← 普鲁登修斯

殉教者桂冠诗

§1.1-1.60

称颂两位殉道者之墓与兄弟的殉难决意

诗人称颂了伊比利亚两位殉道者长眠之所及其转求的权能,叙述了曾为罗马军士的兄弟二人如何弃绝世俗武装归顺十字架,并在残酷迫害中互相坚固、共赴殉难的决绝誓言。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,

两位殉道者的名字已书写在天上,

​aureis quae Christus illic adnotavit litteris,

基督在那里用金字将它们记下,

​sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

又用鲜血的印记将同样的名字传于大地。

​pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

有福的伊比利亚大地以此荣光在普世显扬,

5

​hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,

此地在天主眼中被视为堪以保有其遗骸,

​qui beatorum pudicus esset hospes corporum.1

好作这受福之肉躯的谨恪之所。

​hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

此地染上双重的屠戮,饮尽了温热的血流;

​inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

如今居民蜂拥至浸染圣血的沙滩,

​confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.

以声音、誓愿与供奉切切祈求。

10

​exteri nec non et orbis huc colonus advenit,

亦有远方的居客来到此间,

​fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

因传扬的风声早已传遍各邦,

​hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

言此地有世之护佑者,祈求者皆当环侍求祷。

​nemo puras hic rogando frustra congessit preces;

无人在此献上纯洁祈祷却落得徒然;

​laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus

恳求者拭去泪水,欣然从此地归去,

15

​omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens.

觉知凡依正理所求皆已得蒙应允。

​tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

代祷者对我等危难的关怀如此深切,

​non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit,

不容任何人徒然发出微弱的呜咽,

​audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.

他们垂听,并立时传至永恒之王的耳中。

​inde larga fonte ab ipso dona terris influunt,

丰沛的恩赐遂自其本源流入大地,

20

​supplicum causas petitis quae medellis inrigant.

以所祈求的医治滋润哀求者的案件。

​nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,

良善的基督从未向自己的见证人拒绝过任何祈求,

​testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit

那些见证人既不畏惧锁链,也不畏惧严酷的死亡,

​unicum Deum fateri2 sanguinis dispendio,

不惜耗尽鲜血来宣认唯一的真神——

​sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

鲜血虽损,但更长久的光辉自当酬报此等损失。

25

​hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris,

这种死节何等庄美,何等堪当于忠信之士:

​membra morbis exedenda, texta venis languidis,

将必遭病痛残食、由衰弱经络织成的肉躯

​hostico donare ferro, morte et hostem vincere.

交付敌手之锋刃,以身受死而战胜仇敌。

​pulchra res ictum sub ense persecutoris pati.

在迫害者的利剑下承受一击乃是至美之事。

​nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur:

藉着巨大的创口,崇高的门户为义人敞开:

30

​lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

涤荡于朱红之泉的心灵,自心中的居所跃然腾起。

​nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant

基督召至永恒军阶的军士们,

​milites quos ad perenne cingulum Christus vocat,

此前并非未曾经历过粗砺艰难的生涯;

​sueta virtus bello et armis militat sacrariis. 1

习惯于征战与武器的英勇,如今在圣所中尽忠服役。

​Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis

他们舍弃恺撒的军旗,拣选了十字架的标帜,

35

​proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis

弃绝先前所佩戴的风动长龙旗帜,

​praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

高举那征服巨龙的尊贵木架。

​vile censent expeditis ferre dextris spicula,

他们视轻捷的右手持矛投掷为鄙俗,

​machinis murum ferire, castra fossis cingere,

视攻城器械击打城墙、以堑壕环卫兵营为微贱,

​inpias manus cruentis inquinare stragibus.

视以血腥杀戮玷污不虔之手为不齿。

40

​forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros3

恰于此时,世俗宫廷残酷的首领曾下达严令,

​ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,

命以色列的第二代后裔前往祭坛,

​idolis litare nigris, esse Christi defugas.

向幽暗的偶像献祭,作基督的逃兵。

​liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;

披带铁器的灾厄逼迫着自由的信仰;

​illa virgas et secures et bisulcas ungulas

信仰出于对基督的爱而毫无惧色,

45

​ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

毅然挺身主动迎向笞条、刑斧与双叉的铁爪。

​carcer inligata duris colla bacis inpedit,

监牢以坚硬的枷锁困缚住颈项,

​barbaras forum per omne tortor exercet manus,

行刑者在整个广场上施展野蛮的毒手,

​veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.

真理被视为罪愆,忠信之声遭受刑责。

​tunc et ense caesa virtus triste percussit solum

彼时倒毙于剑下的勇武击打着凄惨的大地,

50

​et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit.

被投入凄楚的柴堆,以口吸纳烈焰。

​dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

彼时对义人而言,焚身何其甘美,耐受铁刃亦何其甘美。

​hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

此地两位手足挚爱的心胸炽热燃烧,

​fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.

忠信的同袍之谊自始至终将二人连结。

​stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima,

他们凛然屹立,准备承受终局命运所降下的一切,

55

​seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam

无论是在鸣响的笞挞之后、烈火刑台之后,

​verberum post vim crepantum, post catastas igneas,

须将头颈奉于公刑之双刃斧下,

​sive pardis offerendum pectus4 aut leonibus.

抑或须将胸膛袒露给猎豹或雄狮。

‘nosne Christo procreati mammonae dicabimur

“我等既为基督而生,难道要奉献给玛门,

​et Dei formam gerentes serviemus saeculo?

身负天主的形象,反倒要做现世的奴仆吗?

60

​absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

决不容属天的烈火与幽暗相混杂!”

语法注4 条
  1. 1.6qui beatorum pudicus esset hospes corporum

    关系代词 qui 引导的从句中使用未完成过去时虚拟式 esset。先行词为 hic locus,该从句表目的或特征,体现出天主的预定之意,即使此地成为谨守恭迎二位殉道者受福遗骸之所。

  2. 1.22testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit unicum Deum fateri

    动词 terruit 带有否定关联词 nec... nec...,并直接统辖补足不定式 fateri。古典散文在此类动词后常接带介词的夺格或 ne/quominus 从句,此处系诗歌句法,直接以不定式表达“无论是锁链还是严刑死难,皆未能借恐吓阻遏他们宣认唯一的真神”。

  3. 1.40secundos Istrahelis posteros

    此句在语法上充当第41行主动词 iusserat 所统辖的不定式(ire、litare 及 esse)的宾格主语。“以色列的第二代后裔”系比喻性指称,意指作为“新以色列”的基督徒。

  4. 1.55seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam... sive pardis offerendum pectus

    由 seu... sive... 构成的选择从句,详细阐明第54行 quidquid sors tulisset ultima(终局命运所带来的一切)的具体内涵。句中采用动形容词搭配未完成过去时虚拟式 foret(即 esset praebenda)的被动迂说曲折法,后半句 sive 节中承前省略了 foret。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.humanitext-lat2:1.1-1.60