← 马格努斯·奥索尼乌斯

书信集

§33.pr-33.9

馈赠园莺及咏叹捕鸟技艺的短诗

作者为向惯享海味的友人只赠送区区数只园莺及附带短诗而致歉并请求谅解,随后以诗句描绘了捕鸟的情景以及将猎获按由肥到瘦的顺序陈列于木板上的巧思。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33.pr

​Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium viderer adiungere, pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi. quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus.1 sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas.2

向一位尽享海味珍馐的一家之主呈献陆上与乡野之物,确实是一种冒犯;但我为了能有一个借口与情投意合的阁下攀谈,并显得给这番交谈附上某种致敬的微礼,便在男童们傍晚带回的少之又少的鸟雀中,寄去屈指可数的几只园莺。因我对它们的稀少感到汗颜,便又用短诗缀连了更多的话语,仿佛真要用喋喋不休来补足数目一般。然而由于二者都难免受人指责,阁下若能以宽仁而亲切的态度赦免二者,便会使这微少不显粗鄙,繁复的絮叨亦不至令人厌烦。

§33.1

​Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,

故请收下在荆棘丛生的乡野中长成的飞禽吧,

§33.2

​quas latitans filicis sub tegmine callidus auceps,

巧黠的捕鸟人潜伏在蕨草的遮蔽之下,

§33.3

​dum simili mentitur aves fallitque susurro,

用仿声的私语摹拟鸟鸣以诱骗它们,

§33.4

​agmina viscatis suspendit credula virgis.

将轻信的鸟群黏挂在涂满鸟胶的树枝上。

§33.5

​tunc referens tenuem non parvo munere praedam

随后他带回微薄的猎获——却也是一份不小的赠礼——

§33.6

​digerit aucupium tabulis: et primus opimis

将所捕之禽铺陈于木板之上:首排

§33.7

​ordo nitet, sensim tenuatus ad ima tabellae.

因丰腴而光鲜,向着木板底部逐渐变得瘦小。

§33.8

​ut minus offendat macies, praelata saginae

为了免使干瘦令人不悦,那预先呈献的肥美丰姿,

§33.9

​gratia praeventos pingui iuvat alite visus.3

取悦了早已被肥硕之禽先入为主吸引的双眼。

语法注3 条
  1. 33.prquasi vero numerum loquacitate facturus

    连词 quasi vero 与将来分词 facturus 连用,表示假设且带有自嘲意味的意图:“仿佛真要以多言来凑足数目一般”。vero 加强了这种假设的反讽与非真实性。

  2. 33.prtu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas

    主句动词 facies 与动名词夺格 ignoscendo(表示方式/手段)结合,并统辖其后的从属从句 ut ... videatur(结果/目的从句):“通过宽恕……,您将使得……”。

  3. 33.8praelata saginae gratia praeventos pingui iuvat alite visus

    带有交错语序(hyperbaton)的诗歌句式。其核心骨架为 gratia(主语)... iuvat(谓语动词)... visus(宾语)。完成分词 praelata(“置于前面的”)与属格 saginae(“肥美的”)修饰主语 gratia;而宾格名词 visus(“视线/目光”)则被完成分词 praeventos(“预先被吸引/先入为主的”)及手段夺格 pingui ... alite(“以肥硕之鸟”)所修饰。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.humanitext-lat2:33.pr-33.9