- 底本
- Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.humanitext-lat1:7-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-25
作者指出了多纳特派曾迫害凯基利安奴斯并上诉于世俗皇帝的历史事实,以此反驳对方,证明根据其自身逻辑,义人也可以迫害不义之人。作者进一步揭露了多纳特派过去的暴力行径,并强调公教会争取弟兄回归的努力是出于爱的救恩。
Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. tunc a catholica discordantes schisma fecerunt. persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati persecuti sunt Caecilianum. perduxerunt illum persequendo usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori, quae uera non existebant. iussit audiri causam imperator. audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt, absolutus est Caecilianus. nec illi a persequendo destiterunt, sed imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit. cognouit imperator, innocentem Caecilianum iudicauit. et cum hoc obiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit imperator in exilium. quod falsum est. sed tamen uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis1 adductus est ad imperatorem Caecilianus et missus in exilium. gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur subscribentis uerbis suis. intendite, obsecro uos, diiudicate modo causam nostram. certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, certe ad imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. nolo dicere quia non est damnatus,2 nolo dicere quia innocens est pronuntiatus, sed hoc sit quod dicunt. quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? quando persecutionem patiebatur a maioribus istorum, quid erat? dicatur mihi: quid erat? christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? non dicunt ‘non erat catholicus’, sed ‘criminosus’. possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi. prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus qui persecutionem patiebatur. sic enim non dico ‘mentiebantur’, sed ‘fallebantur’, ut et nos illis consentiamus: ‘criminosus erat’. qui faciebant quid erant? quod uis elige. si iniqui erant, desere iniquos, ueni ad nos; si autem sancti erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum. noli nobis irasci, si persequimur, noli dicere: iniusti estis qui persequimini. iam enim ostendistis, quia fieri potest ut et iusti persequantur iniustum. fieri potest aut non potest? unum de duobus dicatur mihi. si fieri non potest, quare uestri persecuti sunt Caecilianum? si autem fieri potest, quid miraris? quid laudas poenam et non ostendis causam? beati, ait dominus, qui persecutionem patiuntur. adde: propter iustitiam, et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam.
他们自己知道,当他们在我们于迦太基举行的会议上时,他们是如何承认他们的先人曾对主教凯基利安奴斯施加迫害的。那时,他们与公教会产生分歧,制造了分裂。他们自己的先人迫害了他,也就是说,最初创立多纳特派的人迫害了凯基利安奴斯。他们通过迫害,将他一直带到皇帝的审判面前,并把对他的指控呈送给皇帝,而那些指控并非属实。皇帝下令审理此案。案件在主教们面前进行了审理,那些指控被发现是虚假的,凯基利安奴斯被宣告无罪。但他们并未停止迫害,而是多次向皇帝申诉,随后他们以此指定了该案的裁判官,皇帝亲自在双方之间进行听证并查明了事实。皇帝查明了事实,判定凯基利安奴斯是清白的。而当我们以此向他们提出异议时,他们与我们争辩,声称皇帝将凯基利安奴斯判处了流放。这是虚假的。然而,且看看他们说了什么:他们说,因为他们先人的迫害,凯基利安奴斯被带到皇帝面前并被送去流放。我们阅读了官方记录,那些是他们自己的陈述,并且保留了他们自己在其言词下署名的亲笔字迹。恳求你们,请留心听,现在就来评判我们的案子吧。确实,他们的先人迫害了凯基利安奴斯;确实,他们将他带到了皇帝面前;确实,他们设法使他遭受了判决。我不想说他没有被判罪,我也不想说他被宣告无罪,就让事情照他们所说的那样吧。当他们迫害他时,当他们使他被判罪时,那时凯基利安奴斯是什么?当他遭受这些人的先人迫害时,他是什么?告诉我:他是什么?他是基督徒吗?他是公教徒吗?或者他是什么?他们不说“他不是公教徒”,而是说“他是罪人”。因此,罪人也可以遭受圣人的迫害。我们完全可以接受这一点:遭受迫害的凯基利安奴斯是个罪人。因为这样,我不用说〈他们撒了谎〉,而是说“他们搞错了”,以便我们也能同意他们:“他是个罪人”。那些施加迫害的人又是什么?选你想选的吧。如果他们是不义的,那就离开不义的人,到我们这里来;但如果他们是圣洁的,那么圣人迫害不义之人便是可能发生的事。如果我们进行迫害,请不要对我们发怒,不要说:“你们这些迫害人的是不义的。”因为你们已经表明,即使是义人,也有可能去迫害不义的人。这可能还是不可能?请告诉我这两者中的一个。如果不可能,为什么你们的人要迫害凯基利安奴斯?但如果可能,你又有什么好奇怪的?为什么你只赞美所受的惩罚,却不表明原因?主说:“受迫害的人是有福的。”请加上:“为了正义”,这样你就把强盗区分开来了,把作恶者区分开来了,把通奸者区分开来了,把不虔敬者区分开来了,把亵渎圣物者区分开来了,把异端者区分开来了。这些人在遭受迫害,但不是为了正义。
Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? ipsa est persecutio gloriosior; de illa prorsus profiteor. reprehendat qui uult: talem persecutionem profiteor. psalmum lego: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar.3 si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor dei ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit ‘non est ipsa’, quando dicit ‘nostra est quae in parte est’, quando dicit ‘illa meretrix est’? ergo blasphemantem ecclesiam non persequar? persequar plane, quia membrum sum ecclesiae, persequar plane, quia filius sum ecclesiae. ipsius uoce ecclesiae utor, ipsa ecclesia per me dicit in psalmo: persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. deficiant in malo, proficiant in bonum. fratres, ne putetis aliquid nouum factum esse fratri nostro. pars Donati quando praeualebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis Petilianus tenuit, uim fecit nolenti, scrutatus est fugientem, inuenit latentem, extraxit pauentem, baptizauit trementem, ordinauit nolentem. ecce qualem uiolentiam fecit in nostro! rapuit ille ad mortem: nos non trahimus ad salutem?
