← 普鲁登修斯

罪恶的起源

§1.235-1.317

人类欲望与奢靡对自然秩序的破坏

诗人描绘了大自然的紊乱与法则的崩坏源于人类的贪婪与私欲,并谴责男女两性沉溺于奢靡装饰以及五官感能的堕落。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
235

​pabula lascivis dederit sincera capellis.1

昔日大自然本曾为嬉戏的小山羊提供纯净的草料。

​ipsa quoque oppositum destructo foedere certo

诸元素自身亦破坏了既定的盟约,

​transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque

逾越了受命的界限,以违犯律法的力量震撼着人世,

​omnia legirupis quassantia viribus orbem.

席卷并摧垮着万物。

​frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos,

北风的激战击碎了投下浓荫的树林,

240

​et cadit inmodicis silva exstirpata procellis.

被狂暴的风暴连根拔起的森林轰然倒下。

​parte alia violentus aquis torrentibus amnis

在另一处,

​transilit obiectas, praescripta repagula, ripas

汹涌湍急的河流跃过横亘的堤岸——那预先规定的障壁,漫溢流徙,

​et vagus eversis late dominatur in agris.

在被颠覆的田野上广阔地逞威。

​nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse​conditor instituit, sed laxa licentia rerum

然而造物主自己在这些事物诞生之初并未赋予它们如此巨大的狂暴,

​turbavit placidas rupto moderamine leges.

乃是万物放纵的任性冲破了约束,扰乱了安谧的律法。

​nec mirum si membra orbis concussa rotantur,​si vitiis agitata suis mundana laborat​machina, si terras luis incentiva fatigat:

若世界的肢体受震荡而旋动,若尘世的机枢受其自身恶习的驱使而劳顿,若祸患的根源使大地疲惫不堪,这便不足为奇:

250

​exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent,

因为人类的生活提供了让其余受造物犯罪的榜样;

​vita hominum, cui quidquid agit vesania et error​suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas​diffluat, inpuro fervescat ut igne libido,​sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis

在这人类的生活中,癫狂与错谬为它所行的一切供给柴薪,致使战火咆哮,浮华的享乐溃散流溢,私欲在不洁的烈焰中沸腾,

255

​gurges avaritiae, finis quam nullus habendi​temperat aggestis addentem vota talentis,

贪婪的深渊以其巨口吞噬成堆的金钱——没有任何占有的界限能约束这在堆积的巨资上不断增添祈求的贪婪,

​auri namque fames parto fit maior ab auro.

因对黄金的渴求愈是获得黄金便愈发膨胀。

​inde seges scelerum, radix et sola malorum,

由此产生了罪恶的庄稼与灾祸的唯一根基:

​dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla

彼时,败坏羞耻的修饰之媒,提炼河流的一切泉涌与隐藏的矿石;

260

​eliquat ornatus solvendi leno pudoris,​dum venas squalentis humi scrutatur inepta

愚妄的野心搜寻粗粝大地的脉络,刮削着潜藏自然的隐秘,

​ambitio scalpens naturae occulta latentis,

〔看〕能否在试探之下,

​si quibus in foveis radiantes forte lapillos

在某个洞坑中偶然寻得闪烁的宝石。

​rimata inveniat, nec enim contenta decore​ingenito externam mentitur femina formam

因为女人不满足于天生的端庄,伪饰外在的容颜,

​ac, velut artificis Domini manus inperfectum​os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus

仿佛主宰巧匠之手所赐下的面庞尚不完全,仍需外物补充:或在束紧的前额顶部以缀饰描画蓝宝石,

​pingere sutilibus redimitae frontis in arce,​colla vel ignitis sincera incingere sertis,​auribus aut gravidis virides suspendere bacas,

或以灼热的花环环绕纯净的颈项,或在沉重的双耳上垂挂碧绿的珠玑;

​nectitur et nitidis concharum calculus albens

贝壳中泛白的晶石被编结在光洁的发丝间,

​crinibus aureolisque riget coma texta catenis,

黄金的锁链交织着头发使之僵挺。

​taedet sacrilegas matrum percurrere curas,

一一历数母亲们亵圣的操心令人厌倦:

​muneribus dotata Dei quae plasmata fuco

她们以脂粉玷污受上帝恩赐所造之形体,

275

​inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat

以致涂抹颜料的肌肤丧失了原本的面目,

​quod fuerat, falso non agnoscenda colore,

在虚假的色彩下不可辨认。

​haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto

这正是软弱的性别之所为,在其狭隘的胸怀中,

​mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.

脆弱的心智随恶德轻佻的狂潮而飘摇不定。

​quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex,

更何况,那作为妇人之躯的元首与君王,

280

​qui regit invalidam propria de carne resectam

统治着自自身骨肉中截取的微弱肢体、

​particulam, qui vas tenerum dicione gubernat,

统领着娇嫩器皿的男子自己,

​solvitur in luxum?2 cernas mollescere cultu

竟也沉溺于奢靡之中?

