← 克劳狄安

霍诺留皇帝第四次执政官职赞歌

§251-328

关于克己慎独与宽仁治国的训诫

狄奥多西皇帝教导儿子霍诺里乌斯,真正的君主必须克制内在情欲,以身作则遵循律法,以宽仁而非专制统治罗马人,并在军事上严加历练。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
251

​expleri pascique nequit: nunc verbere curas

“它既无法被填满,亦无法被喂饱:

​torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,

时而以鞭笞折磨贪婪的忧虑,时而因情欲的针刺而炽烈燃烧,

​nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus

时而欢悦,时而沉痛悲戚,一旦饱足又再度滋生,

​exoritur caesaque redit pollentius hydra.

比被斩首的许德拉更为凶猛地卷土重来。

255

​Hos igitur potuit si quis sedare tumultus,

是以,若有人能平息这等骚动,

​inconcussa dabit purae sacraria menti.

便将为纯粹的心智赐予一座不可撼动的圣所。

​tu licet extremos late dominere per Indos,1

纵使你广阔地统治直至遥远的印度人之境,纵使米底人、

​te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:

柔顺的阿拉伯人、塞里斯人皆敬奉你:设若你畏惧,

​si metuis, si prava cupis, si duceris ira,

设若你妄求不义,设若你为怒火所驱使,

260

​servitii patiere iugum; tolerabis iniquas

你便将承受奴役之轭;在内心深处,你将忍受不公的律法。

​interius leges, tunc omnia iure tenebis,

唯有当你能成为自身之王时,

​cum poteris rex esse tui. proclivior usus

方能依正道掌握万物。

​in peiora datur suadetque licentia luxum

习性更易滑向恶劣之途,放纵诱发奢靡,

​inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste

无所羁束地助长诱惑。当爱欲唾手可得之时,

265

​asperius, cum prompta Venus; tum durius irae

严守贞洁尤为艰难;当施刑任意可行之时,

​consulitur, cum poena patet. sed comprime motus

克制怒火更为艰巨。然当抑制内心的冲动:

​nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit

莫让你想到何事得以为之,而当想到何事宜于行之;

​occurrat, mentemque domet respectus honesti.

且令对尊严崇高之敬意制伏你的心灵。

​Hoc te praeterea crebro sermone monebo,

此外,我将屡屡告诫你:

270

​ut te totius medio telluris in ore​vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse

须深知你乃是生活在普天之下的众目睽睽之中,

​facta palam nec posse dari regalibus usquam​secretum vitiis; nam lux altissima fati

你的作为对万族皆是洞然显露的,君王之恶德绝无藏匿之所;

​occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes

盖命运之最高光芒不容任何事物隐匿,名声亦会穿透一切幽隐之处,

275

​intrat et abstrusos explorat fama recessus.

探寻最僻静的角落。

​Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni

首当恪守虔敬;盖我们在诸般秉赋上皆不逮神明,

​munere, sola deos aequat dementia nobis,2

唯有仁慈能使我们与神明比肩。

​neu dubie suspectus agas neu falsus amicis

切莫疑虑重重地行事,莫对朋友虚伪,

​rumorumve avidus: qui talia curat, inanes

亦莫贪听传言:凡汲汲于此者,

280

​horrebit strepitus nulla non anxius hora.

无时无刻不在焦虑中惊惧于虚妄的声响。

​non sic excubiae, non circumstantia pila

守卫之设、矛戟之环列,其护卫皆不及仁爱之甚;

​quam tutatur amor,3 non extorquebis amari;

受人爱戴,你无法强索:

​hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.

相互的信义赐予此物,朴实的情谊施予此物。

​nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse

难道你未曾看见,诸造物中最壮美的世界自身乃是由爱所维系,

285

​mundus amore liget, nec vi conexa per aevum

非由强力结合的诸元素历世历代彼此和谐共处?

​conspirent elementa sibi? quod limite Phoebus

福玻斯满足于其中道的界限,

​contentus medio, contentus litore pontus

汪洋满足于其海岸,

​et, qui perpetuo terras ambitque vehitque,

而那永恒环绕并承托大地的苍穹之气,

​nec premat incumbens oneri nec cesserit aer?

既未重压其所负之重,亦未溃退让步?

290

​qui terret, plus ipse timet; sors ista tyrannis

使人畏惧者,其自身畏惧尤甚;此等命运适合僭主;

​convenit; invideant claris fortesque trucident,

任由他们嫉妒显赫之士并屠戮勇者,

​muniti gladiis vivant saeptique venenis,

在利剑庇护与鸩毒环伺中苟活,

​ancipites habeant arces trepidique minentur:

盘踞于危殆的堡垒中战战兢兢地发出威胁:你当行市民与父亲之职,

​tu civem patremque geras, tu consule cunctis,

为所有人筹谋,而非为己谋;

295

​non tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.

