- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:16.5.1-16.5.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
尤利安在生活中恪守节制并通宵达旦地勤学与祈祷,以哲人君主的公正与宽厚处理政务与司法,并大幅减轻了高卢的人头税,但饥饿的蛮族依然再度发起了猖獗的袭掠。
Primum igitur factuque difficile,1 temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
因此,首先,虽然做起来十分艰难,他却对自己施以克制并加以恪守,宛如受反铺张法令约束而生活一般;这些法令自吕库古的法令(即木板律法)移入罗马,长期得到遵守而衰退后,由独裁官苏拉逐步恢复,苏拉记起了德谟克利特的箴言:“运气摆设奢华的筵席,美德备办节俭的饭食。”
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus: Magna inquit cura cibi, magna virtutis incuria.
因为那位图斯库卢姆人卡托——其更为纯洁的生活方式为他赢得了“监察官”的称号——也曾睿智地定义道: 他说:“对食物的大量操心,乃是对美德的大量怠慢。”
Denique cum legeret libellum assidue, quem Constantius, ut privignum ad studia mittens, manu sua conscripserat, praelicenter disponens quid in convivio Caesaris impendi deberet, phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.
此外,尽管他不断研读君士坦提乌斯亲手书写的那本小册子(君士坦提乌斯将义子送去求学般写下了它,极为随意地规定了恺撒宴会上应当支出的款项),但他却禁止索取和进奉野鸡、母猪子宫和乳房,满足于普通士兵所食用的廉价而随意的口粮。
Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
由此,他将夜晚划分为三项职责:休息、政务和学术(缪斯);我们读到亚历山大大帝也常有此习惯,但此人的做法要坚毅得多。因为那位国王是在床下放置一个铜盆,将手臂伸出床外握住一只银球,以便在注入的睡意放松了肌腱的活力时,落下的器物发出的声响能打破睡眠。
Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae; atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta curabat.
然而尤利安无须任何器具,想何时醒来就何时醒来;他总是在半夜起身,并非从羽毛或闪烁着莫测光泽的丝绸床褥中,而是从一块地毯和粗毛斗篷(平民简朴地称之为苏苏尔纳)上起来,秘密地向墨丘利祈祷;神学教义表明,墨丘利是宇宙中更为敏捷的理智,能激发心灵的活动;而且在物资如此匮乏之中,他周密地处理着国家的所有公务。
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore,2 principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
在这些艰巨而重大的事务结束后,他便转向磨砺自己的才智;他以令人难以置信的炽热激情探求支配性根本事物的崇高知识,仿佛为攀登更高境界的心灵寻找某种食粮,慎思明辨地巡历哲学的各个分支。
Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. Super his aderat Latine quoque disserendi sufficiens sermo.
然而,尽管他富有成效且完满地搜集了这些知识,却也未轻视较为基础的学问;他适度地研习诗学与修辞学(正如他的演说与书简中兼具庄重与纯正温和所显示的那样),以及关于我国与外邦历史的丰富知识。除这些之外,他还具备足以用拉丁语进行辩论的语言能力。
Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse. Et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.
因此,如果各作家所述属实——居鲁士国王、抒情诗人西莫尼得斯,以及诡辩家中最敏锐的厄利斯人希庇亚斯之所以记忆力过人,是因为饮用了某种药剂而获此能力——那么就应当相信,此人在成年之时便已饮尽了整罐记忆之水(若那水能在何处被找到的话)。这些确实是他贞洁与美德的夜间表征。
Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxit et libertate, suo quaeque loco singulatim demonstrabuntur.
至于他在日间所作出的典雅而机智的言论,或在战备乃至交战本身中的作为,或在民政事务中以宽宏与自由纠正了什么,都将在适当地点逐一展现。
Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus Platonem crebro nominans exclamabat.
当这位哲学家被迫以君王身份操练军纪的预备训练,并在长笛合奏中学习随着皮里克舞步合拍行进的技巧时,他常常提及柏拉图并高呼那句古老谚语: “牛被套上了驮鞍;这显然不是我们的负担。”
Cum inducti essent iussu eius quadam sollemnitate agentes in rebus in consistorium, ut aurum acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit. Et imperator rapere inquit non accipere sciunt agentes in rebus.
在某次盛典上,奉他的命令,密探们被召入御前会议与其他人员一同领受黄金,其同侪中有一人并非(按惯例)展开斗篷,而是用双掌捧着接取。皇帝于是说道: “密探们只知抢夺,不知领受。”
Aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus: Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris3 decet.
当一位被掠夺的处女的父母向他请愿时,他判决经定罪的施暴者流放。面对他们因罪犯未被处死而抱怨遭受不公时,他仅仅如此回答: “尽管法律可以指责宽容,但秉持至柔之心的皇帝超越其他一切法律乃是适宜的。”
Egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat; et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
当他将要出发远征时,许多人作为受害者前来拦阻陈情,他将他们托付给各省总督听取申诉;归来后,他查问每人所做之事,以天生的宽厚减轻了对过失的惩罚。
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras affulsisse, cum alacritate et tripudiis laetabantur.
最后,除了他在多次胜利中击溃了虽遭重创却依然桀骜不驯的蛮族之外,他对处于极度贫困中喘息的高卢人有多大裨益,从下述事实中最能清楚看出:他初到这些地区时,发现以贡税名义每人头被索取二十五枚金币,而当他离开时,满足全部税赋所需的仅为七枚金币;因此,他们欢欣鼓舞,跳起欢庆的舞蹈,仿佛阴霾的黑暗之后晴朗的太阳重新照耀在他们身上。
Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua.4 Norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique, pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento compelli.
最后,我们知道他直到统治乃至生命的终点都卓有成效地遵守着这一准则:决不通过所谓的“特赦”免除拖欠的贡赋。因为他知道,这样做无异于向富人施恩,因为人所共知,穷人在税赋征派之初就被迫毫不宽限地全额缴纳。
Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in maius.
然而,在这些值得贤君效仿的治理与节制之道中,蛮族的狂暴再次更加猛烈地爆发出来。
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
正如那些因看管疏忽而习惯于掠夺为生的野兽,即使这些看管者被撤除并配置了更强悍的看管者,它们也不肯离去,反而因饥饿而膨胀,不顾生死地冲向牛群或羊群;同样,那些人在消耗完所劫掠的一切后,在饥饿的逼迫下屡次行劫,有时甚至在未触及任何财物之前便已丧命。
- 16.5.1factuque difficile
夺格目的动名词(-u 尾目的动名词)factu 与形容词 difficile 连用,表示受动范围的限定(“做起来是困难的”)。它与 Primum 一同置于句首,对主句陈述的行为(temperantiam ipse sibi indixit)起到了同位语式的先行评注作用。
- 16.5.6incredibile quo quantoque ardore
系词 est 在 incredibile est 中被省略,与带有疑问/感叹性质的夺格短语 quo quantoque ardore 构成了惯用结构,副词性地修饰后随的分词短语(indagans...),意为“以一种在性质与程度上都令人难以置信的炽热激情”。
- 16.5.12legibus praestare ceteris
动词 praestare 在此取“超越、优于”之意,支配与格 legibus ceteris(与格复数),表示“凌驾于其他一切法律之上”。尤利安借此表达了一种理念,即拥有仁厚之心的皇帝其宽容应当高于成文法的严苛规定。
- 16.5.15ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua
ne 引导的从句充当动词 observasse 的实质性内容补足语(“留意不去做……”)。tributariae rei 是修饰中性复数宾语 reliqua(拖欠部分、余款)的属格,per indulgentias 则表示通过所谓的“恩赦/减免”这一途径。
