← 马格努斯·奥索尼乌斯

书信集

§31.253-31.331

预备末日审判与鲍利努斯请求理解隐修

鲍利努斯反驳奥索尼乌斯带有讽刺意味的责难非父辈应有之举,阐明自己的隐修与全心奉献是为了预备基督的再临与最后的审判,并请对方要么同享这一盼望,要么听凭自己唯独受基督的裁决。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
253

​Caesareas inter parili titulo palmatas

它在御用绣袍之间以同等的头衔,

​fulget inadtrito longum venerabilis auro,

在未经磨损的金线下长久尊严璀璨,

255

​florentem retinens meriti vivacis honorem.

保有那生生不息之功绩所绽放的尊荣。

​aut eum Lucani retinens culmine fundi,

抑或,当你在卢卡努斯的庄园高处居留、

​aemula Romuleis habitans fastigia tectis,

栖身于媲美罗马宅邸的崇厦之中时,

​materiam praebente loco, qui proxima signat,

你会仅仅因为邻近的村邑提供了话题,

​in Condatino dicetis degere vico?1

便说自己是生活在孔达特的小村里吗?

260

​Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis;

玩笑自可大开其门,虚构之词亦无妨戏耍;

​sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,

然而,口吐柔言却暗磨利齿,

​ludere blanditiis mentibus et male dulces

戏弄笃诚的心灵,

​fermentare iocos satirae mordacis aceto

以刺骨讽刺的酸醋去发酵险恶温软的戏谑,

​saepe poetarum, numquam decet esse parentum,

此风常属于诗人,却绝不当出自父辈。

265

​namque fides pietasque petunt, ut, quod mala nectens

因为信义与孝敬皆要求,

​insinuat castis fama auribus, hoc bona voti

对于恶意编织的谣言灌入纯洁耳中的话语,

​mens patris adfigi fixumque haerescere cordi

怀有良好意愿的父辈之心绝不可任其烙印、深植于心底;

​non sinat, et vulgus scaevo rumore malignum

而且,与恶意民众那险恶流言所说的不同,

​ante habitos mores, non semper flectere vitam

改变以往的习性、

270

​crimen habet: namque est laudi bene vertere,2 cum me

扭转生活并不总是一件罪过,因弃恶从善本该获得赞许。

​inmutatum audis, studium officiumque require.

当你听闻我已改变,请先探究我的志趣与职分:

​si pravo rectum, si relligiosa profanis,

若是以邪恶取代正直,以凡俗取代神圣,

​luxurie parcum, turpi mutatur honestum,

以奢侈取代节俭,以丑恶取代崇高,

​segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis

若我变得懒散、懈怠、隐于卑污,

275

​in mala perversi: blandum licet ira parentem

那请怜悯你那滑入罪恶的同侪;那时不妨让愤怒激起仁慈的父亲,

​excitet, ut lapsum rectis instauret amicum

好以正直的德行匡正跌倒的朋友,

​moribus et monitu reparet meliora severo.

用严厉的告诫重拾更善之事。

​At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis,

但倘若你听闻的,正如我所选定并遵循的那样,

​corda pio vovisse deo venerabile Christi

是我将心灵许配给仁善的上帝,

280

​imperium docili pro credulitate sequentem,​persuasumque dei monitis aeterna parari

以温顺的信从追随基督尊严的训诫,并深信依照上帝的戒律,

​praemia mortali damnis praesentibus empta,​non reor id sancto sic displicuisse parenti,

死生有涯之人借由当下的舍弃可以换得永恒的赏赐——我不信一位圣洁的父亲会对此深感不悦,

​mentis ut errorem credat sic vivere Christo,

以至于竟认为依照基督所命定那样为基督而活,乃是心智的狂乱。

285

​ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius

这狂乱令我欣喜,我对此绝不后悔;

​erroris, stultus diversa sequentibus esse

只要我的决断在永恒的君王看来是智慧的,

​nil moror, aeterno mea dum sententia regi

我丝毫不在意在背道而驰的人眼中成为愚人。

​sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,

凡是属人的一切皆是短暂的:带着病弱之躯、

​temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:

属于垂暮之光的人,若没有基督,不过是尘埃与幻影。

290

​quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.

人所称许或谴责的,其分量不过与那审判者自身相当:

​ipse obit atque illi suus est comitabilis error

他自己必将死去,他的谬误将与他同行,

​cumque suo moriens sententia iudice transit.

