄产道的阻碍;

600

​nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus

因为没有向外敞开的诞生通道,腹腔

​fetibus in lucem nitentibus excruciata

在挣扎迎向光明的幼崽折磨下

​carpitur atque viam lacerata per ilia pandit,

被撕扯开裂,通过破碎的胁腹开辟道路,

​tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum

最终随着抚育者的死亡,那一群痛苦的幼兽涌现而出,

​ingressum vitae vix eluctatus et ortum

艰难地挣脱步入生命,通过罪恶

605

​per scelus exculpens; lambunt natale cadaver

雕凿出诞生;爬行的幼崽舔舐着所由出生的尸骸,

​reptantes catuli, prolis dum nascitur orba,

一窝孤儿降生于世,

​haud experta diem miserae nisi postuma matris,

若非作为可怜母亲的遗腹子,便绝无法得见天日。

​non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore

我们心灵的受孕亦无不同:它从蛇口中

​vipereo infusum sic conbibit illa venenum

如此汲取来自彼列之嗣的配偶所注入的毒汁,

610

​coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu

如此大口吞下亲吻,

​interiusque rapit, sic felle libidinis ardens

掳入深处;如此在情欲的苦胆中燃烧,

​inpletur vitiis perituro mixta marito,

与注定灭亡的丈夫媾和而充塞罪恶;

​tunc praegnans letale genus concepta maligni

随后受孕,怀着恶毒心性的造化,

​fert opera ingenii de semine conplicis hydri;

从同谋巨蟒的精种中诞下致命的孽障;

615

​quem poenis pensare prius sua facta necesse est

那巨蟒必须因玷污败坏的灵魂和毁灭的世界,

​corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.

先以刑罚来清偿自己的罪行。

​ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt

此外,残忍的创伤亦通过千万次分娩

​mille puerperiis, suboles dum parturit ex se

折磨着灵魂自身,当她从自身产下

​contra naturam genitas, peccamina crebra

逆反本性而生的后代,即频繁的罪孽,

620

​scilicet et pastos materno funere natos.

以及以母亲的死亡为食的孩子。

​hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:

正因如此,才有主基督那正义的训诫:

‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,

‘难道不是魔鬼父亲——罪人们,我斥责你们——

​concubitu carnis semen sitientis iniquum

通过渴求不义精种的肉体之交合生下了你们?’

​vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen:

读者啊,去翻阅圣卷吧;

625

​quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis

你会发现我所言正是主向世俗的凡人

​vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos

直陈真理时所说:‘因为你们乃是从我父

​esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret

所生之事,’他说,‘虔敬本身

​ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est,

与虔敬之作为必会证明。’啊,盲目的情欲!

​quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis

这是何等荒谬, 善良的心灵明明知晓自己已许配于正义的洞房,

630

​noverit, inque torum regis nuptura vocetur,

被召唤去与君王的床榻成婚,

​et regis semper iuvenis senioque repulso

这位君王永远年轻,排除了衰老,

​divinum decus aeterno servantis in ore,

在永恒的容颜上保留着神圣的光辉,

​malit adulterium3 fulvo et se munere vilem

心灵却宁愿通奸,为黄金的赏赐而自甘下贱,

​vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,

将自己出卖给夜宿的印度人污秽的拥抱,

635

​aspernata Dei fusam per virginis artus

鄙弃上帝通过贞女肢体流注的后嗣,

​progeniem dulcesque vocans in fornice natos?

反倒在妓馆中呼唤她甜蜜的孩子?

​sentio quam contra moveat pellacia litem,

我感知到诡辩在对面挑起何等争端,

​quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet

带刺的诬蔑正以何等利齿顽抗争斗,

​nosque lacessito vocet ad luctamina vero.

在真理受到攻击之际召唤我们前去搏击:

640

​si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit.

‘若上帝不愿恶存在,为何不加以禁止?’

‘nil refert auctor fuerit factorque malorum,

他说, ‘无论祂是恶的始作俑者与造物主,

​anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,

还是在能够阻止之时任由至美的造化沦为罪愆的恶德,

​cum possit prohibere, sinat;4 qui si velit omnes

两者并无分别;祂若愿所有人’

语法注4 条
  1. 1.566ausus in auctorem generis qui stringere ferrum

    关系代词 qui 的先行词是前一行的 patricidam,且关系节内部语序发生了倒装(hyperbaton)。其基本结构为 qui ausus [est] stringere ferrum,关系词 qui 被插在分词 ausus 与不定式 stringere 之间。

  2. 1.583dentibus emoritur fusae per viscera prolis

    fusae per viscera prolis 为属格单数短语,修饰 dentibus,意为“因散布于脏腑各处的后嗣之利齿”,分词 fusae 修饰 prolis。

  3. 1.628quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit ... malit adulterium

    由 quod 引导的从属从句(谓语为虚拟式 malit)充当指示代名词 hoc 的同位语说明。在连词 quod 与从句主动词 malit 之间,长篇插入了表示让步的虚拟式从句 cum ... noverit ... vocetur。

  4. 1.641nil refert auctor fuerit factorque malorum, anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti, cum possit prohibere, sinat

    无人称动词 refert(nil refert 意为“毫无区别/无关紧要”)统领一个选择性间接疑问句(auctor fuerit ... anne ... sinat)。在 anne 引导的肢分中,现在虚拟式 sinat 支配被动不定式 verti,构成许可/放任句式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa006.humanitext-lat2:1.564-1.643