← 克劳狄安

驳欧特罗庇乌斯

§1.88-1.173

被主人驱逐与窃取宫廷最高权力

尤特罗庇乌斯凭借拉皮条通奸而发迹,后因年老丑陋且无用被主人驱逐;但他利用因受蔑视而获得的自由潜入宫廷,恩将仇报流放了提拔自己的阿布恩丹提乌斯,窃取了至高权力。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
88

​nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta

在探寻私通之所方面,抑或在诡计败露时避开受骗丈夫的怒吼方面,

​cautior elusi fremitus vitare mariti.1

无人比他更为机警。

90

​haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais

这正如因双海而富足的厄费拉女郎莱丝,

​e gemino ditata mari; cum serta refudit

靠着青年人的狂热而发迹;

​canities, iam turba procax noctisque recedit

然而当白发推却了花冠,

​ambitus et raro pulsatur ianua tactu,

放肆的群徒与夜间的巡行便告隐退,门扉罕有叩击之声,

​seque reformidat speculo damnante senectus;

暮年亦在定罪的镜前自生畏惧;

95

​Stat tamen atque alias succingit lena ministras

然而她依然伫立,作为鸨母为其他侍女束紧衣裙,

​dilectumque diu quamvis longaeva lupanar

虽已高龄却仍在久已钟爱的娼馆中周旋,

​circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.2

积习维系了岁月所剥夺的事物。

​Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus

尤特罗庇乌斯的名声便由此而起;

​esset in eunuchis thalamos servare pudicos,

当对所有阉人而言唯一的德行本在于保守内室的贞洁时,

100

​solus adulteriis crevit. nec verbera tergo​cessavere tamen, quotiens decepta libido

唯独他凭借通奸而平步青云。然而背上的鞭笞却未曾止息,

​irati caluisset eri, frustraque rogantem

每当暴怒的主人那受挫的情欲炽烈燃烧之时〔便是如此〕,

​iactantemque suos tot iam per lustra labores​dotalem genero nutritoremque puellae

主人还将这徒劳哀求并夸耀自己历经数个五年的辛劳之人,

105

​tradidit. Eous rector consulque futurus

作为陪嫁和抚育女孩的家仆转赠给女婿。这位未来的东方统领与执政官,

​pectebat dominae crines et saepe lavanti

当年曾为女主人梳理青丝,

​nudus in argento lympham gestabat alumnae,

且屡屡赤身裸体,以银器为沐浴的养女汲水;

​et cum se rapido fessam proiecerat aestu,

当她因酷暑疲惫而倒下时,

​patricius roseis pavonum ventilat alis.

这位未来的贵族便用粉红色的孔雀羽翼为她摇扇送凉。

110

​Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum

如今由于年迈,他的皮肤松弛,面颊塌陷在沟壑之中,

​corruerat passa facies rugosior uva:

比干瘪的葡萄更为多皱:

​flava minus presso finduntur vomere rura,

在沉重犁铧的压榨下,金黄的田野也不曾这般深裂,

​nec vento sic vela tremunt. miserabile turpes

风中的帆席亦不曾如此颤抖。

​exedere caput tineae; deserta patebant

可恶的蛆虫蛀蚀了他可怜的头颅;

115

​inter valla comae: qualis sitientibus arvis

残存的毛发间裸露出荒芜的空隙:犹如在干渴的田野上,

​arida ieiunae seges interlucet aristae

稀疏穗粒的枯槁庄稼透出微光,

​vel qualis gelidis pluma labente pruinis

又如冬日的燕子在冰冷的霜冻中羽毛凋落,

​arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.

