← 普鲁登修斯

殉教者桂冠诗

§10.1042-10.1140

罗马努斯狱中殉道与天国书卷的记录

罗玛努斯严厉谴责异教的血腥祭祀与残忍自残,预言自己受难的胜利完结;法官下令在狱中将他勒死,而天使将他受难的全部细节铭刻于天国的永恒书卷中,诗人最后祈求在末日审判时蒙罗玛努斯代祷代求。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1042

​conpage ab illa flamines retraxerint1

当祭司们将放尽鲜血而僵硬的尸体

​procedit inde pontifex visu horridus,

从那木构架上拖回之后, 神官便从那里走出,面目可怖,

​ostentat udum verticem, barbam gravem,

显露出湿漉漉的头顶、沉重的胡须、

1045

​vittas madentes atque amictus ebrios.

浸透的头带以及饱吸鲜血的衣裳。

​hunc inquinatum talibus contagiis,

对于这个被如此污秽玷污、

​tabo recentis sordidum piaculi,

被新鲜赎罪祭的污血弄脏的人,

​omnes salutant atque adorant eminus,

众人远远地向他致敬并膜拜,

​vilis quod illum sanguis et bos mortuus

只因卑贱的鲜血与死去的公牛

1050

​foedis latentem sub cavernis laverint.

洗涤了潜藏在污秽地穴下的他。

​addamus illam, vis, hecatomben tuam,2

若是你愿意,我们不妨再加上你的百牛大祭,

​centena ferro cum cadunt animalia,

成百的牲畜倒在铁刃之下,

​variaque abundans caede restagnat cruor,

各色杀戮倾泻出的浓血汇聚成滞流,

​vix ut cruentis augures natatibus

以至于占卜官们几乎要凭借血泊中的泅渡,

1055

​possint meare per profundum sanguinis?

才能穿过这片血海深渊?

​sed quid macellum pingue pulvinarium,

但我为何要谴责神座前油腻的屠宰场,

​quid maximorum lancinatores gregum

为何要谴责那些因被掏空的肉体而血腥残暴的、

​eviscerata carne crudos criminor?

最大牛羊群的撕裂者?

​sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis,3

甚至存在着你们亲自自残肢体、

1060

​votivus et cum membra detruncat dolor.

许愿之痛截断四肢的狂热祭仪。

​cultrum in lacertos exerit fanaticus

狂热者亮出短刀刺向自己的上臂,

​sectisque Matrem bracchiis placat deam,

以割破的双臂取悦圣母女神,

​furere ac rotari ius putatur mysticum;

发狂与飞旋被视为神秘的法度;

​parca ad secandum dextra fertur inpia,

割伤时有所克制的右手被视作不敬,

1065

​caelum meretur vulnerum crudelitas.

伤口的残暴反倒配享上天恩宠。

​ast hic metenda dedicat genitalia,

而另一位则献出当被割除的生殖器,

​numen reciso mitigans ab inguine

以切除胯下之物来平息神怒,

​offert pudendum semivir donum deae:

半男之人向女神献上可耻的贡礼:

​illam revulsa masculini germinis

从男子种子被撕裂的血脉中,

1070

​vena effluenti pascit auctam sanguine.

他以喷涌的鲜血滋养着她,使她丰饶。

​uterque sexus sanctitati displicet,

两性皆不合于那所谓的圣洁,

​medium retentat inter alternum genus,

他在二者之间维系着中性的性别,

​mas esse cessat ille, nec fit femina,

他不再是男人,却也成不了女人;

​felix deorum mater inberbes sibi

诸神之母幸福地用光滑的剃刀,

1075

​parat ministros levibus novaculis.

为自己备齐了无须的侍从。

​quid, cum sacrandus accipit sphragitidas?

更不用说,当受祝圣者接受印记之时又是如何?

​acus minutas ingerunt fornacibus,

他们将细小的针投入炉火中,

​his membra pergunt urere, ut igniverint;

一旦烧得赤红,便以此灼烧四肢;

​quamcumque partem corporis fervens nota

无论身体的哪一部分被滚烫的印记

1080

​stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

烙上,他们便宣称该处已如此受了祝圣。

​functum deinde cum reliquit spiritus

随后,当气息离别了死者,

​et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

送葬的仪仗行至坟墓时,

​partes per ipsas inprimuntur bratteae;

金箔便恰恰被压印在这些部位之上;

​insignis auri lammina obducit cutem,

精美的金片覆盖了皮肤,

1085

​tegitur metallo, quod perustum est ignibus.

被烈火烙焦之处由金属遮蔽。

​has ferre poenas cogitur gentilitas,

异教之人被迫承受这等刑罚,

​hac di coercent lege cultores suos:

神明以此等法度钳制自己的信徒:

​sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,

魔鬼亲自这般戏弄他所俘获之人,

​docet execrandas ferre contumelias,

教导他们忍受可咒诅的羞辱,

1090

​tormenta inuri mandat infelicibus.

下令将酷刑烙在不幸之人的身上。

​at noster iste sanguis ex vestra fluit

然而我们这鲜血乃是从你们的残暴中流淌而出,

​crudelitate, vos tyrannide inpia

正是你们以不虔敬的暴政

​exulceratis innocentum corpora,

伤害着无辜者的身躯;

​si vos sinatis, incruente vivimus,

若是你们允许,我们本可无血地生活,

1095

​at si cruente puniamur, vincimus.

