← 马格努斯·奥索尼乌斯

凯撒传

§5.1-5.100

从恺撒至埃拉伽巴卢斯的诸帝治乱与结局

本诗以四行绝句的形式,按年代顺序历数从尤利乌斯·恺撒至埃拉伽巴卢斯的诸位罗马皇帝,评述各人的统治功过、德行、恶习与生死结局。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​NUNC et praedictos et regni sorte sequentes

如今,我将阐述前文述及之人以及依统治次序承继者,

​expediam, series quos tenet imperii,

即帝国统治之序列所包含的人物;

​incipiam ab divo percurramque ordine cunctos,

我将从神君起笔,依序巡视所有人,

​novi Romanae quos memor historiae.

我铭记于心并通晓罗马历史中的诸位。

5

​IMPERIUM, binis fuerat sollemne quod olim

往昔向来属于两位执政官的

​consulibus, Caesar Iulius optinuit.

最高统治权,由尤利乌斯·恺撒所掌控;

​set breve ius regni, sola trieteride gestum:

然而王权之律例短暂,仅行使了短短三年:

​perculit armatae factio saeva togae.1

身着托加者的武装残酷派系将他击倒。

​ULTOR successorque dehinc Octavius, idem

此后,复仇者兼继承人奥克塔维乌斯挺身而出,他同为

10

​Caesar et Augusti nomine nobilior.

恺撒,更因奥古斯都之名而尊贵无比;

​longaeva et numquam dubiis violata potestas

长久且未尝遭动荡破坏的统治权力,

​in terris positum prodidit esse deum.2

向世人昭示他是降临凡尘的神明。

​PRAENOMEN Tiberi nanctus Nero prima iuventae

获得了提比略之首名的尼禄,将早年青春的

​tempora laudato gessit in imperio,

岁月度过在备受称颂的统治之中;

15

​frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro,

其后他徒然隐居于卡普里岛孤绝的岩穴,

​quae prodit vitiis, credit operta locis.3

自以为由处所遮掩之事,实则因其恶行而昭然若揭。

​POST hunc castrensi caligae cognomine Caesar

在他之后,一位以军营军靴为绰号的恺撒

​successit saevo saevior ingenio,

继承了大位,其性情在残暴之中愈显残暴;

​caedibus incestisque dehinc maculosus et omni

随后他因杀戮与乱伦而污浊不堪,

20

​crimine pollutum qui superavit avum.

超越了那位浸透于各种罪孽的祖父。

​CLAUDIUS inrisae privato in tempore vitae,

克劳狄乌斯在平民时期的生活备受讥弄,

​in regno specimen prodidit ingenii,

登基之后却彰显了其天赋才干之表征;

​libertina tamen nuptarum et crimina passus

然而他承受了释奴与后妃们的罪行,

​non faciendo nocens, set patiendo fuit.

并非因作恶而有罪,乃是因隐忍而招尤。

25

​AENEADUM generis qui sextus et ultimus heres,

作为埃涅阿斯子孙血脉的第六位亦即最后一位继承人,

​polluit et clausit Iulia sacra Nero.

尼禄玷污并终结了尤利乌斯家族的祭祀;

​nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae.

他一生中的恶行,如同虔敬之名一般繁多。

​disce ex Tranquillo: set meminisse piget.

当向苏埃托尼乌斯求索:但忆及此事令人心生厌弃。

​SPE frustrate senex, privatus sceptra mereri

因希望而落空的长老啊,身在草野时被视作

30

​visus et imperio proditus inferior,

配享权杖,受托帝权之后却显露平庸;

​fama tibi melior iuveni; set iustior ordo est

你年轻时的名声更为美好;然而更为正当的次序是:

​conplacuisse dehinc, displicuisse prius.

起初令人不悦,此后始受称许。

​AEMULA polluto gesturus sceptra Neroni

意图执掌比肩污浊尼禄之权杖的

​obruitur celeri raptus Otho exitio,

奥托,被迅疾的毁灭所倾覆而终;

35

​fine tamen laudandus erit, qui morte decora

然而因其结局他理应受赞,他以体面的死,

​hoc solum fecit nobile, quod periit.