​heroas vetulos, opifex quibus aspera membra​finxerat et rigidos duraverat ossibus artus,

你当会看见年迈的壮士因修饰而变得柔靡,造物主本为他们塑造了粗犷的肢体,用骨骼硬化了坚挺的关节;

285

​sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque​quis niteant, genuina leves ut robora solvant,

但他们却以身为男子为耻,寻求一切最虚妄之物来使自己闪耀,轻浮地消解天生的健壮;

​vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis

他们欣然披上飘逸的衣衫,

​ramorum spoliis fluitantes sumere amictus

非取自羊毛,而是取自向东方世界搜求的枝头之蜕,

​gaudent et durum scutulis perfundere corpus.

并用菱形花纹的薄绸覆盖强悍的身躯。

290

​additur ars, ut fila herbis saturata recoctis

更有巧艺增添其间,

​inludant varias distincto stamine formas,​ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu,

使饱浸重煮草汁的丝线在分明的经纬中戏拟出纷繁的花样,

​pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu

野兽触感最为柔嫩的绒毛亦被梳理取用。你会看见此人疾步奔走猎取放荡的短袍,

​venantem tunicas, avium quoque versicolorum​indumenta novis texentem plumea telis,

还在奇巧的织机上用杂色禽鸟的羽毛织就服饰;

​illum pigmentis redolentibus et peregrino

彼人则以芬芳的脂粉与外邦的香粉,

​pulvere femineas spargentem turpiter auras,

可耻地散发出妇人般的香气。

​omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,

奢靡占据了我们生命的一切活力,

​sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,

它们是创造者安插在五种感官之中所设立的:

300

​auribus atque oculis, tum naribus atque palato​quaeritur infectus vitiosis artibus usus;

耳目鼻舌皆在寻求受邪恶之艺玷污的功用;

​ipse etiam toto pollet qui corpore tactus

连那主宰全身的触觉自身,

​palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit,

亦在从谄媚的抚慰中谋求柔嫩的爱抚。

​pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges,

呜呼哀哉!自然的崇高法则竟告殒落,

305

​captivasque trahi regnante libidine dotes!3

在私欲掌权之际,天赋的才德沦为俘虏被押解而去!

​perversum ius omne viget, dum quidquid habendum

一切颠倒的常理盛行,凡全能者所赐予供人享用之物,

​omnipotens dederat studia in contraria vertunt,

人们皆将其扭转为相反的企图。

​idcircone, rogo, speculatrix pupula molli​subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum

我且问:那充当前哨的瞳孔被置于柔嫩的眼睑之下,

310

​membra theatrali spectet vertigine ferri,4

难道是为了注视半男半女之人可耻的肢体在剧场的眩晕中旋转,

​incestans miseros foedo oblectamine visus?

以污秽的玩乐玷污可怜的视线吗?

​aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri

抑或是彼此连通的鼻孔通气,

​demittunt geminas sociata foramina nares,​ut bibat inlecebras male conciliata voluptas

并自脑髓中央的城堡垂下双鼻,

315

​quas pigmentato meretrix iacit inproba crine?

是为了让不洁凑合的欢娱汲取无耻娼妓从染色的发丝间抛出的诱惑吗?

​num propter lyricae modulamina vana puellae

难道是为了歌女虚妄的旋律、

​nervorumque sonos et convivale calentis

琴弦的声响以及温热宴席的欢腾……

语法注4 条
  1. 1.235pabula lascivis dederit sincera capellis

    本句承接前一语段末尾由连词 cum(cum prius innocuas tulerit natura cicutas...)引导的从句结构,虚拟式完成时 dederit 与 tulerit 构成并列关系。

  2. 1.279quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex, qui regit invalidam propria de carne resectam particulam, qui vas tenerum dicione gubernat, solvitur in luxum?

    修辞性转折句式 quid quod(“更何况……何以见得”)引导直陈式主要动词 solvitur。主语 ipse(指男子/丈夫)带有同位语 caput 与 rex,并且是两个插入的关系从句(qui regit... 与 qui ... gubernat)的先行词。

  3. 1.304pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges, captivasque trahi regnante libidine dotes!

    由感叹词 pro dolor! 引出的感叹性“宾格加不定式”(accusativus cum infinitivo)结构。不定式 occumbere 与 trahi 的逻辑主语分别为宾格名词词组 ingenuas ... leges 与 captivas ... dotes;regnante libidine 为独立夺格结构。

  4. 1.308idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri

    副词 idcirco 附带疑问小词 -ne,与连接词 ut 从句构成相关呼应,表示目的或结果。rogo 为插入语。spectet 支配一个宾格不定式从句结构,即 turpia ... membra ferri。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa006.humanitext-lat2:1.235-1.317