← 普鲁登修斯

殉教者桂冠诗

§3.108-3.215

圣埃乌拉利亚的殉道升天与陵庙赞颂

埃乌拉利亚断然拒绝审判官的劝诱,欣然承受酷刑与烈焰殉道,其灵魂化为白鸽飞升苍穹。降雪覆其圣骸,她被安葬于埃梅里塔壮丽的圣所,诗人以指格韵律作诗赞颂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
108

​ingemit anxia nobilitas,

焦虑的贵胄们正为你哀叹呻吟,

​flore quod occidis in tenero,

因你竟在娇柔的花季陨落,

110

​proxima dotibus et thalamis.

而嫁妆与婚房本已近在咫尺。

​non movet aurea pompa tori,

难道婚榻的金碧辉煌不能打动你,

​non pietas veneranda senum,

被你鲁莽削弱了心力的长辈

​quos temeraria debilitas?

那令人敬重的亲情也不能打动你?

​ecce parata ministeria

看哪,令人受尽折磨的死刑

115

​excruciabilis exitii:

诸般手段已准备就绪:

​aut gladio feriere caput,

你若不是头颅被利剑斩落,

​aut laniabere membra feris,1

便是肢体被野兽撕裂,

​aut facibus data fumificis

抑或被付诸冒烟的火把,

​flebiliterque ululanda tuis

在亲友悲切的嚎啕痛哭中,

120

​in cineres resoluta flues.

融化流散为灰烬。

​haec, rogo, quis labor est fugere?

我问你,逃避这些又有何难?

​si modicum salis eminulis

只要你,处女啊,愿意仁慈地

​turis et exiguum digitis

以微伸的指尖触碰少许盐粒

​tangere, virgo, benigna velis,

和微量的一点香末,

125

​poena gravis procul afuerit.’

沉重的酷刑便将远远退去。’

​martyr ad ista nihil; sed enim

面对这些话,殉道者未置一词;然而,

​infremit inque tyranni oculos

她愤怒地低吼,朝着暴君的双眼

​sputa iacit, simulacra dehinc

吐出唾沫;紧接着捣毁

​dissipat inpositamque molam

诸偶像,用脚踢散

130

​turibulis pede prosubigit.

置于香炉之上的祭麦粉。

​nec mora, carnifices gemini

毫不迟延,两个行刑者

​iuncea pectora dilacerant

撕裂了她如芦苇般纤弱的胸膛,

​et latus ungula virgineum

铁钩从两侧猛击处女的胁肋,

​pulsat utrimque et ad ossa secat

切割深达白骨,

135

​Eulalia numerante notas.

而埃乌拉利亚在一一数着伤痕。

‘scribens ecce mihi, Domine,

‘看哪,主啊,当您在我身上书写,

​quam iuvat hos apices legere

阅读这些标明您胜利纪念的笔画,

​qui tua, Christe, tropaea notant!

基督啊,是何等令人欢欣!

​nomen et ipsa sacrum loquitur

涌出的鲜血所化成的深红,

140

​purpura sanguinis eliciti.’

本身就在诉说这神圣之名。’

​haec sine fletibus et gemitu

她毫无眼泪,毫无呻吟,

​laeta canebat et intrepida;

欣然无畏地唱出这些话;

​dirus abest dolor ex animo,

可怕的痛苦远离了心灵,

​membraque picta cruore novo

染上新鲜血迹的肢体,

145

​fonte cutem recalente lavant.

正以温热涌流的泉水涤荡肌肤。

​ultima carnificina dehinc,

随后迎来了最后的酷刑,

​non laceratio vulnifica,

这不再是致伤的撕裂,

​crate tenus2 nec arata cutis,

亦非皮肉被深犁至肋骨,

​flamma sed undique lampadibus

而是火把的烈焰从四面八方

150

​in latera stomachumque furit.

扑向胁肋与胸腹肆虐狂焚。

​crinis odorus ut in iugulos

芳香的秀发曾垂落在咽喉,

​fluxerat involitans umeris,

飘拂于双肩之上,

​quo pudibunda pudicitia

借由遮挡头部的屏障,

​virgineusque lateret honos,

使羞赧的贞洁与少女的尊荣

155

​tegmine verticis opposito,

得以隐蔽;

​flamma crepans volat in faciem

噼啪作响的烈焰扑向面颊,

​perque comas vegetata caput

顺着发丝蔓延,吞噬了头颅,

​occupat exsuperatque apicem;

并升腾越过了头顶;

​virgo citum cupiens obitum

贞女渴求速死,

160

​appetit et bibit ore rogum.

主动迎向火刑之焰,以口将其吞饮。

​emicat inde columba repens

随即,一只比白雪更洁白的鸽子

​martyris os nive candidior

忽然飞跃而出,

​visa relinquere et astra sequi;

被人看见离开殉道者的口,追随星辰;

​spiritus hic erat Eulaliae

这正是埃乌拉利亚的灵魂,

165

​lacteolus, celer, innocuus.