莫为你私人的愿望所驱动,而当为公众的祈愿所感发。

​In commune iubes si quid censesque tenendum,

设若你为公共福祉颁布法令并认为理当遵守,

​primus iussa subi: tunc observantior aequi

你当率先顺从敕令:

​fit populus nec ferre negat, cum viderit ipsum

彼时民众见立法者自身亦服从己法,

​auctorem parere sibi. componitur orbis

便会愈加恪守正义而不再拒绝承受。

300

​regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus

天下依君王之榜样而整肃,政令移易人之性情,

​humanos edicta valent quam vita regentis:

其力未若治者躬行之效:

​mobile mutatur semper cum principe vulgus.

轻浮多变的庶民常随君主而迁变。

​His tamen effectis neu fastidire minores

然则纵成就诸事,亦莫轻慢卑微之人,

​neu pete praescriptos homini transcendere fines,

莫谋求逾越为人所定之界限:

305

​inquinat egregios adiuncta superbia mores.

傲慢若与之相伴,必当玷污卓绝之美德。

​non tibi tradidimus dociles servire Sabaeos,

我们未曾将驯顺于奴役的萨巴人交付与你,

​Armeniae dominum non te praefecimus orae,

亦未任命你为主宰亚美尼亚之地之主,

​nec damus Assyriam, tenuit quam femina, gentem.

更未将昔日妇人所辖之亚述部族赐予你。

​Romani, qui cuncta diu rexere, regendi,4

长久以来统御万物的罗马人,

310

​qui nec Tarquinii fastus nec iura tulere

方是当被统治之人——他们既未曾容忍塔克文之傲慢,

​Caesaris. annales veterum delicta loquuntur:​haerebunt maculae quis non per saecula damnat

亦未曾承受凯撒之专权。史册载录了昔人之过恶:污点永难磨灭!

​Caesareae portenta domus? quem dira Neronis

历代之人谁不谴责凯撒王室之丑类巨怪?

​funera, quem rupes Caprearum taetra latebit

尼禄的可怖杀戮,近亲相奸之老朽盘踞的卡普里亚埃污秽危崖,

315

​incesto possessa seni? victura feretur

又能瞒得过谁人?

​gloria Traiani, non tam quod Tigride victo

图拉真的荣耀将流芳千古——与其说是因他征服底格里斯河、

​nostra triumphati fuerint provincia Parthi,

降服帕提亚人使之沦为吾等行省,

​alta quod invectus fractis Capitolia Dacis,

抑或因他击溃达契亚人后凯旋驶入崇高的卡皮托利乌姆,

​quam patriae quod mitis erat. ne desine tales,

不如说是因他待祖国宽仁和蔼。吾儿,

320

​nate, sequi. Si bella canant, prius agmina duris

莫要止息于追随这等先贤。若战号鸣响,当先以艰苦的训练操演行伍,

​exerce studiis et saevo praestrue Marti.​non brumae requies, non hibernacula segnes

为残酷的战神预作防备。

​enervent torpore manus. ponenda salubri

切莫让严冬的休歇与冬营的居所因怠惰的麻木而消磨将士的手腕。营寨当筑于卫生地利之所;

​castra loco; praebenda vigil custodia vallo.

栅垒当设严密警戒之哨。

325

​disce, ubi denseri cuneos, ubi cornua tendi

当习知何处密集楔形方阵、

​aequius aut iterum flecti; quae montibus aptae,

何处更宜展开侧翼或再度回旋;何种阵列适于山地、

​quae campis acies, quae fraudi commoda vallis,

何种适于平原;何等山谷利于伏击、

​quae via difficilis. fidit si moenibus hostis,

何等道路艰险难行。设若敌人倚仗城垣……”

语法注4 条
  1. 257tu licet extremos late dominere per Indos

    licet 用作让步连词,支配现在时虚拟语气(dominere 为异态动词 dominor 的第二人称单数虚拟语气现在时 domineris 的诗歌形式;其后的 adorent 亦同),构成意为“纵使你统治……”的让步从句。

  2. 277sola deos aequat dementia nobis

    原文中的 dementia(疯狂、愚妄)在语境中显然是 clementia(仁慈、宽和)的传抄讹误。此处表达的是自塞涅卡以来君主论的传统观念,即唯有宽仁使凡人得与神明齐同,这与全篇劝谕克制与仁政的意旨完全相符,故按 clementia 之义翻译。

  3. 281non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor

    比较句的紧缩表达(brachylogy)。主句中省略了动词 tutantur,sic ... quam 相当于 tam ... quam(……不及……之甚),骨架为“守卫与矛戟皆不似仁爱那般[保护人]”。

  4. 309Romani, qui cuncta diu rexere, regendi

    表达应当意义的动形词(gerundive)结构,省略了系动词 sunt(即 Romani ... regendi [sunt])。与前几行充当支配受词的东方顺从部族形成强烈对照,将主语 Romani 置于句首以示强调。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0089.stoa011.humanitext-lat2:251-328