← 马格努斯·奥索尼乌斯

每日功课

§3.1-3.85

赞颂三位一体并祈求赦罪的清晨祷告

祈祷者赞颂圣父、圣子与圣灵三位一体,恳求基督作中保,祈赐赦免罪愆、远离诱惑、得享平素清廉虔敬之生活与安详之终局,并在会众应和的“阿们”声中结束祷告。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​OMNIPOTENS, solo mentis mihi cognite cultu,

全能的主啊,唯有藉着心灵的崇敬方为我所知,

​ignorate malis et nulli ignote piorum:

恶人不能认识您,虔敬之人无一人不知晓您:

​principio extremoque carens, antiquior aevo,

您无始无终,比已逝去或将到来的

​quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque

任何时代更为古老;您的形态与本质,

5

​nec mens conplecti poterit nec lingua profari:

心智既无法测度,言辞亦不能道尽;

​cernere quem solus coramque audire iubentem

能够面对面瞻仰您、亲耳垂听您的诫命、

​fas habet et patriam propter considere dextram

并侍立在天父右侧的,唯有

​ipse opifex rerum,1 rebus causa ipse creandis,

万物的创造者本身,祂本身即是万物受造的渊源,

​ipse dei verbum, verbum deus, anticipator

天主的圣言本身,既是圣言又是天主,是祂将造之

10

​mundi, quem facturus erat: generatus in illo

世界的预先居有者;祂诞生于那

​tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante

时间尚不存在的时刻;祂的出现早于

​quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:

光芒与赤红的晨星普照天空之时;

​quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius

没有祂,就没有任何造化成就,万物皆藉祂而造成;祂的

​in caelo solium, cui subdita terra sedenti

宝座在天上,大地俯伏于坐着的祂脚下,

15

​et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:

海洋与暗夜不可逾越的混沌亦然;

​inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:

祂永不停息,自行运转万有,赋无生气的万物以生机;

​non genito genitore deus,2 qui fraude superbi

祂是出自无生之父的天主,因傲慢之民的

​offensus populi gentes in regna vocavit,

诡诈而愤怒,便召集外邦人进入神国,

​stirpis adoptivae meliore propage colendus:

当由义子谱系之更良善的后嗣来敬奉;

20

​cernere quem licuit proavis, quo numine viso

祖先曾得以亲睹祂,见到了这尊神容,

​et patrem vidisse datum: contagia nostra

便也被赐予见到了天父;祂背负了我们的

​qui tulit et diri passus ludibria leti

污秽,忍受了残酷死亡的戏弄,

​esse iter aeternae docuit remeabile vitae:

昭示了一条回归永恒生命的道路:

​nec solam remeare animam, sed corpore toto

不仅灵魂能够折返,而且带着完整的肉躯

25

​caelestes intrare plagas et inane sepulcri

进入天穹的疆域,将那幽空墓穴的

​arcanum vacuis adopertum linquere terris.

隐秘留在空寂的大地上被遮蔽掩埋。

​Nate patris summi nostroque salutifer aevo,

至高天父的圣子,为我们时代带来拯救的主啊,

​virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,

天父已将为父的诸般德能交付于您,

​nil ex invidia retinens plenusque datorum,

毫无嫉妒的保留,满怀恩施的厚赐,

30

​pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.

求您为这些祷告开启道路,将它们送至天父耳畔。

​Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem

天父啊,求您赐予一颗面对一切罪愆皆不可战胜的心,

​vipereumque nefas nocituri averte veneni,

驱散那带来危害的毒蛇之罪恶毒液;

​sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam

蛇陷害了原初的夏娃,

​deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum

并把受骗的亚当拉入其中,这难道还不够吗?

35

​semina, veridicis olim praedicta prophetis,

让我们这些 曾由诚实的先知所预言的子孙晚生,

​vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.

能够避开那致死巨蛇所设下的圈套。

​Pande viam, quae me post vincula corporis aegri

求您开启道路,在摆脱病弱肉身的羁绊之后,

​in sublime ferat, puri qua lactea caeli

引领我升至高天,在那里纯净天穹的银河小径

​semita ventosae superat vaga nubila lunae,

超越了多风之月流散的云翳;

40

​qua proceres abiere pii quaque integer olim

敬虔的先贤们已循此而去,昔日毫发无损、

​raptus quadriiugo penetrat super aera curru

乘四马战车被接升天的以利亚穿透云霄进入其中,

​Elias et solido cum corpore praevius Enoch.

先行的以诺亦带着完好的肉身进入其中。

​Da, pater, aeterni speratam luminis auram,

天父啊,求您赐下所期盼的永恒之光的微风,

​si lapides non iuro deos unumque verendi

只要我不起誓将石头奉为神明,仰望着可敬圣礼的

45

​suspiciens altare sacri libamina vitae

唯一祭坛,献上生活的

​intemerata fero: si te dominique deique

无瑕供奉;只要我承认您是独生之神兼我主

​unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,

的天父,并承认与祂们二者相融的、

​qui super aequoreas volitabat spiritus undas.