死在树干之上。

​scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,

诚然,为了使有朝一日对执政官袍服的羞辱达到极点,

120

​has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris

命运女神出于其肆意的纵欲,

​luxuriae Fortuna suae: cum pallida nudis

将这些印记加于其额前,将这容颜的奇耻大辱加于其身上:

​ossibus horrorem dominis praeberet imago

当他那枯骨毕露、

​decolor et macies occursu laederet omnes,

面色惨白的形象令主人们毛骨悚然,

​aut pueris latura metus aut taedia mensis

枯槁的身形令所有相遇者皆感不适——注定要么给孩童带来恐惧,

125

​aut crimen famulis aut procedentibus omen,3

要么给筵席带来厌恶,

​et nihil exhausto caperent in stipite lucri:

要么给奴仆带来犯罪的口实,

(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae​membra negant; aurum, vestes, arcana tueri

要么给出行者带来不祥的凶兆——且人们再无法从这具枯槁的躯干中榨取丝毫收益时(因为他的四肢拒绝整理床榻或为厨房劈柴;

​mens infida vetat; quis enim committere vellet

他不忠的心思亦不许他看守黄金、

130

​lenoni thalamum?): tandem ceu funus acerbum

衣物或机密;毕竟谁愿将内室托付给一个龟奴?)

​infaustamque suis trusere penatibus umbram.

,他们最终如同驱逐过早降临的丧事和不祥的幽灵一般,将他逐出了自家的宅门。

​contemptu iam liber erat: sic pastor obesum

因着彻底的受人蔑视,他如今获得了自由:

​lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum,

正如牧人将饱食乳汁的恶犬用铁链拴住,牢牢缚住予以喂养,

​dum validus servare gregem vigilique rapaces

只要它尚有力气看守羊群,

135

​latratu terrere lupos; cum tardior idem

并以警惕的吠叫威慑贪婪的群狼;然而当这同一只狗变得迟钝,

​iam scabie laceras deiecit sordidus aures,

垂下被疥癣撕裂的肮脏耳朵时,

​solvit et exuto lucratur vincula collo.

主人便将它松开,剥去项圈以省下锁链。

​Est ubi despectus nimius iuvat. undique pulso

有时,过度的鄙弃反成幸事。

​per cunctas licuit fraudes impune vagari

四面被逐的他得以肆无忌惮地游走于一切诈术之间,

140

​et fatis aperire viam. pro quisquis Olympi

为命运开辟道路。天哪,无论谁执掌着奥林匹斯的绝顶,

​summa tenes, tanto libuit mortalia risu

你竟乐于用这般巨大的嘲弄来颠覆人间事务吗?

​vertere? qui servi non est admissus in usum,

一个连充作奴仆都不被录用的人,

​suscipitur regnis, et quem privata ministrum

竟被王国所接纳;一个连私人门户都嫌弃其侍奉的人,

​dedignata domus, moderantem sustinet aula,

朝廷却容忍他执掌朝纲。

145

​ut primum vetulam texere palatia vulpem,​quis non ingemuit? quis non inrepere sacris

当宫阙一庇护年迈的狐狸,谁人不曾叹息?

​obsequiis doluit totiens venale cadaver?

谁人不曾悲叹一具屡遭贩卖的僵尸竟钻营进入神圣的宫廷职役?

​ipsi quin etiam tali consorte fremebant

更有甚者,就连服役品阶更为显赫的宫廷仆从们,

​regales famuli, quibus est inlustrior ordo

亦对这等同僚愤慨不已,

150

​servitii, sociumque diu sprevere superbi.

长久以来傲慢地蔑视这个伙伴。

​Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:

请看,这就是他们要求列入拉丁历书之人:

​cuius et eunuchos puduit! sed vilior ante

就连阉人亦以此人为耻!

​obscurae latuit pars ignotissima turbae,

然而在此之前,他不过是一群卑微不知名之徒中最卑贱隐秘的一员,

​donec Abundanti furiis — qui rebus Eois

直到由于阿布恩丹提乌斯的疯狂——此人给东方事务、

155

​exitium primumque sibi produxit — ab imis

且首先给自己带来了灭顶之灾——他才从最底层的内室被拔擢而起,

​evectus thalamis summos invasit honores.

攫取了至高无上的荣衔。

​quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui

这对于世间而言是何等公正的安排:

​fructus consilii primis auctoribus instet.