他的裁决也将随那必死的审判者一同消逝。

​Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis

而且,若非趁着现世尚在,

​cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,

我们将依从主基督的诫命生活视为切肤之忧,

295

​sera erit exutis homini querimonia membris,

那么当人褪去肢体之时,

​dum levia humanae metuit convicia linguae,

再去哀叹自己因惧怕凡人舌头的轻微责难而未曾畏惧神圣审判者的严酷震怒,

​non timuisse graves divini iudicis iras:

一切便悔之晚矣。

​quem patris aeterni solio dextraque sedentem,

正是这位基督,祂安坐于永恒之父的宝座与右边,

​omnibus impositum regem et labentibus annis

被立为万有之王,并将在岁月流逝之末降临,

300

​venturum, ut cunctas aequato examine gentes

以平正的天平审判万邦,

​iudicet et variis referat sua praemia gestis,

照各人的所作所为施予相应的报偿;对此我深信不疑,

​credo equidem et metuens studio properante laboro,

并怀着敬畏之情在迫切的精进中劳苦,但求有一线可能,

​si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.3

使我不至在罪过得脱之前便被死亡解脱。

​Huius in adventum trepidis mihi credula fibris

为了迎接祂的降临,我的心在颤栗的内腑中笃信战兢,

305

​corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,

灵魂对未来警醒而急切,预先忧惧着:

​praemetuens, ne vincta aegris pro corpore curis

若被肉躯的病态牵挂所束缚,被世事的重负所压沉,

​ponderibusque gravis rerum, si forte recluso

万一天宇洞开、宏亮的号角骤然震响,

​increpitet tuba vasta polo, non possit4 in auras

它是否将无法乘着轻盈的双翼冲入空中去迎候君王,

​regis ad occursum levibus se tollere pinnis,

在天国圣徒尊荣的万众之中翱翔?

310

​inter honora volans sanctorum milia caelo,​qui per inane levis neque mundi conpede vinctos

那些圣徒在虚空中将轻盈而不被尘世羁绊所系的双足,

​ardua in astra pedes facili molimine tollent

以轻捷之势举向高峻的星辰,

​et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,

乘着轻柔的云朵穿行于群星之间,

​caelestem ut medio venerentur in aere regem

在半空中礼拜天上的君王,

315

​claraque adorato coniungant agmina Christo.

让光辉的列队与受崇敬的基督相合。

​Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris

这就是我的畏惧,这就是我的劳苦:

​sopitum tenebris sterili deprendat in actu,

唯恐那末日骤然将我捕获于幽暗沉沦的盲目与徒劳的行径中,

​tempora sub vacuis ducentem perdita curis,

捕获于虚妄忧虑下荒废的岁月里。

​nam quid agam, lentis si, dum coniveo votis,

因为,倘若在我耽于迟缓的誓愿而打盹时,

320

​Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet

基督从天庭的堡垒显现并向我放射光芒,

​et, subitis domini caelo venientis aperto

而我被从洞开的苍穹降临之主的骤然光芒刺得目眩,

​praestrictus radiis, obscurae tristia noctis

在骤至的光芒中仓皇无措地去寻找幽暗黑夜的凄惨藏身之所,

​suffugia inlato confusus lumine quaeram?

我又该怎么办呢?

​Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,

为了不让对真理的怀疑、对今生的贪恋、

325

​vel praesentis amor vitae rerumque voluptas

对尘俗的享乐以及世虑的辛劳将我引向这般结局,

​curarumque labor, placuit praevertere casus

我决意以坚定的志向先发制人以避灾厄,

​proposito et curas finire superstite vita

在生命尚存时终结世俗的忧虑,

​communemque adeo ventura in saecula rebus

并以安详的胸怀,

​expectare trucem securo pectore mortem.

静候那在未来的世代降临于万物的严酷死亡。

330

​Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:

倘若这合乎你的心意,请为你朋友丰盛的盼望而欣喜;

​si contra est, Christo tantum me linque probari.5

倘若相反,便请任由我唯独求得基督的悦纳。

语法注5 条
  1. 31.259in Condatino dicetis degere vico

    承接前文时间副词从句 aut cum... habitans 的主句疑问句。dicetis 为直陈式将来时第二人称复数(用作尊称复数或涵盖更广泛的读者),具有反诘语气:“难道你们/您竟会说生活在……?”

  2. 31.270bene vertere

    vertere 作不及物(中动态)用法,意为“转变、转向”。不定式短语 bene vertere 作主语,谓语为 est 搭配表目的/结果的与格 laudi(“值得赞许”)。

  3. 31.303ne morte prius quam crimine solvar

    从属于 laboro 的否定目的从句,其间插入了条件句 si qua datur [via/facultas](若有任何途径被赐予)。solvar 为现在时被动语态虚拟式。表现出末世论意义上的救赎焦虑:“唯恐在罪得赦免之前,先被死亡解脱”。

  4. 31.306praemetuens, ne ... non possit

    由表示担忧的分词 praemetuens 引导的惧怕从句。双重否定 ne ... non 表示唯恐某事不能发生(“唯恐无法……”),谓语动词为虚拟式 possit。其间插入了多个修饰语(分词短语 vincta, gravis 及条件状语从句 si forte ... increpitet),构成了较长的离隔结构。

  5. 31.331Christo tantum me linque probari

    linque(动词 linquo 的现在时主动第二人称单数命令式)支配宾格与不定式结构(me probari),意为“任由我唯独受基督的检验/悦纳”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.humanitext-lat2:31.253-31.331