- 底本
- Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa013.humanitext-lat1:53-72
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-26
在第53至72节中,各城市的主教们依次阐明异端及分裂派的洗礼无效,坚称凡归入大公教会者必须接受教会唯一且真实的洗礼。
marcellus a Zama dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.
萨玛的马尔克鲁斯说: “既然罪只有在教会的洗礼中才能得到宽赦,那么不给异端者施洗的人,就是在与罪人交往。”
Irenaeus ab Vlulis dixit: Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.
乌鲁拉埃的伊勒内乌斯说: “如果教会因为异端者据说已经受过洗而不给他们施洗,那么异端就更大了。”
Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam ecclesiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut1 ostendat et probet esse illic ecclesiam.
奇巴利亚纳的多纳图斯说: “我只知道一个教会和她的一个洗礼。如果有人声称洗礼的恩宠存在于异端者那里,他必须首先指出并证明那里有教会的存在。”
Zosimus a Tharassa dixit: Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.
塔拉萨的佐西穆斯说: “既然真理已经显明,谬误就应当向真理屈服,因为甚至先前行割礼的彼得也向宣扬真理的保罗让步了。”
Iulianus a Thelepte dixit: Scriptum est: nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. si haeresis de caelo est potest et baptisma dare.
泰莱普特的尤利亚努斯说: “经上记着说:『若非从天上赐给,人就不能接受什么。』如果异端是从天上来的,它也能给予洗礼。”
Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit2 illos christianos et nos haereticos facit.
蒂米达·雷吉亚的福斯图斯说: “那些庇护异端者的人不要自我陶醉。那个为异端者开脱而反对教会有权施洗的人,是在使他们成为基督徒,而使我们成为异端者。”
Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut haereticos uenientes baptizemus.
福尔尼的格米尼乌斯说: “我们的某些同僚也许可以将异端者置于自己之上,但对我们而言,他们无法做到。因此,我们坚持我们曾经作出的决定,即我们要给那些归来的异端者施洗。”
Rogatianus a Noua dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae?
诺瓦的罗加提乌斯说: “基督创立了教会,魔鬼创立了异端。撒旦的会堂怎么可能拥有基督的洗礼呢?”
Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi ludas extitit?
布拉的特拉皮乌斯说: “那对异端者认可并出卖教会洗礼的人,除了成为基督新娘的犹大之外,还成了什么呢?”
Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est: Deus peccatorem non audit. haereticus qui peccator est quomodo audiri in baptismo potest?
门布雷萨的另一个路基乌斯说: “经上记着说:『神不听罪人的祈求。』作为罪人的异端者,怎么可能在洗礼中被神垂听呢?”
Item alius Felix a Buslacenis dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.
布斯拉肯尼的另一个费利克斯说: “在接纳不经教会洗礼的异端者这件事上,任何人都不应当将惯例置于理性与真理之上,因为理性与真理总是排斥惯例的。”
Alius Saturninus ab Auitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.
阿维蒂纳埃的另一个萨图尔尼努斯说: “如果反基督者能将基督的恩宠赐予任何人,那么被称为反基督者的异端者也能施洗。”
Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?
阿吉亚的昆图斯说: “只有拥有某物的人才能给予某物。但是,显然一无所有的异端者能给予什么呢?”
Alius Iulianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis seruire, Deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.
马尔克利亚纳的另一个尤利亚努斯说: “如果人能侍奉两个主人——神和玛门,那么洗礼也能侍奉两者——基督徒和异端者。”
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Scriptum est quia Deus unus et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum. quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et ecclesia non est. # alius Victor ab Assuras dixit: Baptisma unum est, sed et ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
霍雷·凯利亚埃的特纳克斯说: “经上记着说,神是一位,基督是一位,教会是一个,洗礼是一个。在没有神、没有基督、没有教会的地方,人怎么可能受洗呢?”阿苏拉斯的另一个维克托说: “洗礼是一个,但它属于教会。在没有教会的地方,就不可能有洗礼。”
Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut3 haeretici qui nihil foris possunt consequi, quando ad ecclesiam conuertuntur, baptizentur.
卡普萨的多纳图鲁斯说: “我也一直这样认为,在他们向教会皈依时,那些在外面无法获得任何东西的异端者应当受洗。”
Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus quod habuit amisit.
鲁西卡德的维鲁斯说: “异端之人无法给予他所没有的东西;更不用说分裂主义者连自己曾拥有的也失去了。”
pudentianus a Cuiculi dixit: Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem4 quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint, baptizare aequissime iudicatum est.
库伊库里的普登提亚努斯说: “我亲爱的兄弟们,由于我刚担任主教不久,所以我一直在等待年长者们的评判。因为显而易见,异端一无所有,也无能为力。因此,如果有从他们那里来的人,判定给他们施洗是最为公正的。”
Petrus ab Hippone diarrhyto dixit: Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptizari. et ideo in haeresi intinctos siue in schismate ad ecclesiam uenientes censeo baptizari. oportere.
希波·迪阿里图斯的彼得说: “既然大公教会中洗礼只有一个,显而易见在教会之外不可能受洗。因此,我的意见是,那些在异端或分裂中受浸而来到教会的人,应当接受洗礼。”
- 55ante est ut
“ante est ut” 搭配虚拟语气是一个表示时间或逻辑优先顺序的习惯表达,意为“首先应当……”或“……是先决条件”。
- 58ecclesiastico baptismo intercedit
动词 “intercedere” 搭配与格(此处为 “ecclesiastico baptismo”)在此处表示“反对并介入”或“阻挠”教会的洗礼,带有是否决或妨碍的含义。
- 69hoc sensi, ut
后面的 “ut” 虚拟语气名词从句作为代词 “hoc” 的同格说明,具体阐释其内容,表示“我一直这样认为,即……”。
- 71Nouitas episcopatus effecit ... ut sustinerem
无生物主语 “Nouitas episcopatus”(主教职分之新)引导了 “efficere ut” 搭配虚拟语气的致使/结果句,表示“我刚担任主教这一事实导致了我必须等待(前辈的决定)”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 3 处
