← 马格努斯·奥索尼乌斯

莫泽尔河

§ep.1-ep.2

辛马库斯的复信与对诗篇的盛赞

辛马库斯复信奥索尼乌斯,半带怨怼地责备对方未曾直接赠予《摩泽尔》卷册,同时盛赞该诗对河流与游鱼的描摹足以同维吉尔的杰作相媲美。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§ep.1

​Petis a me litteras longiores: est hoc in nos veri amoris indicium, sed ego, qui sim paupertini ingenii mei conscius,1 Laconicae malo studere brevitati, quam multiiugis paginis infantiae meae maciem publicare. nec mirum, si eloquii nostri vena tenuata est, quam dudum neque ullius poematis tui neque pedestrium voluminum lectione iuvisti. unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati faenoris credidisti?2 volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. cur me istius libelli, quaeso, exortem esse voluisti? aut ἀμουσότερος3 tibi videbar, qui iudicare non possem, aut certe malignus, qui laudare nescirem. itaque vel ingenio meo plurimum vel moribus derogasti. et tamen contra interdictum tuum vix ad illius operis arcana perveni, velim tacere, quid sentiam; velim iusto de te silentio vindicari; sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae.

你向我索要更长篇幅的书简:这是对我真正情谊的明证;但我既深知自己才思匮乏,便宁愿恪守拉科尼亚式的简约,也不愿在连篇累牍中向世人暴露我幼稚文辞的干瘪。倘若我们文辞的泉脉已经枯竭,这亦不足为奇,因为长期以来,你未曾以自己任何诗作的诵读,亦未以散文卷册的诵读来滋润它。既然你未曾借出任何文学的本金,又凭何向我的言谈索取丰厚的利息?你的《摩泽尔》经由你神妙的诗行得以奉献,在众人的手掌与怀抱间翻飞流转,唯独掠过我们的唇边。我且问你,为何要让我与那卷小书无缘?要么在你看来我过于粗鄙缺乏文雅,无法做出品评;要么确是心怀叵测,不知如何赞美。因此你若非极大地贬抑了我的才赋,便是极大地折损了我的德性。然而违逆着你的禁令,我终究勉力窥探到了该作品的秘奥;我本愿对自己所感默不作声,愿以理所应当的沉默向你复仇,但对你作品的赞叹粉碎了遭受不公的委屈感。

§ep.2

​Novi ego istum fluvium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis, hunc tu mihi inproviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Nilo maiorem, frigidiorem Scythico Tanai clarioremque hoc nostro populari Tiberi reddidisti. nequaquam tibi crederem de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, ni scirem, quod nec in poemate mentiaris.4 unde illa amnicorum piscium examina repperisti quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distanti, sic sapore, quae tu pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti? atquin in tuis mensis saepe versatus cum pleraque alia, quae tunc in pretio erant, esui obiecta mirarer, numquam hoc genus piscium deprehendi, quando tibi hi pisces in libro nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? iocari me putas atque agere nugas? ita deus me probabilem praestet, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo.5 Sed iam desinam mei oblitus doloris inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam trahas, quod te miramur offensi, spargas licet volumina tua et me semper excipias:6 fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate, vale.

早在追随不朽皇帝军旗之时,我便熟知那条江河:它足以媲美诸多流水,却难敌最为浩瀚者;而今你凭着卓绝诗句的庄严,竟出人意料地为我将它呈现得比埃及的尼罗河更为浩大,比斯基泰的塔奈斯河更为寒冷,比我们同胞的这条台伯河更为显赫。若非我深知你即便在诗歌中亦不说谎,面对你关于摩泽尔河源头与流向的宏大叙述,我断然不敢信从。你究竟自何处寻得那些成群的河鱼?它们名目互异,色彩斑斓,体形殊异,风味各别,竟被你以那首诗篇的辞彩妆点得胜过了自然的馈赠!然而昔日我常作客于你的餐席,惊叹于当时备受珍视的诸多其他盘中珍馐,却从未发现此类鱼产;未曾登临你案俎的这些鱼群,究竟何时于你的书卷之中孕育而生?你以为我在开玩笑、打趣胡谈吗?愿神明垂怜于我,正如我确凿将你这卷诗作与玛罗的经典并列一般。但我现在该止步了,不再忘却自身的怨怼而执迷于对你的赞颂,免得你把我们虽受怠慢却依然赞叹你这一点,也归为你的荣耀。任凭你分发你的卷册并永远将我排除在外吧:即便仰赖旁人的慷慨,我们也终将得享你的佳作。珍重。

语法注6 条
  1. ep.1qui sim paupertini ingenii mei conscius

    关系代词 qui 引导的从句中,动词 sim 采用现在时虚拟式,表示原因(“因为深知自己才思匮乏”),属于关系从句的虚拟式表原因用法。

  2. ep.1unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati faenoris credidisti?

    运用借贷金融词汇构成的隐喻句。credidisti(借出/投资)、faenoris(文学本金/借贷)与 usuram(利息)形成对比,逻辑为“既然未曾借出任何本金,何以索要高额利息”。关系代词 qui 的先行词即 poscis 的主语(tu)。

  3. ep.1ἀμουσότερος

    原文直接使用了希腊语比较级形容词 ἀμουσότερος(更缺乏文雅修养的、不通音律的)。这是罗马晚期书信体中借用希腊词汇以显文雅与幽默的修辞手法,与后文的 aut certe malignus 构成对仗。

  4. ep.2nequaquam tibi crederem ... ni scirem, quod nec in poemate mentiaris

    由未完成过去时虚拟式 crederem 与 scirem 构成的与现在事实相反的虚拟条件句(“若非我深知……我绝不会相信你……”)。后面的 quod 从句充当 scirem 的宾语从句。

  5. ep.2ita deus me probabilem praestet, ut ego hoc tuum carmen libris Maronis adiungo

    表示郑重断言或起誓的固定句式(ita ... ut ...),praestet 为表愿望的虚拟式:“愿神明垂怜保全于我,正如我确凿将你这卷诗作与玛罗(维吉尔)的著作并列一般”,以极其庄重的口吻表达对作品的极高赞美。

  6. ep.2spargas licet volumina tua et me semper excipias

    非人称动词 licet 直接接虚拟式 spargas 与 excipias 构成的让步句(“纵使你散布你的卷册并永远排除我”),与主句中的 tamen(然而)相呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa019.humanitext-lat2:ep.1-ep.2