然而,那被带到我们这里来的我们的弟兄,到底在遭受怎样的迫害呢?这正是更显荣耀的迫害;我完全公开承认这一点。谁想指责就指责好了:我公开承认这样的迫害。我宣读诗篇:“暗中诽谤邻里的,我必迫害他。”如果我迫害暗中诽谤邻里的人是正当的,那么当有人公然亵渎天主的教会,说“她不是那真正的教会”,说“属于我们这个派别的才是真正的教会”,说“她是个妓女”时,我难道不应该更有理由去迫害他吗?那么,我难道不应该迫害那亵渎教会的人吗?我当然要迫害,因为我是教会的肢体;我当然要迫害,因为我是教会的儿子。我使用的是教会自己的声音,教会自己通过我在诗篇中说:“我要迫害我的仇敌,并要追上他们,不将他们灭绝,我总不转回。”愿他们在恶中消亡,在善中进步。弟兄们,不要以为在我们的弟兄身上发生了什么新鲜事。当多纳特派在君士坦丁那占优势时,佩蒂利亚努斯抓住了我们一位由公教父母所生的平信徒慕道者;他对不情愿的他施加暴力,搜寻逃跑的他,找到了躲藏的他,拉出了恐惧的他,为颤抖的他施洗,并不顾他的反对将他祝圣。看啊,他对我们的人施加了怎样的暴力!他强行将人掠向死亡:难道我们不该将人引向救恩吗?
Haec locutus sum caritati uestrae propter illud quod dixistis: aut hic aut nusquam. hoc enim et nos uolumus, ut ‘hic hic’ sed in pace, ‘hic hic’ sed in unitate, ‘hic hic’ sed in caritatis societate. tunc bene ‘hic’. nam ⟨si non sic4⟩, melius ‘nusquam’ quam ‘hic’. sed praestet dominus, ut ‘hic’ potius quam ‘nusquam’. si non ‘hic’, absit ut non alibi, absit. hic aut alibi. audistis, audiuit. quid in eius animo deus egerit, ipse nouit. nos enim aurem forinsecus percutimus, ille nouit intus loqui, ille intus praedicat pacem nec cessat praedicare, si audiatur. aderit misericordia eius adiuuantibus orationibus uestris, ut sit fructuosus labor noster. tamen si hodie communicare noluerit, quamuis fatigari non debeamus, sed instare quantum possumus debeamus, nec sic tamen fatigari debemus. differre possumus, auferre instantiam nostram nec possumus nec debemus. aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate uobiscum et in sua pace gaudere.
我向你们亲爱的诸位说这些话,是因为你们曾说:“要么在这里,要么无处存在。”因为这确实也是我们所希望的,即“在这里,在这里”但要在和平中,“在这里,在这里”但要在统一中,“在这里,在这里”但要在爱的团契中。在那时,〈在这里〉才是好的。因为〈若非如此〉,与其〈在这里〉,不如“无处存在”。但愿主赐予我们,使我们能够〈在这里〉,而不是“无处存在”。即使不“在这里”,也绝不至于不在其他地方,绝不至于。在这里或在其他地方。你们听到了,他也听到了。天主在他的心灵里作了什么工作,祂自己知道。因为我们只是从外面叩击耳朵,而祂知道如何在内心说话;他在内心宣讲和平,如果有人听从,祂就不会停止宣讲。在你们祈祷的助佑下,祂的仁慈将会临在,使我们的劳苦能结出果实。然而,如果他今天不愿意领受共融,尽管我们不应该感到疲倦,而是应该尽我们所能去促请,但即便如此,我们仍不可感到疲倦。我们可以推迟,但放弃我们的坚持,我们既不能,也不应该这样做。那将他带到我们这里来的主将会临在,使我们能与他一起,在与你们的统一中,并在祂自己的和平中共同欢喜。
- 7persequentibus maioribus suis
夺格绝对结构。maioribus suis 为逻辑主语,现在分词 persequentibus 为逻辑谓语,表示因果关系(“由于他们的先人迫害”)。
- 7nolo dicere quia non est damnatus
此处未使用古典拉丁语中常用的“对格加不定式”结构(Accusativus cum Infinitivo),而是使用了后期拉丁语特征的由 quia 引导的直陈语气从句,作为 nolo dicere(“我不想说”)的宾语。
- 8detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar
引用自诗篇100(101):5。此处采用了一种倒装结构:将宾格分词短语 detrahentem... 置于句首,随后在主句中由宾格指示代词 hunc 承接以示强调。
- 9si non sic
一种省略了动词(如 erit 或 se habebit)的条件从句惯用表达,意为“若非如此”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(23 处,最近 2026-11-24)
- 2026-11-24 AI校阅 — patch 21 处
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
