← 波爱修斯

父、子、圣灵是否实质性地述说神性

§1

三位一体中诸位格的关系性述谓

波爱修论证了父、子、圣灵以及三位一体的名号并非在实体上、而是在关系上被述谓于神性,将之与神、真理等实体性述谓区分开来,并请求执事约翰予以指正。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​utrum pater et filius Anicii Manlii Severini Boethii V.C. et inl. excons. ord. patricii ad Iohannem Diaconum utrum pater et filius et spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur an alio quolibet modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Una igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi potest nec uelut partibus in unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur.1 Hoc modo si dicimus: Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus est, pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter praedicari. Ita pater ueritas est, filius ueritas est, spiritus sanctus ueritas est; pater filius et spiritus sanctus non tres ueritates sed una ueritas est. Si igitur una in his substantia una est ueritas, necesse est ueritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde apparet ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit, posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur. Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid2 dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas uero in substantiae simplicitate. Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere;3 at trinitatem personarum diuersitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas omnipotentia substantia inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest substantialiter de diuinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge.

父与子是否 前正执政官、贵族、卓越且显赫的阿尼基乌斯·曼利乌斯·塞维里努斯·波爱修致执事约翰:父、子与圣灵是否在实体上被述谓于神性。 我探究父、子与圣灵究竟是在实体上被述谓于神性,还是以任何其他方式被述谓;并且我认为探寻的途径应当取自万物显明开端所确立之处,即取自公教会信仰本身的根基。因此,如果我问被称为父的是否是实体,回答说是实体。倘若我问子是否是实体,得到的也是同样的话。圣灵也是实体,这一点绝无人会怀疑。但当我再次把父、子、圣灵合在一起考虑时,呈现出来的不是多个实体,而是一个实体。因此,三者的这一个实体既绝不能以任何方式被分离或割裂,也不是如同由部分组合为一,而纯然是单一的一。因此,凡关于神的实体所被述谓的,必当为三者所共有;而指示出何者是关于神性实体所被述谓之物的标志乃是:凡以此种方式言说的,对于个别者以及聚合为一的三者,都将以单数形式被述谓。我们若以此种方式言说: 父是神,子是神,圣灵是神,父、子与圣灵是独一的神。因此,若他们的神性是一,实体是一,便准许“神”的名在实体上被述谓于神性。同样,父是真理,子是真理,圣灵是真理;父、子与圣灵不是三个真理,而是一个真理。因此,若在他们之中实体是一,真理是一,真理就必然在实体上被述谓。关于善性、不变化性、正义、全能,以及我们对每个个别者和对全体同样以单数形式述谓的一切其余属性,显而易见都是在实体上被言说的。由此可见,那些虽适于在每个个别者中分别言说、却不能在全体中言说的事物,并不是在实体上被述谓,而是以另一种方式;但这究竟是何种方式,我稍后再作探究。因为凡为父者,并不把这个称呼传给子,也不传给圣灵。由此可知,这所赋予的名并不是实体性的名;因为如果它是实体性的,就会像神、真理、正义以及实体本身一样,被述说于其余者。同样,唯有子接受这名,而不与其余者相联结,不像在神、在真理、以及在我上文所说的一切其余事物中那样。圣灵也不同于父和子。因此,从这些事情中我们认识到,父、子与圣灵并非关于神性本身在实体上被言说,而是以某种别的方式被言说;因为如果是在实体上被述谓,就既会对各个别者、也会对全体以单数形式言说。然而显而易见,这些是作为关系被言说的;因为父乃是某人之父,子乃是某人之子,灵乃是某人之灵。由此可知,就连“三位一体”也绝非在实体上被述谓于神;因为父并非三位一体(因为凡为父者,并不是子和圣灵),依同样方式子亦非三位一体,圣灵亦非三位一体,但三位一体确实在于位格的多数性,而合一则在于实体的单纯性。但如果位格是有区分的,而实体是无区分的,那么从位格中获得起源的称呼必然不属于实体;然而位格的差异造成了三位一体,因此三位一体不属于实体。由此可知,无论是父、是子、是圣灵,还是三位一体,都不是在实体上被述谓于神,而是如前所述作为关系被述谓。然而,神、真理、正义、善性、全能、实体、不变化性、德能、智慧,以及任何能被构想的此类属性,都是在实体上关于神性被言说的。这些说法如果正确且符合信仰,我请求你教导我;或者如果在某事上你恰好持有异见,请更仔细地审视所言之事,并在可能的情况下把信仰与理性结合起来。

语法注3 条
  1. 1idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur

    代词 id 作主语,signi 是部分属格(或规定属格)作表语,意为“而这将作为……的标志”。间接疑问从句 quae sint 充当说明语,指明何者是受述谓者;而由 quod 引出的名词性从句(“即……这一事实”)则进一步阐明该标志的具体内容。

  2. 1ad aliquid

    亚里士多德《范畴篇》中 πρός τι(“关系”)的标准拉丁语哲学译名。整个介词短语在此作为一个不可变化的名词性短语,在 manifestum est 所支配的对格加不定词结构中充当表语。

  3. 1Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere

    Quod si 是句首的转接连词(“但如果”)。在条件从句中,直陈式现在时 sunt 与现在虚拟式 sit 并列,后者表示一种设定的前提或潜在让步。主句中 necesse est 支配对格加不定词结构,其主语由 quod uocabulum... id...(以相关词 id 照应 quod 引导的关系分句)构成。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa028.humanitext-lat1:1