洁白如乳,迅疾敏捷,纯洁无瑕。

​colla fluunt abeunte anima

随着灵魂的离去,她的脖颈垂落,

​et rogus igneus emoritur;

熊熊的火堆也随之熄灭;

​pax datur artubus exanimis,

安宁赐予了失去生命的肢体,

​flatus in aethere plaudit ovans

那气息在苍穹中欢欣鼓舞,

170

​templaque celsa petit volucer.

化为飞鸟奔向崇高的天阙。

​vidit et ipse satelles avem

那卫卒亲眼看见鸟儿

​feminae ab ore meare palam,

赫然从女子的口中飞出,

​obstupefactus et adtonitus

惊骇震恐之下,

​prosilit et sua gesta fugit,

他霍然跳起,从自己的暴行中逃窜,

175

​lictor et ipse fugit pavidus.

连扈从自身也吓得仓皇奔逃。

​ecce nivem glacialis hiems

看哪,冰冷的严冬降下白雪,

​ingerit et tegit omne forum,

覆盖了整个广场,

​membra tegit simul Eulaliae

同时也覆盖了埃乌拉利亚

​axe iacentia sub gelido

横卧在严寒苍穹下的肢体,

180

​pallioli vice linteoli.

充当了一领麻布小披风。

​cedat amor lacrimantum hominum,

让那些惯于主持丧礼的

​qui celebrare suprema solent,

哭泣之人的哀爱退去吧,

​flebile cedat et officium:

那哀戚的仪轨也当退去:

​ipsa elementa iubente Deo

在上帝的命令下,自然的原质自身

185

​exequias tibi, virgo, ferunt.

正为你,贞女啊,举行葬礼。

​nunc locus Emerita est tumulo,

如今她坟冢的所在是埃梅里塔,

​clara colonia Vettoniae,

维托尼亚的一座显赫殖民城,

​quam memorabilis amnis Ana

闻名遐迩的阿纳河从其身旁流过,

​praeterit et viridante rapax

以碧波翻滚的急流

190

​gurgite moenia pulchra lavit.

冲刷着它美丽的城垣。

​hic, ubi marmore perspicuo

在这里,借着清澈的大理石,

​atria luminat alma nitor

光辉照亮慈惠的殿堂,

​et peregrinus et indigena,

〔那光辉〕既是异邦的也是本地的,

​relliquias cineresque sacros

可敬的土地将神圣的遗骸与骨灰

195

​servat humus veneranda sinu.

珍藏在它的怀抱中。

​tecta corusca super rutilant

上方闪烁的屋顶

​de laquearibus aureolis

从鎏金的藻井间泛着红光,

​saxaque caesa solum variant,

切凿的石块使地面斑斓多姿,

​floribus ut rosulenta putes

令你以为那是沾着朝露的草地

200

​prata rubescere multimodis.

正因各色繁花而泛红。

​carpite purpureas violas

去采摘深紫的紫罗兰吧,

​sanguineosque crocos metite,

去收割血红的藏红花吧,

​non caret his genialis hiems,

丰沃的严冬并不缺乏这些,

​laxat et arva tepens glacies,

渐暖的霜雪松动了田野,

205

​floribus ut cumulet calathos.

好让鲜花堆满花篮。

​ista comantibus e foliis

童男童女啊,请献上

​munera, virgo puerque, date.

这些来自繁茂枝叶的礼物。

​ast ego serta choro in medio

而我则将在歌队中央,

​texta feram pede dactylico,

献上用指格音步编织的花环,

210

​vilia, marcida, festa tamen.

虽微不足道、易于凋零,却满怀节庆的欢欣。

​sic venerarier ossa libet

如此,人们乐于敬奉这圣骨,

​ossibus altar et inpositum:3

以及建于圣骨之上的祭坛:

​illa Dei sita sub pedibus

她位列上帝的足下,

​prospicit haec populosque suos

俯瞰着这一切,为赞歌所悦纳,

215

​carmine propitiata fovet.

温存地庇佑着她的子民。

语法注3 条
  1. 3.116aut gladio feriere caput, / aut laniabere membra feris

    feriere(即 ferieris)与 laniabere(即 laniaberis)均为被动态第二人称单数将来时。caput 与 membra 为希腊式宾格(关系宾格/限定宾格),用以指明被动动作所涉及的具体身体部位(即“在头部被击打”、“在肢体上被撕裂”)。

  2. 3.148crate tenus

    介词 tenus 后置支配夺格(或属格),意为“直到……为止”。此处的 crate(crātis“编篱、栅栏”的夺格)被隐喻性地用来指代肋骨的骨架结构,意为“直至深达肋骨骨架”。

  3. 3.211sic venerarier ossa libet / ossibus altar et inpositum

    venerarier 为异态动词 veneror 的古体现在时不定式(即 venerari)。它充当无人称动词 libet(“……是令人喜悦的/合意的”)的主语不定式,并直接统辖宾格宾语 ossa 与 altar inpositum(“敬奉圣骨以及置于圣骨之上的祭坛”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.humanitext-lat2:3.108-3.215