- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa016.humanitext-lat2:pr.1-pr.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者在亲自到访前将为孙子所作的劝诫小册寄给儿子以求不受拘束的评判,并辩解该诗采用轻柔华丽的风格是为契合幼童的年龄。
libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici luseram, venturus ipse praemisi legendum.1 hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint)2 fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum, "quas matres student demissis umeris esse, vincto pectore, ut graciles sient.3" nosti cetera.
为了我的小孙子——你妹妹的百合花——我当作劝诫书而戏作的那本小册子,在我亲自前往之前,已先行寄去供你阅读。因为我宁愿这样做,也不愿亲自朗诵,以便你的评判能够更为自由。评判通常会受阻于两个原因:其一,听到的内容比读到的内容更快从我们耳边掠过;其二,评判的坦率性会因朗诵者在场而受到拘束。如今对你而言,这两方面都完好无损,因为作为阅读者你有从容的闲暇,而作为评判者,对我的顾忌亦不会成为障碍。但是,听着,最亲爱的儿子,我有一事要提醒你:如果这些诗句中有任何地方在你看来(因为我恐怕有很多)显得辞藻过于雕琢而欠缺真切,且外在色彩多于内在实质,那是我明知如此而任其流淌的,好让它们显得娇柔而非刚劲,正如那些少女, “母亲们竭力让她们垂肩束胸,以便显得苗条。” 其余的诗句你也知晓。
Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶς παῖδες οἱ γέροντες. ad summam valeat austeritas tua: mihi cum infante ratio est.4 Vale, fili dulcissime.
因此,剩下的便是你可能会问:“对于您自己都宣称是有缺陷的东西,为何还要等待我的评判呢?”我自然会回答说,对这种诗作,我在外人面前会面红耳赤,但在我们自家人之间却不那么害羞;因为我写下这些,与其说是适合我的年龄,不如说是适合他的年龄——或许也适合我的年龄,正如俗话所说:“老人如童子者再。”总而言之,收起你的严厉吧:我的交道是和小孩子打的。别了,最亲爱的儿子。
- pr.1venturus ipse praemisi legendum
venturus ipse 为与主句主语一致的将来分词,表示意图或时间背景(“我本人打算前往”)。legendum 是与直接宾语 libellum 一致的动形词(表目的的谓语性用法),意为“先行寄去供阅读/以便被阅读”。
- pr.1nam vereor, ut multa sint
古典拉丁语中 vereor ut + 虚拟语气表示担心某事不发生,但在晚期拉丁语中常等同于古典时期的 vereor ne,表示担心某事发生。此处作为谦逊的插入句,意为“因为我恐怕有很多”。
- pr.1quas matres student demissis umeris esse, vincto pectore, ut graciles sient
引自泰伦提乌斯《太监》第313行。demissis umeris 与 vincto pectore 为性质夺格,作 esse 的表语,意为“具有低垂的肩膀、紧束的胸部”。sient 是早期拉丁语喜剧中代指 sint 的虚拟语气现在时第三人称复数古形式。
- pr.2mihi cum infante ratio est
cum 为介词(即 mihi cum infante ratio est)。成语 rationem habere cum aliquo(或 alicui ratio est cum...)表示“与某人有交涉/往来/打交道”,此句意为“我是和小孩子打交道(我的对象是幼童)”。
