- 底本
- Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa005.humanitext-lat2:3.381-3.460
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
诗人宣告万物、外邦列国、附魔之恶灵乃至归于沉寂的异教神谕皆见证了基督的神性,并描绘了归信基督的罗马帝国与执迷于异教祭祀的叛教者尤利安皇帝之间的鲜明对比。
Pilatus iubet ignorans ‘I, scriba, tripictis
彼拉多在无知中下令:“去吧,书记官,
digere versiculis quae sit subfixa potestas,
用三色书写的短行诗排定此处钉着的是何种权能;
fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
让十字架正面的牌匾成为三重,
agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
使犹太人在阅读时以三种语言认出,希腊得悉,
et venerata Deum percenseat aurea Roma.’
而崇拜上帝的黄金罗马得以数算传颂。”
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
凡弯曲的号角在空心铜管中回响鸣叫之物,
quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
凡巨大的气息从隐秘的吐纳中喷涌之物,
quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
凡圣洁的竖琴、凡龟甲琴所震响之物,
organa disparibus calamis quod consona miscent,
调和的风琴以长短不一的芦管所融汇之音,
aemula pastorum quod reddunt vocibus antra,
洞穴与牧人的歌声相竞而返送的回声——这一切都在赞美基督,
Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
都在鸣响基督;
muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,1
甚至静默的万物在圣弦的赋灵下亦诉说着基督。
o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes
对我而言何其甘美的圣名啊!
praesidiumque meum, requies o certa laborum,
光辉与荣耀与盼望,我的保障,我劳苦中确凿的安息,
blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons,
口中甜美的滋味,馨香的芬芳,
castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
滋润的泉源,贞洁的爱,绝美的形貌,纯全的欢欣!
si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
若这耳聋的民族拒绝让关于你的如此众多的赞颂、
tam multas rerum voces elementaque tantaenuntia laetitiae stolidas intrare per aures,
万物的如此众多的声音与宣告如此大喜乐的万象进入其愚顽的耳朵,
audiat insanum bacchantis energima monstri,
那就让它听听狂乱怪兽如巴克科斯狂乱般的附魔呼喊吧,
quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
那乃是狂怒的魔鬼在被俘获的脏腑间所喊叫的;
et credat miseranda suis. torquetur Apollo
让这可怜者信服它自己属下之物吧。
nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi
阿波罗因遭基督之名重击而备受折磨,无法承受圣道之雷火;
ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae,
神圣基督受称颂的奇迹在何等数量上回响,
quot laudata Dei resonant miracula Christi.
这可怜者就受到何等数量的舌剑鞭笞。
intonat antistes Domini ‘fuge, callide serpens,
主的主教如雷般呵叱:“逃跑吧,狡猾的蛇,
exue te membris, et spiras solve latentes,
从这些肢体中脱离,解开潜藏的盘卷;
mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
极度败坏的盗贼,你在折磨基督的仆役。
desine, Christus adest, humani corporis ultor:
住手吧,基督在此,祂是人类肉身的复仇者:
non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit.
你不可夺取基督所依附之人作为战利品。
pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.’
被驱逐退去吧,如风的气液;基督命令,出去吧!”
has inter voces medias Cyllenius ardens
在这些话语之间,库勒涅神焦灼地哀嚎,
eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes,
朱庇特为了他习见的烈火而叹息;
ecce Gerasenos legio ruit effera porcos,
看哪,凶悍的军团猛冲入格拉森的猪群,
et post multiplices busti sub rupe catenas,
在墓穴岩下的重重锁链之后,
poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
以长长的哼声发出受刑的呻吟。
clamarat, sed ab ore hominis ‘cognoscimus, Iesu
它曾喊叫过,虽然是借由人的口:“由上帝所生的耶稣,
nate Deo, nate sceptris et germine David,
由王权与大卫苗裔所生者,
quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas
我们知道你是谁,你为何而来;我们知道你藉着何等权能将我们驱逐,
novimus, adventusque tui terrore iacemus.’
我们在你降临的战栗中俯伏。”
haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures?
犹太啊,这声音未曾传入你的耳中吗?
pervenit, mentem sed non penetravit egenam
它传到了,却未曾渗入那匮乏光明的意念,
lucis, et a primis foribus disclusa refugit.