昔日翱翔于汪洋水面之上的圣灵。

​Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:

父啊,求您赐予宽恕,洁净受折磨的胸怀:

50

​si te non pecudum fibris, non sanguine fuso

只要我不从牲畜的内脏中、不从流出的鲜血中

​quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:

寻求您,也不在隐秘的心腹之下揣测神意;

​si scelere abstineo errori obnoxius et si

只要我虽易于犯错却远离罪恶,只要我

​opto magis, quam fido, bonus purusque probari.

切愿而非狂妄地自认能够被证实为良善纯洁。

​confessam dignare animam, si membra caduca

求您俯纳这悔罪的灵魂,只要我憎恶

55

​execror et tacitum si paenitet altaque sensus

易朽的肢体,在静默中悔改,深切的恐惧

​formido excruciat tormentaque sera gehennae

折磨着知觉,受创的心灵预尝了地狱迟来的

​anticipat patiturque suos mens saucia manes.3

酷刑,忍受着自身的阴谴。

​Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.

天父啊,求您使这些誓愿因我们的祈求而得成全。

​nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse,

愿我一无所惧,一无所贪;愿我认为那是知足的,

60

​quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris

凡足用者;愿我不求任何卑劣之事,亦不成为自己

​sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem

羞耻的缘由;在同一时刻,我不愿加诸己身的,

​nolim facta mihi. nec vero crimine laedar

亦不对任何人施行。愿我既不受真罪的伤害,

​nec maculer dubio: paulum distare videtur

亦不受嫌疑的玷污:嫌疑在身者与真犯罪者,

​suspectus vereque reus. male posse facultas

彼此相差似乎微乎其微。愿我绝无行恶的才能,

65

​nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.

而常有行善的宁静力量。

​sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis

愿我衣食简素,深得友朋所爱,

​et semper genitor sine vulnere nominis huius,

且始终作为一个未辱没此名称的父亲;

​non animo doleam, non corpore: cuncta suetis

愿我心无痛楚,身无疾苦;所有肢体

​fungantur membra officiis: nec saucius ullis

各尽其惯常之责;没有任何部位受创,

70

​partibus amissum quidquam desideret usus.

使日常生活感念于机能的丧失。

​pace fruar, securus agam, miracula terrae

愿我享有安宁,安然度日,不以世间奇观

​nulla putem, suprema dii cum venerit hora,

为贵;当那一日的最后时辰来临,

​nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.

良心无愧的生命既不惧怕死亡,亦不妄求死亡。

​purus ab occultis cum te indulgente videbor,

当在您的宽宥下,我显为洗净了隐秘的过犯之时,

75

​omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas

当我唯一的乐事在于期盼您的审判之时,

​iudicium sperare tuum; quod dum sua differt

我将鄙视尘世万物;当那审判尚在推延其定期、

​tempora cunctaturque dies, procul exige saevum

那日子仍在迟延之际,求您将以谄媚歧途

​insidiatorem blandis erroribus anguem.

潜伏伺机的凶残巨蛇驱逐到远方。

​Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,

这虔敬却因悲哀罪愆而战栗的誓愿,

80

​nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,

圣子啊,求您在永恒天父面前作为施恩的护卫者代为陈明,

​salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,

救主,天主兼我主,睿智、荣耀、圣言,

​filius, ex vero verus, de lumine lumen,

圣子,出自真天主的真天主,出自光明的光明,

​aeterno cum patre manens, in saecula regnans,

与永恒之父同在,统御世世无穷,

​consona quem celebrant modulati carmina David:

调谐的大卫之琴所咏唱的诗篇正赞美着您:

85

​et responsuris ferit aera vocibus amen.4

——伴随那即将回应的众声,“阿们”划破长空。

语法注4 条
  1. 3.6cernere quem solus coramque audire iubentem / fas habet et patriam propter considere dextram / ipse opifex rerum

    关系代词 quem 指代开篇的 Omnipotens(天父),作 cernere 与 audire 的宾语。谓语动词短语 fas habet(具有合法的神圣特权)的主语则是后置的 ipse opifex rerum(造物主圣子)。在天父右侧坐下(patriam propter considere dextram)的主体同样是圣子,体现了约翰福音式的基督论句式框架。

  2. 3.17non genito genitore deus

    无介词夺格 genitore non genito 是表示来源的夺格(ablativus originis),修饰 deus,意为“出自无生之父的天主(即圣子)”。该表达化用了尼西亚信经关于“非受造而被生(genitus non factus)”的经典神学程式。

  3. 3.57patiturque suos mens saucia manes

    化用了维吉尔《埃涅阿斯纪》第6卷743行的名句(quisque suos patimur manes)。此处 manes 从原义“幽灵/死者之魂”引申为每个人死后应受的“报应、惩罚、冥谴”。mens saucia(因负罪受创的心灵)生前便预尝地狱的煎熬,忍受着自身的阴谴与内省折磨。

  4. 3.85responsuris ferit aera vocibus amen

    不变化名词 amen 作谓语动词 ferit 的主语,希腊式宾格 aera(天空、空气)作其直接宾语。responsuris... vocibus 为手段或伴随夺格,通过将来分词 responsuris(即将应答的)描绘出祈祷者念出“阿们”后,仆从或会众随即共鸣应和的礼拜场景。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa008.humanitext-lat2:3.1-3.85