- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.humanitext-lat2:26.pr1-26.50
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥索尼乌斯向保利努斯讽刺地描画了昔日总管、现已转行行商的菲隆,恳求保利努斯准许菲隆在赫布罗马古斯暂住并借出船只运送粮食,以解救卢卡尼亚库斯庄园面临的饥荒。
multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebromagum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit.1
我的儿子保利努斯啊,频频出现的机缘为我备下了向你致谢的无数缘由,而你天性中仁厚温和的宽厚更将这些缘由拱手相赠。正因为在我有所祈求时你从不回绝,你非但没有挫败、反而愈发激起了我的放肆:正如眼下在我昔日的管事菲隆一事上,你同样会领教到的那样。他在各地田庄收罗了各色货物并囤积在赫布罗马古斯,借住于你的仆人所准予的居所,如今却面临着过早被逐出的凶险。除非你在我的恳求下施以宽宥,让他能为自身方便而获得居留的延宕,并提供驳船或其他舟楫直至城镇,好将我们的一批粮食运去,使卢卡尼亚库斯的庄园及时摆脱匮乏;否则,这位文人墨客的整个家眷便不再属于西塞罗的《论分配谷物》,而要归入普劳图斯的《谷象》之中了。
Hoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut Plautus ait, "Per ceram et linum litterasque interpretes;" sed per poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.2
为了更易于求得此事,或者说,倘若你回绝便要畏惧更大的烦扰,我特地为你寄去这封以短长格诗行编排并加盖印记的书简,免得信使若无封印为凭来到你面前,你会说他是冒名顶替之人。然而我的封印,并非如普劳图斯所言: “借由蜡、细绳以及充当媒介的文字”; 而是借由诗的印记:你尽可将其断定为烙下的焦印,而非压印的符记。
Philon, meis qui vilicatus praediis,
菲隆,曾在我田庄担任总管者, 或照他自己的心愿,
ut ipse vult, ἐπίτροπος,
该称“埃皮特罗波斯”——
(nam gloriosum Graeculus nomen putat.
(因为这个希腊小子自以为这是显赫之名,
quod sermo fucat Dorius)
只因有多利斯方言为其添彩)——
suis querellis adserit nostras preces,
正把我们的祈求与他自身的抱怨捆绑在一起,
quas ipse lentus prosequor.
而我自己对此也是拖沓勉强地代为转达。
videbis ipsum, qualis adstet comminus,
你将亲眼目睹他近前时的尊容,
imago fortunae suae,
那是他自身境遇的活生生写照: 皮包骨头,
carnis, comosus, hispidus, trux, atribux,
毛发蓬乱,硬刺直竖,面貌凶煞,肤色黝黑,
Terentianus Phormio,
活脱脱一个泰伦提乌斯笔下的福尔米奥,
horrens capillis ut marinus asperis
粗硬的毛发倒竖着,恰似海里的海胆,
echinus aut versus mei.
亦或我那生涩的诗行。
hic saepe falsus messibus vegrandibus
此人屡屡为微薄的歉收所惑,
nomen perosus vilici,
深恶痛绝农庄总管这一头衔,
semente sera sive multum praecoqua
因播种太迟或过早,
et siderali inscitia
以及对星宿天象的全然无知,
caelum lacessens seque culpae subtrahens
便怨天尤人,自己逃脱罪责,
reos peregit caelites.
反倒将天上的诸神定为罪魁祸首。
non cultor instans, non arator gnaruris,
他既非勤勉的耕者,亦非熟稔的农夫,
promusque quam condus magis,
向来是出库多于入库,
terram infidelem nec feracem criminans negotiari maluit
他指责土地不忠、土地瘠薄, 宁愿转行去做买卖,
mercator quo libet foro venalium,
成为浪迹于任何奴隶市场的商贾,
mutator ad Graecam fidem,3
按照希腊式的信用进行现货交易的兑换商,
sapiensque supra Graeciae septem viros
宛如一位超越希腊七贤的智者,
octavus accessit sophos.
以第八位哲人的身份列席其间。
et nunc paravit triticum casco sale
如今他用陈盐换得了麦子,
novusque pollet emporus;
作为新晋巨商正春风得意;
adit inquilinos, rura, vicos, oppida
为了土地与海洋的贸易, 他穿梭于佃户、田畴、
soli et sali commercio;
村庄与城镇之间; 驱使着长艇、
acatis, phaselis, lintribus, stlattis, rate
轻舟、独木舟、大船与木筏,
Tarnim et Garumnam permeat
穿行于塔恩河与加龙河之上; 将盈利化为亏损,
ac lucra damnis, damna mutans fraudibus
将亏损化为欺诈, 在让我陷入赤贫的同时,
se ditat et me pauperat.
使他自己日渐殷实。
Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam
如今他一路顺流抵达你的赫布罗马古斯,
sedem locavit mercibus,
为他的货品觅得了落脚之地,
ut inde nauso devehatur triticum
据他所言,以便从那里由驳船运出麦子,
nostros in usus, ut refert,
以供我们自己支用。
hunc ergo paucis ne graveris hospitem
因此,切莫厌烦这位客居数日的过客, 请照拂他,
cura diebus ut meet,
使他能畅行无阻,
adactus ut mox navis auxilio tuae
好在借由你舟楫之力的催促下,
ad usque portus oppidi
直达那座城镇的港口, 就在当下,
iam iam Perusina, iam Saguntina fame
将卢卡尼亚库斯
Lucaniacum liberet.
从如同佩鲁西亚或萨贡托那般的饥荒中解救出来。
Hoc si impetratum munus abs te accepero,
若我能从你手中承蒙这份应允的厚礼,
prior colere quam Ceres:
你的受敬重程度当在刻瑞斯之前:
Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,
昔日的特里普托勒摩斯,抑或唤作埃庇米尼得斯之人,
aut viliconum Buzygem,
还是农庄管事之祖布律葛斯,
tuo locabo postferendos numini,4
我都将置于你的神威之下;
nam munus hoc fiet tuum.
因为这重再造之恩,终将归功于你。
- 26.pr1quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit.
句首的 quod 用作连接副词(“因此”、“而”),引导条件从句 nisi indulseris。动词 indulseris 的宾语/补足成分由 ut 引导的名词性从句构成(ut et mora habitandi... et nauso... advehi possit),其后又附有目的从句 Lucaniacus ut inopia liberetur mature。主节的主动词为 pertinebit。“Tullii frumentariam”(西塞罗关于分配谷物的正规演说)与“Curculionem Plauti”(普劳图斯以谷象虫命名的饥饿喜剧《库尔库利奥》)构成诙谐的对照,借指家眷将陷入饥荒。
- 26.pr2magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.
未完成过去时虚拟式 iudicares 表达推测或潜在语气(“你会判定为……”)。此处承接前文的“诗的印记”(poeticum characterem),将短长格讽刺诗的辛辣刻薄之感比作“烧烙的焦印”(nota inusta),而非普通的泥蜡“压印”(signum impressum)。
- 26.24ad Graecam fidem
拉丁语成语,字面为“按希腊人的信用”,指“不赊欠的现金交易”或带有欺诈不实意味的买卖。此处用于讽刺菲隆弃农从商后,变成了一个锱铢必较、狡诈成性的商贩与货币兑换商(mutator)。
- 26.49tuo locabo postferendos numini
动词 locabo 的直接宾语为前文列举的农业神话人物(Triptolemon, Epimenidem, Buzygem),动形词 postferendos 用作宾语补足语(“置于……之后/亚于……”)。与格 tuo numini 由复合含义的 postferendos 所支配(“置于你的神灵威严之下”)。
