← 阿米阿努斯·马尔切利努斯

历史

§16.1.1-16.1.5

尤利安的德行与高卢征程叙述的预告

作者预告了恺撒(尤利安)在高卢建立的丰功伟绩,赞美他兼具学问涵养与可比肩历代贤君的卓绝德行,并宣告着手展开这段历史叙事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16.1.1

​Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante,1 Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna flatu tandem secundo.

当这些事件在命运交织的秩序运转下席卷罗马世界之际,驻于维埃纳的恺撒已被第八次担任执政官的奥古斯都列入执政官年表。在天生魄力的驱使下,他梦想着战斗的轰鸣与蛮族的杀戮,早已着手收拾行省的残片,只要命运最终能以顺风相助。

§16.1.2

​Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.

因此,鉴于他在高卢全境凭借英勇与幸运所修复的伟大事业超越了古人的诸多勇武行径,我将随着叙述的推进一一展现,动用我微薄才能的一切手段(如果它们尚且足够的话)。

§16.1.3

​Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta,2 ad laudativam paene materiam pertinebit.

然而,凡是将要被叙述的事迹,绝非精巧的虚妄所编造,而是由明晰的证据所支持的事实纯粹真实性所呈现,它们几乎都将属于颂扬的题材。

§16.1.4

​Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc iuvenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine3 congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

因为似乎某种更高尚生命的法则从显赫的摇篮一直陪伴着这位青年直至最后的呼吸。事实上,凭借迅速的成长,他在内政与外事上都如此光芒四射,以至于在深谋远虑上被视作韦斯巴芗之子、第二位提图斯;在战争的辉煌历程中与图拉真极为相似;仁慈一如安敦尼;在对正直而完满理性的探索中与马可·奥勒留契合,他正是在对后者的效仿中塑造了自己的行为与道德。

§16.1.5

​Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod4 adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.

而且,因为(如西塞罗的权威名言所指出的)一切伟大技艺的高度正如树木〔的高度〕那样令我们欣喜,而其根须与树干却不然,同样地,这一卓越资质早期的展现当时也被重重阴霾所掩盖,然而按照道理,它们应当被置于他后来所建树的众多惊人伟业之上,其理由在于:这位年轻的青年,犹如在密涅瓦隐秘之所被抚养长大的厄瑞克透斯一般,并非从军营的帐篷,而是从学园安宁的绿荫被拽入战神的沙尘之中;他降伏了日耳曼尼亚,平定了冰冷莱茵河的水流,在此处让口吐腥风的诸王血流成河,在彼处给他们的双手戴上沉重的镣铐。

语法注4 条
  1. 16.1.1fatorum ordine contexto versante

    独立夺格结构。现在分词 versante 作及物用法并支配句首的宾格宾语 Haec(“当交织的命运秩序运转这些事件之时”),与充当逻辑主语的名词短语 fatorum ordine contexto 构成绝对夺格。

  2. 16.1.3fulta

    完成被动分词阴性单数主格,在语法上与嵌入的 quod 从句中的主语 fides integra(纯粹的真实性)保持一致并修饰之,而非修饰主句的中性主语 Quicquid。

  3. 16.1.4indigine

    写本异读(实为 indagine,来自 indago“搜寻、探索”的单数夺格)。在此作限定/方面夺格,修饰 congruens(“在对正直且完满理性的探索中与[马可]相契合”)。

  4. 16.1.5quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod

    承接句首树木与根系比喻的核心句法结构。quae 的先行词为 rudimenta(早期的展现/起步),quae 作为 deberent 的主语;而 hac ratione 后接 quod 引导的从句,则引出了这些初期作为应当优先于(anteferri)后来伟业的理由。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:16.1.1-16.1.5