在最初的门扉前被拒而退缩。
audiit adventum Domini, quem solis Hiberi
伊比利亚太阳的暮色所拥抱的人,
vesper habet, roseos et qui novus excipit ortus.2
以及迎接初升玫瑰色朝阳的人,皆听闻了主的降临。
laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas
福音之声以穿透的圣言松动了斯基泰的严霜,
vox evangelica, Hyrcanas quoque fervida brumas
又炽热地融化了里海的冬寒,
solvit, ut exutus glacie iam mollior amnisCaucasea de cote fluat Rhodopeius Hebrus,
以至卸去冰霜而变得柔顺的罗多佩之赫布鲁斯川从高加索的磨石奔流而下;
mansuevere Getae, feritasque cruenta Geloni
盖塔人已变得温和,而干渴于纯乳的盖罗诺伊人血腥的凶暴,
laete mero sitiens exsanguia poeula miscet
在即将以基督宝血奠祭圣饮之际,
libatura sacros Christi de sanguine potus,
调和了无血的杯盏;
novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri
昔日阿特拉斯那不可信靠的毛利人之邦,
dedere crinitos ad Christi altaria reges,
亦懂得将长发君王献于基督的祭坛。
ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum,
自从圣灵——那原本为上帝的圣灵——荫庇了凡人母腹,
Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris
上帝披戴母亲的肉身,
induit atque hominem de virginitate creavit,
并由童贞之身创造了人,
Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra,
德尔斐的洞窟便随着被定罪的神谕沉寂下来,
non tripodas cortina regit, non spumat anhelus
鼎盖不再统摄三脚祭坛,
fata Sibyllinis fanaticus edita libris,
喘息的狂热者不再口吐白沫宣示西比拉书中所载的命运,
perdidit insanos mendax Dodona vapores,
说谎的多多纳失却了狂乱的雾气,
mortua iam mutae lugent oracula Cumae,
沉默的库迈如今哀悼其死绝的神谕,
nec responsa refert Libycis in Syrtibus Hammon.
哈蒙在利比亚的锡尔特斯亦不再传回解答。
ipsa suis Christum Capitolia Romula maerentprincipibus lucere Deum, destructaque templa
罗穆路斯所立的卡皮托利恩山自身亦哀叹基督作为上帝照耀着其君王,
imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex
倾覆的庙宇在统帅们的法令下崩塌;
sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi,
如今埃涅阿斯后人的统治者披着紫袍谦卑地俯伏于基督的庭院前,
vexillumque crucis summus dominator adorat.
最高的主宰崇拜着十字架的旌旗。
principibus tamen e cunctis non defuit unus
然而,在所有的统治者之中,
me puero, ut memini, ductor fortissimus armis,
在我童年之时——如我所忆——并非未曾出现过一人:
conditor et legum, celeberrimus ore manuque,
他是武器中极勇猛的统帅,亦是法律的制定者,
consultor patriae, sed non consultor habendae
在言语与行动上极负盛名,是祖国的谋士,
relligionis, amans ter centum milia divum.
却非当守之信仰的谋士,挚爱着三十万众神。
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi,
他对上帝不忠,虽对世邦忠诚,
augustum caput ante pedes curvare Minervae
却在陶土所造的弥涅耳瓦脚前弯下尊贵的头颅,
fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis
舔舐朱诺的凉鞋,仆倒在赫拉克勒斯的足下,
Herculis advolvi, genua incerare Dianae,
向狄安娜的双膝抹蜡,
quin et Apollineo frontem submittere gypso
甚至在阿波罗的石膏像前低垂前额,
aut Pollucis equum suffire3 ardentibus extis.
或以燃烧的脏腑熏蒸波鲁克斯的骏马。
forte litans Hecaten placabat sanguine multo;
他恰巧行祭,以大量的鲜血抚慰赫卡忒。
- 3.386quidquid ... quod ... Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum / muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur
由 quidquid(第386–388行)和 quod(第389–390行)引导的一系列名词性/关系从句构成了第391行主动词 concelebrat 与 sonat 的复合主语。紧接着的 omnia muta etiam(甚至一切静默之物)将这些内容进行总括与复述,并作为中性复数主语统摄复数动词 loquuntur。
- 3.424quem solis Hiberi / vesper habet, et qui novus excipit ortus
紧承第424行的 adventum Domini,此处省略了先行词(即西方与东方之人),由 quem 引导的宾格从句与 qui 引导的主格从句并列作为 audiit 的逻辑主语。虽然 quem 在语法上也可指代 adventum 作宾语,但与后半句 et qui novus excipit ortus(“以及迎接新日出的人”)的并列对称表明,极西与极东两端的人民在此构成了听到主降临的主语。
- 3.455curvare ... lambere ... advolvi ... incerare ... submittere ... suffire
在第449–459行的长句中,承接 non defuit unus ... ductor(“不乏一位领袖”),这一连串不定式(curvare, lambere, advolvi, incerare, submittere, suffire)作为历史不定式(叙述性不定式),描绘了其反复进行的异教崇拜习俗。第453行的 amans 以及第454行的 perfidus ille Deo 作为同位主格短语充当这些不定式的主语。