不义之计的应得恶果,必降临于始作俑者之身。

​sic multos fluvio vates arente per annos

正如长年河道干涸之时,

160

​hospite qui caeso monuit placare Tonantem,

曾劝谏屠戮异邦人以安抚雷神的那位占卜官,

​inventas primus Busiridis imbuit aras4

自己首先以血浸染了由他倡议的布西里斯祭坛,

​et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri.

并作为自己所言之残暴祭仪的牺牲而殒命。

​sic opifex tauri tormentorumque repertor,

同样,铜牛的制造者与酷刑的发明者,

​qui funesta novo fabricaverat aera dolori,

曾为新奇的痛苦锻造出致命的青铜,

165

​primus inexpertum Siculo cogente tyranno

在西西里僭主的逼迫下,自己首先领教了这件未曾试用之作,

​sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.

教会了他自己的青铜牛如何哞叫。

​nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante

在拔擢他的人之前,尤特罗庇乌斯未曾抢夺并占有任何人的财产,

​direptas possedit opes5 nullumque priorem

未曾以流放更早打击任何人;

​perculit exilio solumque hoc rite peregit,

唯独这件事他依循惯例彻底办成:

170

​auctorem damnare suum. Postquam obsitus aevo

断罪自己的恩主。

​semivir excelsam rerum sublatus in arcem,

当这位饱经岁月的半人被抬升至权力的绝顶之后,

​quod nec vota pati nec fingere somnia possunt,

目睹了既非祈愿所能承受亦非梦境所能想象的景象:

​vidit sub pedibus leges subiectaque colla

法律践踏于他的足下,众人的头颅俯首称臣。

语法注5 条
  1. 1.88nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti

    承接前文的 non blandior ullus [erat],由 nec ... nec 并列两个不定式结构(quaesisse locum 与 cautior vitare)。比较级形容词 cautior 在此支配不定式 vitare,属于希腊化或诗歌用法,意为“在避开……方面更为机警”。完成时不定式 quaesisse 在诗歌中等同于现在时不定式使用。

  2. 1.97retinent mores, quod perdidit aetas

    关系代名词 quod 内包先行词 id,指代“岁月所剥夺之物(青春与姿色)”。主语 mores(习气、惯行)支配实质化的关系从句作为直接宾语,生动描绘了衰老的妓女虽色衰却转为鸨母、继续盘桓于勾栏的行径。

  3. 1.124aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen

    将来分词 latura(阴性格单数主格)修饰前文的主语(imago 或 macies),统摄四组并列的“与格+宾格”结构:pueris metus、mensis taedia、famulis crimen、procedentibus omen。这一修辞排比句展现了尤特罗庇乌斯的衰老丑态在家庭各领域中仅能带来负面影响(恐惧、厌恶、犯罪口实、凶兆)。

  4. 1.159sic multos fluvio vates arente per annos hospite qui caeso monuit placare Tonantem, inventas primus Busiridis imbuit aras

    句子的核心骨架为 vates ... qui ... monuit ... primus imbuit aras,语序具有诗歌特有的交错倒置。fluvio arente 是独立夺格(“当河流干涸之际”),qui 从句中的 hospite caeso 亦为独立夺格(“借屠戮异乡人”)。vates(塞浦路斯占卜官特拉西乌斯)是主句动词 imbuit 的主语,指涉其自创布西里斯祭坛却反成首位祭品的典故。

  5. 1.167nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante direptas possedit opes

    此句包含显著的语序离隔(hyperbaton):nullius ... opes 作为 possedit 的宾语,中间插入与 ante 呼应的比较结构 quam [eius] qui se protulit(“早于提拔他的人的财产”)。direptas 是修饰 opes 的完成时被动分词(“被掠夺的财产”)。该句法结构突显了尤特罗庇乌斯恩将仇报、首先查抄其恩主阿布恩丹提乌斯家资的罪恶。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0089.stoa008.humanitext-lat2:1.88-1.173