但倘若我们血腥地受罚,我们便获胜。

​sed iam silebo; finis instat debitus,

但我现在当沉默了;注定的终局已然迫近,

​finis malorum, passionis gloria;

苦难的终点,受难的荣耀;

​iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

恶人啊,不再容许你如同刚才那般,

​torquere nostra vel secare viscera;

折磨或切开我们的脏腑;

1100

​cedas necesse est victus et iam desinas.’

你必然被打败而屈服,如今该收手了。”

​cessabit equidem tortor et sector dehinc,

“折磨者与切割者自此确实将停手,”

​iudex minatur ‘sed peremptoris manus

法官威胁道,“但刽子手的手、

​succedet illis, strangulatrix faucium;

咽喉的绞杀者将继他们之后而来;

​aliter silere nescit oris garruli

除非我击碎这支号角,

1105

​vox inquieta, quam tubam si fregero.’

否则你这饶舌之口焦躁的声音便不知何为静默。”

​dixit, foroque protrahi iussit virum,

他说罢,下令将这人拖出广场,

​trudi in tenebras noxialis carceris;

押入有害监狱的幽暗之中;

​elidit illic fune collum martyris

邪恶的差役在那里用绳索勒断了殉道者的脖颈;

​lictor nefandus, sic peracta est passio;

受难就此完结;

1110

​anima absoluta vinculis caelum petit.

灵魂脱离了羁绊,飞向天庭。

​gesta intimasse cuncta fertur principi

据说长官将一切经过奏报给皇帝,

​praefectus addens ordinem voluminum

附上了卷轴的次第,

​seriemque tantae digerens tragoediae:

理清了这场宏大悲剧的始末:

​laetatus omne crimen in fasces refert

暴君心满意足,用耐久的文书

1115

​suum tyrannus chartulis vivacibus.

将自己的全部罪行载入长官的公文案卷中。

​illas sed aetas conficit diutina,

然而漫长的岁月终将销蚀那些文书,

​fuligo fuscat, pulvis obducit situ,

烟煤将其熏黑,灰尘与霉斑将其遮盖,

​carpit senectus aut ruinis obruit:

衰朽蚀损它们,或使之湮没于废墟之中:

​inscripta Christo pagina inmortalis est,

唯有为基督铭刻的卷册乃是永恒的,

1120

​nec obsolescit ullus in caelis apex.

在天上没有任何一个笔画会归于消逝。

​excepit adstans angelus coram Deo

侍立在天主台前的天使,

​et quae locutus martyr et quae pertulit,

记录下了殉道者所言与所受的一切;

​nec verba solum disserentis condidit,

他不仅保存了论辩者的言辞,

​sed ipsa pingens vulnera expressit stilo

更以铁笔描摹勾勒出了具体的伤痕,

1125

​laterum, genarum pectorisque et faucium.

肋旁、面颊、胸膛以及咽喉的创口。

​omnis notata est sanguinis dimensio,

鲜血的一切尺度皆被记录在册:

​ut quamque plagam sulcus exaraverit,

刻痕如何犁开每一道伤口,

​altam, patentem, proximam, longam, brevem,

无论深浅、开合、聚散、长短,

​quae vis doloris, quive segmenti modus;

痛苦之力若何,创伤之度若何;

1130

​guttam cruoris ille nullam perdidit.

他没有遗漏一滴鲜血。

​hic in regestis est liber caelestibus,

这卷书册留在天上的案卷之中,

​monumenta servans laudis indelebilis,

保存着永不磨灭的赞美丰碑,

​relegendus olim sempiterno iudici,

有朝一日必将呈于永恒的审判官前重读,

​libramine aequo qui malorum pondera

祂将以公正的天平,

1135

​et praemiorum conparabit copias.

权衡苦难的分量与赏赐的丰盈。

​vellem sinister inter haedorum greges,

但愿在左侧的山羊群中——

​ut sum futurus, eminus dinoscerer4

如我注定所在的那样——我能被远远认出,

​atque hoc precante diceret rex optimus:

因着这位圣人的祈求,至善的君王会说:

‘Romanus orat; transfer hunc haedum mihi;

“罗玛努斯在祈求;把这只山羊转交给我;

1140

​sit dexter agnus, induatur vellere.’

让他成为右侧的羔羊,披上羊毛。”

语法注4 条
  1. 10.1042conpage ab illa flamines retraxerint

    承接前一段落末尾的 postquam cadaver sanguine egesto rigens。虚拟式现在完成时(或将来完成时)retraxerint 由连词 postquam 引导,表示相对于主句 procedit inde pontifex 的先行发生动作。

  2. 10.1051addamus illam, vis, hecatomben tuam

    addamus 是现在时虚拟式,表示劝告或审慎推测(“我们不妨加上……”)。插入的 vis 是 volo 的现在时直陈式第二人称单数,作为并列或口语化的省略结构,相当于 visne ut addamus(“你是否愿意我们加上……”)。

  3. 10.1059sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis

    quando 虽然是时间连词,但在此承接先行词 sacra,起到类似于关系副词从句(相当于 in quibus,“在其中……”)的作用,并与后文的 cum membra detruncat dolor 形成并列。

  4. 10.1136vellem sinister inter haedorum greges, ut sum futurus, eminus dinoscerer

    vellem 是未完成过去时虚拟式,表示委婉愿望(“但愿我能……”)。它直接统辖无需连接词 ut 的虚拟式 dinoscerer,构成并置虚拟式(paratactic subjunctive)。ut sum futurus 则是插入的比较/方式从句,表达自谦(“正如我注定如此”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.humanitext-lat2:10.1042-10.1140