仅将此一事化为崇高:那便是他的殒命。

​VITA ferox, mors foeda tibi, nec digne, Vitelli,

残暴的生命,丑陋的死亡属于你,维特里乌斯,你不配

​qui fieres Caesar: sic sibi fata placent.

成为恺撒:命运竟以此自悦;

​umbra tamen brevis imperii; quia praemia regni

然而帝国的阴影何其短暂;盖因王权的赏报,

40

​saepe indignus adit, non nisi dignus habet.

不配之人虽常临幸,却唯有相称者方能长久执掌。

​QUAERENDI adtentus, moderato commodus usu,

勤于搜求,适度运用时显露慷慨,

​auget nec reprimit Vespasianus opes,

韦斯帕芗增殖财富而未加遏抑;

​olim qui dubiam privato in tempore famam,

往昔在平民时期那暧昧不定的声誉,

​rarum aliis, princeps transtulit in melius.

他在成为元首后转变为善美——此乃他人所罕见。

45

​FELIX imperio, felix brevitate regendi,

因帝位而蒙福,因统治之短暂而蒙福,

​expers civilis sanguinis, orbis amor.

未曾沾染同胞之血,世人之所爱啊。

​unum dixisti moriens te crimen habere;

临终时你曾言自己仅有一件罪愆;

​set nulli de te, nec tibi credidimus.

然而无论关于你旁人所言,还是你自己所说,我们皆不曾相信。

​HACTENUS edideras dominos, gens Flavia, iustos.

至此,弗拉维乌斯家族啊,你曾诞下公正的主人;

50

​cur duo quae dederant, tertius eripuit?

为何前两人所赐予的,第三人却尽数剥夺?

​vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum

曾拥有他们几不足抵偿,因贤良者的恩赐

​sunt brevia; aeternum, quae nocuere, dolent.

短暂易逝;而造成伤害之事,却带来永恒的伤痛。

​PROXIMUS extincto moderatur sceptra tyranno

在暴君伏诛之后,老迈的涅尔瓦

​Nerva senex, princeps nomine, mente parens.

执掌权杖,名义上为元首,心灵上若慈父;

55

​nulla viro suboles; imitatur adoptio prolem,

此人别无子嗣;收养之事仿效了亲生后裔,

​quam legisse iuvat, quam genuisse velit.

他欣然挑选此人,更愿此人由己所出。

​ADGREDITUR regimen viridi Traianus in aevo,

图拉真在风华正茂之年踏入统治之列,

​belli laude prior, cetera patris habens.

在战阵之荣光上超越其父,在其余诸事上承继父德;

​hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi,

他同样没有后代,通过选拔之机缘将一人与己相连,

60

​quem fateare bonum, diffiteare parem.

你当承认其贤善,却当否认其可堪匹敌。

​AELIUS hinc subiit mediis praesignis in actis:

此后埃利乌斯承继,于统治的中期卓然超群;

​principia et finem fama notat gravior,

较沉重的名声标记了他的起始与终局;

​orbus et hic: cui iunctus erit documenta daturus,

此人亦无子嗣:与他相接之人将提供明证,

​adsciti quantum praemineant genitis.

昭示领养者较亲生者何等超迈。

65

​ANTONINUS abhinc regimen capit ille vocatu

此后安敦尼摄取国政,因受拥戴

​consulesque Pius, nomen habens meriti,

及执政官推戴而获称“虔敬者”,享有名副其实的称号;

​filius huic fato nullus; set lege suorum

命运未赋予他儿子;但他依同侪之法,

​a patria sumpsit, qui regeret patriam.

自祖国迎取了治理祖国之人。

​POST Marco tutela datur, qui scita Platonis

其后摄政权交付于马可,他将柏拉图的教条

70

​flexit ad imperium patre Pio melior.

化入帝权之中,比其父虔敬者更为卓越;

​successore suo moriens, set principe pravo,

死时虽有自出的继承人,却是一位恶劣的元首,

​hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.

仅仅在此一事上戕害了祖国:那便是生下了他。

​COMMODUS insequitur, pugnis maculosus harenae,

康茂德接踵而至,因角斗场的搏击而沾满污斑,

​Thraecidico princeps bella movens gladio,

身为元首却挥舞色雷斯短剑兴起战事,

75

​eliso tandem persolvens gutture poenas,

最终因咽喉被扼而偿付赎价,

​criminibus fassus matris adulterium.

