- 底本
- Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.humanitext-lat1:3-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-25
奥古斯丁承认多纳图斯派拥有洗礼和信仰等“天主的圣事(印记)”,但指出如果缺乏爱(教会的合一),这些圣事便无法产生益处。他借此呼吁他们回归大公教会的合一。
Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent? quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta; quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta, si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem scientiam. ‘sed de fide dixeras’. audi adhuc: si habeam omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit: ‘omnem’ ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. non dixit: ‘illa omnia nihil sunt,’ sed: si caritatem non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret: nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt.
“那么,拥有这些东西的人,还有什么没有呢?”有人对我说。你说:“他们拥有基督的洗礼吗?”我说,拥有。你说:“他们拥有基督的信仰吗?”我说,拥有。因此,如果他们拥有这些,他们还有什么没有呢?洗礼是什么?是圣事。请听使徒的话:“我若知道全备的圣事。”知道天主所有的圣事是一件伟大的事;无论我们知道多少圣事,谁能知道天主所有的圣事呢?使徒说什么?“我若知道全备的圣事,我若有全备的先知之恩,”再加一句:“和全备的知识。”(但是,你曾说起过信仰)。再听一句:“我若有全备的信仰。”要拥有全备的信仰是困难的,正如认识所有的圣事也是困难的一样。他所说的“(全备的信仰)以至于能够移山,却没有爱,我就什么也不是”是什么意思呢?弟兄们,请注意,我恳求你们,请注意使徒的声音,并看看我们为什么要冒着如此大的辛劳和危险去寻找我们的弟兄。是爱从我们的心中寻找他们。诗篇说:“为了我的弟兄和同伴的缘故,我为你祈求平安,”这是对圣城耶路撒冷所说的。因此,我的弟兄们,看看使徒说了什么:“我若有全备的圣事、全备的知识、先知之恩、信仰——怎样的信仰?——以至于能够移山,却没有爱,我就什么也不是。”他没有说:“那一切都算不得什么,”而是说:“我若没有爱,我就什么也不是。”因为谁会疯狂到说“天主的圣事算不得什么”呢?谁会疯狂到说“先知之恩算不得什么,知识算不得什么,信仰算不得什么”呢?那些并非算不得什么,而是尽管那些是伟大的,如果拥有伟大之物的我没有爱,我就什么也不是。那些是伟大的,我也拥有伟大之物,但如果我没有爱,我就什么也不是,正是通过爱,那些伟大之物才对我大有裨益。因为如果我没有爱,那些东西可以在我里面,却不能对我大有裨益。
Attende ergo, frater, attende, obsecro te. dicis mihi: quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es. respondes mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo: si non perisses, non quaererem. quid me quaeris? dicis mihi: si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia peristi. et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. respondes et dicis mihi: sed habeo sacramentum. habes, agnosco; propter hoc te quaero. magnam causam addidisti, quare diligentius te quaeram. ouis es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. quare unam ecclesiam non possidemus? unum signum habemus; quare in uno ouili non sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium. nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur?1 ideo te quaero, ut non pereas cum signo. salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas caritatem. hoc enim signum salutis extra2 tibi inesse potest, prodesse non potest. ueni, ut prosit tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas. habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. in domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos pacis figebat. agnosco titulos, sed quaero habitantem. lego titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti. titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero. fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. ipsum et ego habeo, intrare uolo. quid est ‘intrare uolo’? fratrem me accipe, ut simul oremus patrem. ‘non tecum oro’. tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit?3 plane laborabo adiuuante domino eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam legitimum possessorem. cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino meo: ‘o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum. fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. introduc concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos. tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat. tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem.’
因此,弟兄啊,请注意,我恳求你,请注意。你对我说:“你为什么寻找我?”我回答:“因为你是我的弟兄。”你回答我并说:“如果我迷失了,你为什么寻找我?”我也回答:“如果你没有迷失,我就不会寻找你了。”“你为什么寻找我?”你对我说,“如果我迷失了,你为什么寻找我?”而我回答:“我寻找你,是因为你迷失了。”我寻找是为了什么,能有什么成果?是为了有一天有人对我说:“你的弟兄是死而复生,失而复得的。”你回答并对我说:“但我有圣事。”你拥有,我承认;正因如此,我才寻找你。你增加了一个重大的理由,让我应当更勤勉地寻找你。因为你是我的主的羊群中的一只羊,你带着印记迷失了;因此我更要寻找你,因为你拥有这印记本身。为什么我们不共同拥有一座教会?我们拥有相同的印记;为什么我们不在同一个羊圈里?我寻找你,是为了让这圣事成为你救恩的助佑,而不是惩罚的证据。难道你不知道,脱逃者因其印记而被定罪,而服役的士兵却因其获得荣耀吗?因此我寻找你,免得你带着印记灭亡。因为,如果你拥有救恩,如果你拥有爱,它就是救恩的印记。因为这救恩的印记在外面虽能在你里面,却不能对你大有裨益。来吧,为了让那曾属于你的东西对你产生裨益,不是为了让你重新接受你曾拥有的,而是为了让你曾拥有的开始对你产生裨益,并让你接受你曾没有的东西。因为你曾有和平的印记,却唯独没有和平本身。在那座房子里,也就是在你里面,不和居住着,并在门槛上挂着和平的标牌。我认得这些标牌,但我寻找居住者。我读着和平的标牌:“因父、子及圣神之名的洗礼。”这是和平的标牌,我读到了;但谁住在里面,我查问。我关注我的弟兄,我认得和平的标牌。这标牌我自己也有,我想进去。“我想进去”是什么意思?接纳我为弟兄,以便我们一起向天父祈祷。“我不与你一起祈祷。”明明挂着和平的标牌,难道不和还要反驳我吗?显然,在主的帮助下,我将努力赶出那非法占有的不和,并引入和平作为合法的占有者。因此,当我排除不和、引入和平时,为什么要把和平的标牌拆掉呢?我显然要对我的主说:“噢,基督,你是我们的和平,你使双方合而为一。求你使我们合而为一,好让我们能正确地歌唱:看啊,弟兄们同居共处,是多么美好,多么令人愉悦。引入和睦,驱逐不和;请将你亲自引入你自己的标牌中。请你留下来,不让别人占有并借你的标牌行骗。求你改变这个反对者,你曾在一小时内就在十字架上改变了那强盗。”
- 4de quo militans honoratur
关系代词从句 de quo 中的先行词是 charactere(承前省略,由 de charactere 引入),在此表示手段或原因(“凭此”)。它与前文的 de charactere damnatur(因其而被定罪)形成明显的比喻性对比,表明同一印记对脱逃者而言是定罪的依据,而对服役的士兵则是荣耀的象征。
- 4extra
副词 extra(“在外面”)在此处的教会论语境中意指“在大公教会之外(即处于分裂状态中)”。它简练地表达了奥古斯丁的神学立场:虽然洗礼的“印记”即便在教会的合一之外也可能有效存在于人身上,但在外面却无法发挥其带来救恩的实效性。
- 4tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit?
此处的连词 et 在带有惊讶或愤慨的反问句中起到了强调强烈矛盾的作用(“既然……而居然还要……吗?”)。它突出了外表虽挂着“和平的标牌”(洗礼),内里却仍因“不和”而拒绝说话者这一荒谬的现实。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(23 处,最近 2026-11-24)
- 2026-11-24 AI校阅 — patch 22 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