以其种种罪行招认了母亲的私通。

​HELVI, iudicio et consulto lecte senati,

赫尔维乌斯啊,依元老院的决断与法令而被选立,

​princeps decretis prodite, non studiis.

依政令而非依党争狂热而显露的元首;

​quod doluit male fida cohors, errore probato,

不忠的禁卫军为之懊悔,因其过错昭然若揭,

80

​curia quod castris cesserat imperio.4

只因元老院在统治权上竟向军营屈从。

​DI bene, quod sceptri Didius non gaudet opimis

神明保佑,迪狄乌斯未能长久享用权杖的丰饶战利,

​et cito periuro praemia adempta seni.

背誓的老人迅即被剥夺了赏报;

​tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis:

而你,塞维鲁父皇,勿惧变革者的头衔:

​non rapit imperium vis tua, sed recipit.

你的武力并非强夺帝国,乃是收复帝国。

85

​IMPIGER egelido movet arma Severus ab Histro,

精悍的塞维鲁从冰冷的伊斯特罗斯河兴兵,

​ut parricidae regna adimat Didio.

为从弑君者迪狄乌斯手中夺回王国;

​Punica origo illi; set qui virtute probaret

他虽为布匿血统;但他以德行证明:

​non obstare locum, cum valet ingenium.

当天赋才智彰显之时,出身之地绝非阻碍。

​DISSIMILIS virtute patri et multo magis illi,

在品德上不似父亲,更远不似

90

​cuius adoptivo nomine te perhibes,

你以养子之名自称的那位先皇,

​fratris morte nocens, punitus fine cruento,

因胞弟之死而招罪,以流血的结局受罚,

​inrisu populi tu Caracalla magis.

在民众的嘲弄声中,你更当被称为卡拉卡拉。

​PRINCIPIS hinc custos sumptum pro Caesare ferrum

此后元首的护卫官、迟钝的马克里努斯,将为护卫恺撒而执之利刃

​vertit in auctorem caede Macrinus iners.

化作弑杀其恩主的凶器;

95

​mox cum prole ruit. gravibus pulsare querellis

不久他随子嗣同归于尽。且让他停止以沉痛的怨诉

​cesset perfidiam: quae patitur, meruit.

抨击背叛吧:他所承受的,皆是他咎由自取。

​TUNE etiam Augustae sedis penetralia foedas,

难道连你也玷污了奥古斯都宝座的密室内廷,

​Antoninorum nomina falsa gerens,

冒领安敦尼诸帝的虚妄名号,

​quo nunquam neque turpe magis neque foedius ullum

自古以来,何曾有过比你更卑劣、更丑陋的怪异之物

100

​monstrum Romano sedit in imperio?

端坐于罗马帝权之上?

语法注4 条
  1. 5.8armatae factio saeva togae

    属格 togae 借指市民或元老院议员,由过去分词形容词 armatae 修饰。全句字面意为“身着托加(象征和平的市民/议员)之武装残酷派系”,以托加袍与武装利刃的反差,讽刺地勾勒出元老院刺客刺杀恺撒的场景。

  2. 5.12prodidit esse deum

    动词 prodidit(主语为 longaeva et numquam dubiis violata potestas)带出宾格不定式从句([eum] positum... esse deum),其中宾格逻辑主语 eum 被省略,分词 positum 与 deum 一致。意为“昭示他是降临凡尘的神明”。

  3. 5.16quae prodit vitiis, credit operta locis

    对比结构句。含先行词的关系从句 quae prodit vitiis(“他因其恶行而暴露的事物”)作为 credit 的宾语从句(省略 esse 的复合结构 [ea] operta [esse] locis)之逻辑宾语。locis 为地点或手段夺格。此句讥讽提比略以为偏居卡普里岛便能掩盖其恶行,实则其败德早已昭彰天下。

  4. 5.80curia quod castris cesserat imperio

    curia(元老院)为主语,castris(军营/近卫军)为与格间接宾语,imperio 为表范围或方面的夺格(“在统治权力方面”)。cedere 支配与格意为“屈服于、让步于”。该句指元老院在佩尔蒂奈克斯遇害后向近卫军的武力屈服并丧失立帝之权。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa002.humanitext-lat2:5.1-5.100